SYNOPSIS. I.
Ascensione et gaudium nostrum adimpleri, et fidem nostram spemque mirabiliores fieri. ---II. Ut capaces essemus beatitudinis, Christus ascendit in coelum, ibi mansurus usque ad diem judicii. ---III. Fidem ita ascesione esse roboratam, ut nullis potuerit tormentis superari, etiam in teneris puellis.---IV. Excellentius innotuisse Christum per ascensionem, et praesentiorem fuisse Divinitate. Quid angelicum colloquium significet.---V. Excitat nos ascensio Christi, ut terrena despiciamus tamquam peregrini, et charitate dilemur, sine qua ad Christum non itur.
CAP. I.
Sacramentum, dilectissimi, salutis nostrae, quam pretio sanguinis sui universitatis conditor aestimavit, a die corporalis ortus usque ad exitum passionis, per dispensationem humilitatis impletum est. Et licet multa etiam in forma servi Divinitatis signa radiaverint, proprie tamen illius temporis actio ad demonstrandam suscepti hominis pertinuit veritatem. Post passionem vero, ruptis mortis vinculis, quae vim suam in eum qui peccati erat nescius incedendo pandiderat: infirmitas in virtutem, mortalitas in aeternitatem, contumelia transivit in gloriam: quam Dominus Jesus Christus in multis manifestisque documentis (Act. I, 3), multorum declaravit aspectibus, donec triumphum victoriae, quem reportarat a mortuis, inferret et coelis. Sicut ergo in solemnitate paschali resurrectio Domini fuit nobis causa laetandi, ita ascensio ejus in coelos praesentium nobis est materia gaudiorum, recolentibus illum diem et rite venerantibus, quo natura nostrae humilitatis in Christo super omnem coeli militiam, supra omnes ordines angelorum, et ultra omnium altitudinem potestatum ad Dei Patris est provecta consessum. Quo ordine operum divinorum nos fundati, nos aedificati sumus: ut mirabilior fieret gratia Dei, cum remotis a conspectu hominum, quae merito reverentiam sui sentiebantur indicere, fides non diffideret, spes non fluctuaret, charitas non tepesceret. Magnarum enim hic vigor est mentium, et valde fidelium hoc lumen est animarum, incunctanter credere quae corporeo non videntur intuitu, et ibi figere desiderium, quo nequeas inferre conspectum. Haec autem pietas unde in nostris cordibus nasceretur, aut quomodo quisquam justificaretur per fidem, si in iis tantum salus nostra consisteret, quae obtutibus subjacerent? Unde et illi viro qui de resurrectione Christi videbatur ambigere, nisi in ipsius carne vestigia passionis et visu explorasset et tactu: Quia vidisti me, inquit Dominus, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt (Joan. XX, 19).
CAP. II.
Ut igitur hujus beatitudinis, dilectissimi, capaces esse possemus, expletis omnibus quae evangelicae praedicationi et novi Testamenti mysteriis congruebant, Dominus noster Jesus Christus, quadragesimo post resurrectionem die coram discipulis elevatus in coelum (Luc. XXIV, 50; Matth. XVI, 19), corporalis praesentiae modum fecit, mansurus in Patris dextera, donec tempora multiplicandis Ecclesiae filiis divinitus praestituta peragantur, et ad judicandos vivos et mortuos in eadem carne in qua ascendit adveniat. Quod itaque Redemptoris nostri conspicuum fuit, in sacramenta transivit; et ut fides excellentior esset ac firmior, visioni doctrina successit, cujus auctoritatem supernis illuminata radiis credentium corda sequerentur.
CAP. III.
Hanc fidem ascensione Domini auctam, et Spiritus sancti munere roboratam, non vincula, non carceres, non exsilia, non fames, non ignis, non laniatus ferarum, nec exquisita persequentium crudelitatibus supplicia terruerunt. Pro hac fide per universum mundum, non solum viri, sed etiam feminae, nec tantum impubes pueri, sed etiam tenerae virgines, usque ad effusionem sui sanguinis decertarunt. Haec fides daemonia ejecit, aegritudines depulit, mortuos suscitavit. Unde et ipsi beati apostoli, qui tot miraculis confirmati, tot sermonibus eruditi, atrocitate tamen Dominicae passionis expaverant, et veritatem resurrectionis ejus non sine haesitatione susceperant, tantum de ascensione Domini profecerunt, ut quidquid illis prius intulerat metum, verteretur in gaudium. Totam enim contemplationem animi in Divinitatem ad Patris dexteram consedentis erexerant, nec jam corporeae visionis tardabantur objectu, quominus in id aciem mentis intenderent, quod nec a Patre descendendo abfuerat, nec a discipulis ascendendo discesserat.
