Sancti Leonis Magni Tractatus

SERMO XCV, Sive homilia de gradibus ascensionis ad beatitudinem. De eo quod scriptum est: Videns Jesus turbas, ascendit in montem; et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus, etc. (Matth. V, 1 seqq.)

SYNOPSIS.

I. Christum per exteriores medelas animos ad interiores praeparasse, quae per lenitatem gratiae fiunt.---II. Humilitatem, quae omnium esse potest, primum esse gradum ad beatitudinem.---III. Ditissimam potentissimamque apostolorum, Petrique in primis fuisse paupertatem.---IV. Quis luctus iter ad beatitudinem?---V. Quaenam terra mitibus promissa?---VI.Sitim justitiae aliud nihil esse quam Dei amorem.---VII. Misericordia hominem Deo similem effici.---VIII. Cordis oculum mundandum esse, ut Deus videatur.---IX. Quaenam sit vera pax quae hominem Dei fitium efficit.

CAP. I.

Praedicante, dilectissimi, Domino nostro Jesu Christo Evangelium regni, et diversos per totam Galilaeam curante languores, in omnem se Syriam virtutum ejus fama diffuderat; et multae ex universa Judaea turbae ad coelestem medicum confluebant. Quia enim tarda est humanae ignorantiae fides ad credenda quae non videt, et speranda quae nescit, oportebat divina eruditione firmandos corporeis beneficiis et visibilibus miraculis incitari: ut cujus tam benignam experiebantur potentiam, non ambigerent salutarem esse doctrinam. Ut ergo exteriores medelas Dominus ad remedia interiora transferret, et post sanitates corporum curationes operaretur animarum, segregatus a circumstantibus turbis, secessum vicini montis ascendit, advocatis apostolis, quos sublimioribus institutis ab edito mysticae, sedis imbueret, ex ipsa loci atque operis qualitate significans se esse qui Mosen quondam suo fuisset dignatus alloquio: illic quidem terribiliore justitia, hic autem sacratiore clementia, ut impleretur quod fuerat, propheta Jeremia dicente, promissum: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Israel et super domum Juda testamentum novum. Post dies illos, dicit Dominus, dabo leges meas in sensu ipsorum, et in corde ipsorum scribam eas (Jerem. XXXI, 31; Hebr. VIII, 8). Qui ergo locutus fuerat Mosi locutus est et apostolis, et in cordibus discipulorum velox scribentis Verbi manus novi Testamenti decreta condebat; nulla ut quondam circumfusa nubium crassitudine, neque per terribiles sonos atque fulgores populo ab accessu montis absterrito, sed patente ad aures circumstantium tranquillitate colloquii: ut per gratiae lenitatem removeretur legis asperitas, et spiritus adoptionis auferret formidinem servitutis.

CAP. II.

Qualis igitur doctrina sit Christi sacrae ipsius sententiae protestantur: ut qui ad aeternam beatitudinem pervenire desiderant, gradus felicissimae ascensionis agnoscant. Beati, inquit, pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3). De quibus pauperibus Veritas loqueretur forte esset ambiguum, si dicens, Beati pauperes, nihil adderet de intelligenda pauperum qualitate; et sufficere videretur ad promerendum regnum coelorum ea sola inopia quam multi sub gravi et dura necessitate patiuntur. Sed cum dicit, Beati pauperes spiritu, ostendit eis regnum coelorum tribuendum quos humilitas commendat animorum magis quam indigentia facultatum. Dubitari autem non potest quod humilitatis istius bonum facilius pauperes quam divites assequantur: dum et illis in tenuitate amica est mansuetudo, et istis in divitiis familiaris elatio. Verumtamen et in plerisque divitibus invenitur hic animus qui abundantia sua non ad tumorem superbiae, sed ad opera benignitatis utatur, idque pro lucris maximis numeret quod ad relevandam miseriam alieni laboris impenderit. Omni generi atque ordini hominum datur in hac virtute consortium, quia possunt esse proposito pares, et impares censu; nec interest quantum sint in facultate terrena dissimiles, qui in spiritalibus bonis inveniuntur aequales. Beata igitur illa paupertas, quae rerum temporalium amore non capitur, nec mundi opibus augeri appetit, sed coelestibus bonis ditescere concupiscit.

