Sancti Leonis Magni Tractatus

Tractatus IX

Misericordia, dilectissimi, et iustitia dei formam retributionum suarum a mundi constitutione dispositam, per doctrinam domini nostri Iesu christi benignissima nobis expositione reserauit, ut acceptis rerum significationibus, quae futura credimus, iam quasi gesta nossemus.

Sciebat enim redemptor noster atque saluator quantos fallacia diaboli per totum mundum sparsisset errores et quam multis superstitionibus maximam sibi partem humani generis subdidisset.

Sed ne ultra per ignorantiam ueritatis creatura ad imaginem dei condita in praecipitia perpetuae mortis ageretur, euangelicis paginis iudicii sui inseruit qualitatem, quae omnem hominem a callidissimi hostis reuocaret insidiis, cum iam nulli esset incognitum quae bonis speranda praemia et quae malis essent timenda supplicia.

Incentor namque ille auctor que peccati, primum superbus ut caderet, deinde inuidus ut noceret, quia in ueritate non stetit, totam uim suam in mendacio collocauit, omnia que deceptionum genera de hoc uenenatissimo artis suae fonte produxit, ut ab illo bono quod ipse propria elatione perdiderat, spem humanae deuotionis excluderet, eos que in consortium damnationis suae traheret, ad quorum ipse reconciliationem pertinere non posset.

Quidquid igitur hominum quibuslibet impietatibus deum laesit, huius fraude traductum, huius est nequitia deprauatum.

Facile enim in omnia flagitia inpulit, quos in religione decepit.

Sciens autem deum non solum uerbis, sed etiam factis negari, multis quibus auferre non potuit fidem, sustulit caritatem, et agro cordis ipsorum auaritiae radicibus occupato, spoliauit fructu operum quos non priuauit confessione labiorum.

Tractatus IX - pars 2

Propter has ergo, dilectissimi, uersutias hostis antiqui, scire nos uoluit ineffabilis benignitas christi quid in die retributionis de uniuersitate esset hominum decernendum, ut dum in hoc tempore legitimorum remediorum medicina praebetur, dum elisis reparatio non negatur, et qui diu fuerunt steriles, possunt tandem esse fecundi, praeueniatur disposita censura iustitiae et nunquam a cordis oculis diuinae discretionis imago discedat.

Veniet enim in maiestatis suae gloria dominus, sicut ipse praedixit, aderit que cum eo radians in splendoribus suis innumerabilis angelicarum multitudo legionum.

Congregabuntur ante thronum potentiae eius omnium gentium populi, et quidquid hominum uniuersis saeculis toto terrarum orbe progenitum est, in conspectu iudicantis adstabit.

Separabuntur ab iniustis iusti, a nocentibus innocentes, et cum praeparatum sibi regnum, recensitis misericordiae operibus, filii pietatis acceperint, exprobrabitur duritia sterilitatis iniustis, et nihil habentes sinistri commune cum dextris, in ignem ad diaboli et angelorum eius tormenta dispositum omnipotentis iudicis damnatione mittentur, cum illo habituri poenae communionem, cuius elegerunt facere uoluntatem.

Quis igitur istam sortem aeternorum cruciatuum non pauescat?

Quis mala numquam finienda non timeat? Sed cum ideo denuntiata sit seueritas ut misericordia quaereretur, in diebus praesentibus cum misericordiae est largitate uiuendum, ut homini post periculosam neglegentiam ad pietatis opera reuertenti possibile sit ab hac sententia liberari.

Hoc enim agit potentia iudicis, hoc gratia saluatoris, ut relinquat impius uias suas et ab iniquitatis suae consuetudine peccator abscedat.

Misereantur pauperum, qui sibi parcere uolunt christum.

Faciles sint in alimenta miserorum, qui cupiunt ad societatem pertinere felicium.

Non sit uilis homini homo, nec in quoquam despiciatur illa natura quam rerum conditor suam fecit.

Cui enim laborantium licet negare quod christus sibi profitetur inpendi?

