Sancti Leonis Magni Tractatus

SERMO XCVI [Al. XCIII], Sive tractatus contra haeresim Eutychis; habitus Romae in basilica sanctae Anastasiae

SYNOPSIS.

I. Monet ut symbolo apostolorum inhaerentes caveant ab Alexandrinis negotiatoribus unicam in Christo naturam Romae defendentibus.---II. Eutychem olim in aliis haereticis esse damnatum. Discernendum esse in Christo quid ex deitate sit, quid ex humanitate.---III. Cum damnatis haereticis non esse communicandum. Romanae fidei laus.

CAP. I.

Sicut peritorum, dilectissimi, prudentiumque medicorum est, passiones infirmitatis humanae remediis praevenire, et quemadmodum saluti contraria declinentur ostendere, ita pastoralis officii est, ne Dominico gregi haeretica malignitas noceat, providere, et qualiter luporum et latronum improbitas sit cavenda demonstrare: quia numquam potuit haeretica impietas sic latere ut non a sanctis patribus nostris et semper deprehensa sit et jure damnata. Sollicitudinem itaque nostram, quam dilectioni vestrae impendimus, latere non potuit, quosdam Aegyptios, praecipue negotiatores ad Urbem venisse, eaque quae Alexandriae sceleste ab haereticis sunt admissa, defendere, asserentes solam deitatis in Christo fuisse naturam, nec carnis humanae, quam sumpsit ex beata Maria Virgine, habuisse penitus veritatem: quae impietas, et falsum hominem, et Deum dicit esse passibilem. Quod quo audeant animo quove consilio dubitare non possumus: quia enim ipsi a veritate Evangelii recesserunt et mendacia diaboli sunt secuti, alios quoque volunt socios suae perditionis efficere; et ideo paterna vos et fraterna sollicitudine commonemus ut inimicos catholicae fidei, hostes Ecclesiae, incarnationis Dominicae negatores, et instituto a sanctis apostolis Symbolo repugnantes, in nullum recipiatis consensionis affectum, dicente Apostolo: Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita, sciens quia qui hujusmodi est, subversus est, et delinquit proprio judicio condemnatus (Tit. III, 10, 11).

CAP. II.

Propria enim pertinacia perit, et sua a Christo discedit insania, qui eam impietatem per quam ante se multos scit periisse sectatur, et religiosum sibi atque catholicum putat id quod sanctorum Patrum judicio et in Photini perfidia, et in Manichaei dementia, et in Apollinaris insania, constat esse damnatum: ut adhuc quasi novae et necdum damnatae in perniciem animarum suarum consentiant pravitati, qui incarnationis Dominicae denegant sacramentum. Quasi aliud tota evangelica lectione doceamur quam hoc uno divinae misericordiae sacramento humanum genus in iis qui credunt esse salvatum: quod unigenitus Dei Filius, aequalis per omnia Patri, nostrae assumptione substantiae, manens quod erat, dignatus est esse quod non erat, verus scilicet homo, verus Deus, qui absque cujusquam sorde peccati, integram sibi nostram perfectamque naturam veritate et carnis et animae univit, et intra uterum beatae Virginis matris Spiritus sancti virtute conceptus, nec editionem partus, nec primordia fastidivit infantiae: ut Verbum Dei Patris humanam sibi inesse substantiam, et deitatis potentia, et carnis infirmitate loqueretur, de corpore habens corporeas actiones, et spiritales de deitate virtutes. Humanum quippe est esurire, et sitire, et dormire; humanum est metuere, flere, tristari; humanum denique est crucifigi, mori, atque sepeliri: sed divinum est super mare ambulare, aquas in vina convertere, mortuos suscitare, mundum propria morte tremefacere, et cum vivificata super omnem coelorum altitudinem carne conscendere: ut qui hoc credunt dubitare non possint quid humanitati ascribere, quid debeant assignare deitati: quoniam in utroque unus est Christus, qui et Deitatis suae potentiam non amisit, et veritatem perfecti hominis nascendo suscepit.

CAP. III.

Hos ergo, dilectissimi, de quibus loquimur, tamquam venenum mortiferum fugite, exsecramini, declinate, et ab eorum colloquiis, si increpati a vobis corrigi noluerint, abstinete: quoniam, sicut scriptum est, Sermo eorum serpit ut cancer (II Tim. II, 17). Justo enim judicio ab Ecclesiae unitate rejectis nulla est tribuenda communio, quam non nostris odiis, sed suis sceleribus perdiderunt. Vos ergo, dilecti Deo et apostolico testimonio comprobati, quibus beatus apostolus Paulus doctor gentium dicit: Quoniam fides vestra annuntiatur in universo mundo, custodite in vobis quod tantum praedicatorem agnoscitis sensisse de vobis. Nemo vestrum efficiatur hujus laudis alienus, ut quos per tot saecula docente Spiritu sancto haeresis nulla violavit, ne Eutychianae quidem impietatis possint maculare contagia. Confidimus autem quod protectio Dei corda vestra fidemque custodiat; ut cui hactenus fideliter obedistis, in aeternum perseverante catholicae fidei observantia placeatis, per Christum Dominum nostrum. Amen.


Return to index