Sancti Leonis Magni Tractatus

SERMO LXXXIV [Al. LXXXI]. In Octavis apostolorum Petri et Pauli. DE NEGLECTA SOLEMNITATE

SYNOPSIS.

I. Romanos Circensibus ludis deditos periculose beneficiorum Dei oblitos.---II. Romae liberationem a barbaris non stellarum effectum, sed Dei esse donum grato animo recolendum.

CAP. I.

Religiosam devotionem, dilectissimi, qua ob diem castigationis et liberationis nostrae, cunctus fidelium populus ad agendas Deo gratias confluebat, pene ab omnibus proxime fuisse neglectam, ipsa paucorum qui adfuerunt raritas demonstravit: et cordi meo multum tristitiae intulit, et plurimum timoris incussit. Magnum enim periculum est homines esse ingratos Deo, et per oblivionem beneficiorum ejus nec de correptione compungi, nec de remissione laetari. Vereor igitur, dilectissimi, ne vox illa prophetica tales increpasse videatur, quae dicit: Flagellasti eos, et non doluerunt; castigasti eos, et noluerunt accipere disciplinam (Jerem. V, 3). Quae enim in eis correctio ostenditur, in quibus tanta aversio reperitur? Pudet dicere, sed necesse est non tacere: plus impenditur daemoniis quam apostolis, et majorem obtinent frequentiam insana spectacula quam beata martyria. Quis hanc urbem reformavit saluti? quis a captivitate eruit? quis a caede defendit? ludus Circensium, an cura sanctorum? quorum utique precibus divinae censurae flexa sententia est, ut qui merebamur iram servaremur ad veniam.

CAP. II.

Tangat, obsecro, dilectissimi, cor vestrum illa sententia Salvatoris, qui cum decem leprosos misericordiae virtute mundasset, unum tantum ex eis dixit ad agendas gratias revertisse (Luc. XVII, 15): significans videlicet de ingratis, quod huic pietatis officio, etiam si corporis assecuti sunt sanitatem, non tamen sine animi impietate defuerunt. Ne ergo ista ingratorum nota etiam vobis, dilectissimi, possit ascribi, revertimini ad Dominum intelligentes mirabilia quae in nobis dignatus est operari, et liberationem nostram, non, sicut opinantur impii, stellarum effectibus, sed ineffabili omnipotentis Dei misericordiae deputantes, qui corda furentium barbarorum mitigare dignatus est, ad tanti vos beneficii memoriam toto fidei vigore conferte. Gravis negligentia majore satisfactione curanda est. Ad emendationem nostram utamur lenitate parcentis: ut beatus Petrus et omnes sancti qui nobis semper in multis tribulationibus affuerunt, obsecrationes nostras pro vobis apud misericordem Deum juvare dignentur, per Christum Dominum nostrum. Amen.


Return to index