Iuuatur conseruus, et gratiam refert dominus.

Cibus egeni, regni caelestis est pretium, et largitor temporalium, haeres efficitur aeternorum.

Vnde autem exigua ista inpendia tanta aestimari taxatione meruerunt, nisi quia pondera operum caritatis lance pensantur, et cum amatur ab homine quod deus diligit, merito in eius ascenditur regnum in cuius transitur affectum?

Tractatus IX - pars 3

Ad horum ergo operum, dilectissimi, piam curam dies nos apostolicae institutionis inuitat, in quo sanctarum conlationum prima collectio est prouidenter a patribus et utiliter ordinata, ut quia in hoc tempore gentilis quondam populus superstitiosius daemonibus seruiebat, contra profanas hostias impiorum sacratissima nostrarum elemosinarum celebraretur oblatio.

Quod quia incrementis ecclesiae fructuosissimum fuit, placuit esse perpetuum.

Vnde hortamur sanctitatem uestram ut per ecclesias regionum uestrarum quarta feria de facultatibus uestris, quantum suadet possibilitas et uoluntas, ad expensas misericordiae conferatis, ut possitis illam beatitudinem promereri, in qua sine fine gaudebit qui intellegit super egenum et pauperem.

Ad quem intellegendum, dilectissimi, sollicita benignitate uigilandum est, ut quem modestia tegit et uerecundia praepedit, inuenire possimus.

Sunt enim qui palam poscere ea quibus indigent erubescunt, et malunt miseria tacitae egestatis affligi quam publica petitione confundi.

Intellegendi ergo isti sunt et ab occulta necessitate releuandi, ut hoc ipso amplius gaudeant cum et paupertati eorum consultum fuerit et pudori.

Recte autem in egeno et paupere ipsius Iesu christi domini nostri persona sentitur, qui cum esset diues, sicut ait beatus apostolus, pauper factus est, ut nos sua paupertate ditaret.

Et ne deesse nobis sui praesentia uideretur, ita humilitatis et gloriae suae mysterium temperauit, ut quem regem et dominum in maiestate patris adoramus, eumdem in suis pauperibus pasceremus, liberandi ob hoc in die mala a damnatione perpetua, et pro intellecti pauperis cura regni caelestis consortiis inserendi.

Tractatus IX - pars 4

Vt autem in omnibus, dilectissimi, placeat domino uestra deuotio, etiam ad hanc uos hortamur industriam, ut Manicheos ubicumque latentes uestris presbyteris publicetis.

Magna est enim pietas prodere latebras impiorum, et ipsum in eis, cui seruiunt, diabolum debellare.

Contra istos enim, dilectissimi, omnem quidem orbem terrarum et totam ubique ecclesiam decet fidei arma corripere, sed uestra in hoc opere deuotio debet excellere, qui in progenitoribus uestris euangelium crucis christi ab ipso beatissimorum apostolorum Petri et Pauli ore didicistis.

Non sinantur latere homines, qui legem per Moysen datam, in qua deus conditor uniuersitatis ostenditur, recipiendam esse non credunt; prophetis et sancto spiritui contradicunt; psalmos Dauidicos qui per uniuersalem ecclesiam cum omni pietate cantantur, damnabili impietate ausi sunt refutare; christi domini natiuitatem secundum carnem negant; passionem et resurrectionem eius simulatam dicunt fuisse, non ueram; baptismum regenerationis totius gratiae uirtute dispoliant.

Nihil est apud eos sanctum, nihil integrum, nihil uerum.

Cauendi sunt, ne cuiquam noceant; prodendi sunt, ne in aliqua ciuitatis nostrae parte consistant.

Vobis, dilectissimi, ante tribunal domini proderit, quod indicimus, quod rogamus.

Dignum est enim ut elemosinarum sacrificio etiam huius operis palma iungatur, auxiliante uobis per omnia domino Iesu christo, qui uiuit et regnat in saecula saeculorum.

Amen.


Return to index