CAP. III.

Hujus nobis magnanimae paupertatis exemplum primi post Dominum apostoli praebuerunt, qui omnia sua sine differentia relinquentes, ad vocem coelestis magistri, a captura piscium in piscatores hominum alacri conversione mutati sunt (Matth. IV, 19), et multos sui similes fidei suae imitatione fecerunt, quando illis primitivis Ecclesiae filiis unum cor omnium et anima erat una credentium (Act. IV, 32); qui universis suis rebus possessionibusque distractis, per devotissimam paupertatem bonis ditabantur aeternis, et ex apostolica praedicatione gaudebant nihil habere de mundo, et omnia possidere cum Christo. Hinc beatus Petrus apostolus, cum ascendens in templum a claudo eleemosyna posceretur, Argentum, inquit, et aurum non est mihi, quod autem habeo, hoc tibi do: In nomine Jesu Christi Nazareni surge et ambula (Act. III, 6). Quid hac humilitate sublimius? quid hac paupertate locupletius? Non habet praesidia pecuniae, sed habet dona naturae. Quem debilem edidit mater ex utero, sanum fecit Petrus ex verbo; et qui imaginem Caesaris in nummo non dedit, imaginem Christi in homine reformavit. Hujus autem thesauri opibus non solum ille adjutus est cui gressus est redditus, sed etiam quinque millia virorum, qui tunc ad exhortationem Apostoli ob ejusdem curationis miraculum crediderunt (Act. IV, 4). Et ille pauper qui non habebat quod petenti daret, tantam dedit divinae gratiae largitatem, ut quemadmodum unum hominem redintegrarat in pedibus, sic tot millia credentium sanaret in cordibus, faceretque eos in Christo alacres, quos in Judaica perfidia invenerat claudicantes.

CAP. IV.

Post praedicationem hujus felicissimae paupertatis, addidit Dominus, dicens: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5). Luctus hic, dilectissimi, cui consolatio aeterna promittitur, non est cum mundi hujus afflictione communis; nec beatum quemquam faciunt ista lamenta quae totius humani generis deploratione funduntur. Alia ratio est sanctorum gemituum, alia beatarum causa lacrymarum. RELIGIOSA tristitia aut alienum peccatum luget aut proprium; nec de hoc dolet quod divina justitia agitur, sed de eo moeret quod humana iniquitate committitur; ubi magis plangendus est faciens maligna quam patiens, quia injustum malitia sua demergit ad poenam, justum autem tolerantia ducit ad gloriam.

CAP. V.

Deinde ait Dominus: Beati mites, quoniam ipsi haereditate possidebunt terram (Matth. V, 4). Mitibus atque mansuetis, humilibus ac modestis, et ad omnium injuriarum tolerantiam praeparatis possidenda terra promittitur. Nec parva aestimanda est haec aut vilis haereditas, tamquam a coelesti habitatione discreta sit, cum regnum coelorum non alii intelligantur intrare. Terra ergo promissa mitibus, et in possessionem danda mansuetis, caro sanctorum est, quae ob humilitatis meritum felici resurrectione mutabitur et immortalitatis gloria vestietur, in nullo jam spiritui futura contraria, et cum voluntate animi perfectae unitatis habitura consensum. Tunc enim exterior homo interioris hominis erit quieta et intemerata possessio; tunc mens videndo Deo intenta nullis corporeae infirmitatis impedietur obstaculis, nec jam dici necesse erit: Corpus quod corrumpitur aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15): quoniam habitatori suo non reluctabitur terra, nec immoderatum aliquid contra imperium sui rectoris audebit. Possidebunt enim illam mites pace perpetua, et nihil umquam de eorum jure minuetur, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. XV, 53): ut periculum vertatur in praemium, et quod fuit oneri sit honori.

CAP. VI.