CAP. IV.
Tunc igitur, dilectissimi, filius hominis, Dei Filius, excellentius sacratiusque innotuit, cum in paternae majestatis gloriam se recepit et ineffabili modo coepit esse Divinitate praesentior, qui factus est humanitate longinquior. Tunc ad aequalem Patri Filium eruditior fides gressu mentis coepit accedere, et contrectatione corporeae in Christo substantiae , qua Patre minor est (Joan. XIV, 28), non egere: quoniam glorificati corporis manente natura, eo fides credentium vocabatur, ubi non carnali manu, sed spiritali intellectu, par Genitori Unigenitus tangeretur. Hinc illud est quod post resurrectionem suam Dominus, cum Maria Magdalene personam Ecclesiae gerens, ad contactum ipsius properaret accedere, dicit ei: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum (Joan. XX, 17): hoc est, nolo ut ad me corporaliter venias, nec ut me sensu carnis agnoscas; ad sublimiora te differo, majora tibi praeparo. Cum ad Patrem meum ascendero, tunc me perfectius veriusque palpabis, apprehensura quod non tangis, et creditura quod non cernis. Cum autem ascendentem ad coelos Dominum sequaces discipulorum oculi intenta admiratione suspicerent, astiterunt coram ipsis angeli duo mirabili vestium candore fulgentes, qui et dixerunt: Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Hic Jesus qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 11). Quibus verbis omnes Ecclesiae filii docebantur ut Jesus Christus in eadem qua ascenderat carne venturus visibilis crederetur; nec posset ambigi omnia illi esse subjecta, cui ab ipso corporeae nativitatis exordio famulatus servisset angelicus. Sicut enim concipiendum Christum de Spiritu sancto beatae Virgini angelus nuntiavit, sic et editum de Virgine vox coelestium pastoribus cecinit: sicut resurrexisse a mortuis, supernorum nuntiorum prima testimonia docuerunt, sic ad judicandum mundum in ipsa carne venturum, angelorum officia praedicarunt: ut intelligeremus quantae potestates sint adfuturae cum judicaturo, cui tantae ministraverunt etiam judicando.
CAP. V.
Exsultemus itaque, dilectissimi, gaudio spiritali, et digna apud Deum gratiarum actione laetantes, liberos cordis oculos ad illam altitudinem in qua Christus est erigamus. Sursum vocatos animos desideria terrena non deprimant; ad aeterna praeelectos peritura non occupent; viam veritatis ingressos fallaces illecebrae non retardent; et ita a fidelibus haec temporalia decurrantur, ut peregrinari se in hac mundi valle cognoscant, in qua etiamsi quaedam commoda blandiantur, non amplectenda nequiter, sed transeunda sunt fortiter. Ad hanc enim nos devotionem beatissimus apostolus Petrus incitat; et secundum illam dilectionem quam pascendis Christi ovibus trina Dominici amoris professione concepit (Joan. XXI, 15-17), obsecrans dicit: Charissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos, abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam (I Petr. II, 11). Cui autem nisi diabolo carnales militant voluptates, qui animas ad superna tendentes corruptibilium bonorum delectationibus obligare et ab illis sedibus de quibus ipse excidit gaudet abducere? Contra cujus insidias sapienter debet fidelis quisque vigilare, ut inimicum suum de eo quod tentatur possit elidere. Nihil autem est validius, dilectissimi, contra diaboli dolos, quam benignitas misericordiae et largitas charitatis, per quam omne peccatum aut declinatur aut vincitur. Sed hujus virtutis sublimitas non prius apprehenditur quam illud quod ei adversarium est subruatur. Quid autem tam inimicum misericordiae et operibus charitatis, quam avaritia, de cujus radice omnium malorum germen emergit? Quae nisi in suis fomitibus enecetur, necesse est ut in agro cordis illius, in quo hujus mali planta convaluit, spinae potius tribulique vitiorum, quam ullum verae virtutis semen oriatur. Resistamus ergo, dilectissimi, huic tam pestifero malo, et charitatem, sine qua nulla virtus potest nitere (I Cor. XIII), sectemur: ut per hanc, qua ad nos Christus descendit, dilectionis viam, etiam nos ad ipsum possimus ascendere, cui est cum Deo Patre et Spiritu sancto honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.