Sancti Leonis Magni Tractatus

SERMO XCII [Al. XC]. De Jejunio septimi mensis VII

SYNOPSIS.

I. Praecepta legis moralia non abolita; neminem umquam sine charitate justificatum; abundantiam justitiae evangelicae in abundantia charitatis esse positam.---II. Jejunia novae legis ex veteri assumpta, alio spiritu esse perficienda.---III. Deo soli placere quemque debere: talem esse cujusque thesaurum, quale est id cui corde inhaeret.---IV. Septimum mensem jejunio, bonis operibus et ipso sui numero esse consecratum.

CAP. I.

Apostolica institutio, dilectissimi, quae Dominum Jesum Christum ad hoc venisse in hunc mundum noverat, ut legem non solveret, sed impleret (Matth. V, 17), ita veteris Testamenti decreta distinxit, ut quaedam ex eis, sicut erant condita, evangelicae eruditioni profutura decerperet, et quae dudum fuerant consuetudinis Judaicae, fierent observantiae Christianae. Quamvis enim varietates hostiarum, differentiae baptismatum, et otia sabbatorum cum ipsa carnis circumcisione cessaverint, manent tamen ex ipsis voluminibus etiam apud nos plurima praecepta moralia. Et cum inde dicatur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo; et diliges proximum tuum sicut teipsum (Matth. XXII, 37, 39): Christo Domino dicente cognoscimus, quod in his duobus mandatis tota lex pendet et prophetae (Ibid., 40); tantaque est sub hujus geminae charitatis edicto utriusque copula Testamenti, ut sine istarum connexione virtutum nec lex quemquam inveniatur justificasse, nec gratia. Illae quoque partes legalium mandatorum ex quibus quaedam praecipiuntur ut fiant, quaedam interdicuntur ut non fiant, antiquae auctoritatis retinent firmitatem. Nec ideo eis evangelica putanda est adversa perfectio, quia et virtutum studia ad voluntaria incitantur augmenta, et ultiones criminum poenitentiae remediis relaxantur. Dicit enim Dominus: Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. V, 20). Quomodo vero abundabit justitia, nisi superexallet misericordia judicium (Jacob. II, 13)? Et quid tam aequum quidque tam dignum est quam ut creatura ad imaginem et similitudinem Dei condita suum imitetur auctorem, qui reparationem sanctificationemque credentium in peccatorum remissione constituit, ut remota severitate vindictae, omnique cessante supplicio, reus innocentiae redderetur, et finis criminum fieret origo virtutum?

CAP. II.

Quod igitur, dilectissimi, ex veteris praedicatione doctrinae ad purificationem animarum corporumque nostrorum jejunium septimi mensis assumimus, non legalibus nos oneribus subjicimus, sed utilitatem continentiae quae Christi Evangelio servit, amplectimur. Quia et in hoc potest super Scribas et Pharisaeos Christiana abundare justitia, non evacuando legem, sed intelligentiam refutando carnalem. Nec enim nostra talia debent esse jejunia, qualia erant illorum quibus Isaias propheta Spiritu sancto in se loquente dicebat: Neomenias vestras et sabbata et diem magnum non sustineo, jejunium et ferias et dies festos vestros odit anima mea (Isai. I, 13). Unde et Dominus jejunandi formam discipulis tradens, Cum jejunatis, inquit, nolite fieri sicut hypocritae tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam (Matth. VI, 16). Quam mercedem, nisi laudis humanae? propter cujus cupiditatem, justitiae species plerumque praetenditur, et ubi nulla est cura conscientiae, amatur falsitas famae; ut iniquitas, quae occultatione arguitur, mendacii opinione laetetur.

CAP. III.

Rationabile itaque sanctumque jejunium nulla ostentationis jactantia polluatur, nec bonum suum quisquam fidelium de humanis velit pendere judiciis. DILIGENTI Deum sufficit ei placere quem diligit: quia nulla major expetenda est remuneratio, quam ipsa dilectio: sic enim charitas ex Deo est, ut Deus ipse sit charitas. Quo utique pius et castus animus ita gaudet impleri, ut nulla re extra ipsum cupiat delectari. Verissimum namque est quod dicit Dominus: Ubi est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum (Matth. VI, 21). Quis autem est thesaurus hominis, nisi quaedam fructuum ejus congregatio laborumque collectio? Quod enim quis seminaverit, hoc et metet (Galat. VI, 8), et quale cujusque opus, talis est et quaestus; et ubi oblectatio fruendi constituitur, ibi cura cordis obstringitur. Sed cum multa sint genera divitiarum, dissimilesque materiae gaudiorum, THESAURUS CUIQUE est suae cupiditatis affectus, qui si de appetitu est terrenorum, non beatos facit sui participatione, sed miseros. Hi vero qui ea quae sursum sunt sapiunt, non quae super terram (Coloss. III, 1), nec perituris intenti sunt, sed aeternis, in illo habent incorruptibiles reconditas facultates, de quo dicit propheta: Thesaurus et salus nostra advenit, sapientia et disciplina et pietas a Domino: hi sunt thesauri justitiae (Isai. XXXIII, 6, sec. LXX): per quos, auxiliante Dei gratia, etiam terrena bona in coelestia transferuntur, dum multi divitiis, aut juste sibi relictis aut aliter acquisitis, ad instrumentum pietatis utuntur. Cumque ad sustentationem pauperum, quae possunt exuberare distribuunt, congregant sibi inamissibiles facultates: ut quod abdiderunt eleemosynis, nullis possit subjacere dispendiis; et digne ibi habeant cor, ubi habent thesaurum suum (Matth. VI, 21): quia tales divitias suas beatissimum est exercere ut crescant, et non timere ne pereant.

CAP. IV.

Operantes igitur, dilectissimi, quod bonum est ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei (Galat. VI, 10), septimum mensem ab initio mysticum propter septiformem Spiritum, et ipso sui ordinis numero consecratum, continentiae fructibus deputantes, quarta et sexta sabbati solemniter jejunemus; sabbato autem apud beatum Petrum vigilias celebremus: cujus nobis et orationes suffragabuntur et merita, ut quantum cuique fidelium tribuitur bonum velle, tantum donetur et posse, ipso adjuvante, qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.


Return to index