Post haec addit Dominus et dicit: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). Nihil haec esuritio corporeum, nihil expetit sitis ista terrenum; sed justitiae bono desiderat saturari, et in omnium occultorum introducta secretum, ipso Domino optat impleri. Felix mens quae hunc concupiscit cibum, et ad talem aestuat potum; quem utique non expeteret, si nihil de ejus suavitate gustasset. Audiens autem dicentem sibi propheticum spiritum: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus (Ps. XXXIII, 9), accepit quamdam supernae dulcedinis portionem, et in amorem castissimae voluptatis exarsit, ut spretis omnibus temporalibus, ad edendam bibendamque justitiam toto accenderetur affectu, et illius primi mandati apprehenderet veritatem dicentis: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua (Deut. VI, 5; Matth. XXII, 37; Marc. XII, 30; Luc. X, 27): quoniam nihil aliud est diligere Deum quam amare justitiam. Denique sicut illi dilectioni Dei, proximi cura subjungitur, ita et huic desiderio justitiae virtus misericordiae copulatur, et dicitur:

CAP. VII.

Beati misericordes, quoniam ipsorum miserebitur Deus (Matth. V, 7). Agnosce, Christiane, tuae sapientiae dignitatem, et qualium disciplinarum artibus ad quae praemia voceris intellige. Misericordem te misericordia, justum vult te esse justitia, ut in creatura sua Creator appareat, et in speculo cordis humani per lineas imitationis expressa Dei imago resplendeat. Secura est operantium fides, aderunt tibi desideria tua, et iis quae amas sine fine potieris. Et quoniam tibi per eleemosynam omnia munda sunt, ad eam quoque beatitudinem, quae consequenter est promissa, pervenies, dicente Domino:

CAP. VIII.

Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Magna felicitas, dilectissimi, cui tantum praemium praeparatur. Quid ergo est habere cor mundum, nisi eis quae supra dictae sunt studere virtutibus? Videre autem Deum quantae sit beatitudinis, quae mens concipere, quae lingua valeat explicare? Et tamen hoc consequetur, cum transformabitur humana natura, ut non jam per speculum, neque in aenigmate, sed facie ad faciem (I Cor. XIII, 12), ipsam quam nullus hominum videre potuit (Joan. I, 18; I Tim. VI, 16), sicuti est, videat Deitatem: et quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (Is. LXIV, 4; I Cor. II, 9), per ineffabile gaudium aeternae contemplationis obtineat. Merito haec beatitudo cordis promittitur puritati. Splendorem enim veri luminis sordens acies videre non poterit; et quod erit jucunditas mentibus nitidis, hoc erit poena maculosis. Declinentur igitur terrenarum caligines vanitatum, et ab omni squalore iniquitatis oculi tergantur interiores, ut serenus intuitus tanta Dei visione pascatur. Ad hoc enim promerendum illud intelligimus pertinere quod sequitur:

CAP. IX.

Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9). Beatitudo ista, dilectissimi, non cujuslibet consensionis, nec qualiscumque concordiae est, sed illius de qua dicit Apostolus: Pacem habete ad Deum (Rom. V, 1; II Cor. XIII, 11): et de qua dicit propheta David: Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum (Ps. CXVIII, 16). Hanc pacem etiam arctissima amicitiarum vincula, et indiscretae similitudines animorum non veraciter sibi vindicant, si non cum Dei voluntate concordant. Extra dignitatem hujus pacis sunt improbarum parilitates cupiditatum, foedera scelerum et pacta vitiorum. Amor mundi cum Dei amore non congruit, nec ad societatem filiorum Dei pervenit, qui se a carnali generatione non dividit. Qui autem semper cum Deo mente sunt solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 2), numquam ab aeterna lege dissentiunt, fideli oratione dicentes: Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra (Matth. VI, 10). Hi sunt pacifici, hi bene unanimes, sancteque concordes, vocandi aeterno nomine filii Dei, cohaeredes autem Christi (Rom. VIII, 17): quia hoc merebitur dilectio Dei et dilectio proximi, ut nullas jam adversitates sentiat, nulla scandala pertimescat; sed finito omnium tentationum certamine, in tranquillissima Dei pace requiescat, per Dominum nostrum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.


Return to index