SYNOPSIS. I.
Quam praesentem nobis faciat fides vera Christi passionem, quae longe diversa est in Crucifixi mente et in crucifigentium opere.---II. Malitia Judaeorum usum esse Christum, ut morte sua verum Pascha immolaret, quo et ipsi occisores possent salvari.--- III. Sapientiam mundi in mysterio crucis confundi, in qua et potentia, et infirmitas Christi nos salvat.--- IV. Crucem jugiter ferendam, ut quod mysterio actum est in baptismate, opere compleatur.--- V. Passionem Domini usque ad finem mundi perfici mortificatione ejus membrorum. Diaboli inimicitiam amicitiae ejus praeferendam.---VI. Vitiorum nostrorum mortificationem Christi virtutem esse et victoriam.
CAP. I.
Sacram, dilectissimi, Dominicae passionis historiam, evangelica, ut moris est, narratione decursam, ita omnium vestrum arbitror inhaesisse pectoribus, ut unicuique audientium ipsa lectio quaedam facta sit visio. Habet enim hanc potentiam fides vera, ut ab iis mente non desit, quibus corporalis praesentia interesse non potuit; et sive in praeteritum redeat, sive in futurum se cor credentis extendat, nullas sentiat moras temporis cognitio veritatis. Adest ergo sensibus nostris imago rerum pro nostra salute gestarum, et quidquid tunc discipulorum perstrinxit animos, nostros quoque tangit affectus; non quod aut tristitia deprimamur, aut saevitia furentium Judaeorum terreamur, cum etiam eos quos illius tempestatis magnitudo concussit, ad invictam constantiam resurrectio Domini ascensioque provexerit; sed quia cum in cogitationem venit quales tunc Jerusalem populi et quales fuerint sacerdotes, magno accipiamus cum tremore mentium tantum facinus impiorum. Quamvis enim ad salutem humani generis pertineret passio Salvatoris, et aeternae mortis vincula temporali sint Domini morte dirupta, aliud tamen Crucifixi patientia, aliud crucifigentium egit insania, nec ad eosdem rerum exitus misericordia et ira tendebat: cum per ejusdem sanguinis effusionem Christus solveret mundi captivitatem. Judaei interficerent omnium Redemptorem.
CAP. II.
Obduravit ergo carnalem Israel malignitas sua, et nihil ei legis testificatio, nihil mysteriorum imagines, nihil prophetarum oracula profuerunt, cum Pascha Domini tot saeculis celebratum in eo Joannes doceret impletum, de quo publica protestatione dicebat: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I, 29). Repugnat iniquitas justitiae, caecitas luci, mendacium veritati; sed de saevitia obluctantium, de scelere crudelium obtinuit Jesus aeternae dispositionis effectum; et ita humano generi sua morte consuluit, ut sacramentum salutis etiam ipsis persecutoribus non negaret. Qui enim venerat universis credentibus omnia peccata dimittere, a generali indulgentia nec Judaicum voluit crimen excludere. Quorum itaque perfidiam detestamur, eorumdem fidem, si convertantur, amplectimur; et imitantes misericordiam Domini, qui pro eis a quibus erat crucifixus orabat, nos quoque cum beato Paulo apostolo nostras jungimus preces, et ut ille populus misericordiam consequatur optamus, ob cujus offensionem gratiam reconciliationis accepimus: quoniam, sicut ait idem magister gentium, conclusit Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur (Rom. XI, 32).
CAP. III.
Quid autem illud fuit quod et Judaeis intellectum abstulit, et sapientium mundi corda turbavit, nisi crux Filii Dei, quae et philosophicam evanescere prudentiam, et Israeliticam fecit caligare doctrinam? Omnem namque sensum humanae mentis excessit divini altitudo consilii, cum placuit Deo per stultitiam praedicationis, salvos facere credentes (I Cor. I, 21), ut mirabilior fieret constantia fidei ex difficultate credendi. Inconsequens enim et irrationabile videbatur recipere animo quod creatorem omnium naturarum in substantia veri hominis Virgo intemerata peperisset; quod aequalis Patri Filius Dei, qui impleret omnia et contineret universa, furentium manibus comprehendi, iniquorum judicio condemnari, et post dedecora illusionum, cruci se permisisset affigi. Sed in iis omnibus simul sunt et humilitas hominis, et celsitudo Deitatis; nec misericordiae ratio majestatem miserentis obscurat, quia de ineffabili potentia factum est, ut dum homo verus est in Deo inviolabili, et Deus verus est in carne passibili, conferretur homini gloria per contumeliam, incorruptio per supplicium, vita per mortem. Nisi enim Verbum caro fieret, et tam solida consisteret unitas in utraque natura, ut a suscipiente susceptam, nec ipsum breve mortis tempus abjungeret, numquam valeret ad aeternitatem redire mortalitas. Sed adfuit nobis in Christo singulare praesidium, ut in natura passibili mortis conditio non maneret, quam impassibilis essentia recepisset, et per id quod non poterat mori, posset id quod erat mortuum suscitari.
CAP. IV.
Huic sacramento, dilectissimi, ut inseparabiliter congruamus, magna nobis et animi et corporis intentione nitendum est ut cum gravissimi sit piaculi festum paschale negligere, periculosius sit ecclesiasticis quidem conventibus jungi, sed in Dominicae passionis consortio non haberi. Nam dicente Domino: Qui non accipit crucem suam, et non sequitur me, non est me dignus (Matth. X, 38); et dicente Apostolo: Si compatimur, et conregnabimus (Rom. VIII, 17; II Tim. II, 12); quis vere Christum passum, mortuum et resuscitatum colit, nisi qui cum ipso et patitur, et moritur, et resurgit? Et haec quidem in omnibus Ecclesiae filiis, ipso jam regenerationis sunt inchoata mysterio, ubi peccati interitus, vita est renascentis, et triduanam Domini mortem imitatur trina demersio; ut dimoto quodam aggere sepulturae, quos veteres suscepit sinus fontis, eosdem novos edat unda baptimastis; sed implendum est nihilominus opere quod celebratum est sacramento, et natis de Spiritu sancto quantumcumque superest mundani corporis, non sine crucis susceptione ducendum est. Quamvis enim forti et crudeli tyranno per potentiam crucis Christi vasa antiquae depraedationis erepta sint, et dominatio principis mundi a redemptorum sit ejecta corporibus, insidiari tamen etiam justificatis eadem malignitas perseverat, et multis modis eos in quibus non regnat impugnat: ut si quas animas negligentes imprudentesque repererit, saevioribus eas laqueis rursum innectat, et a paradiso Ecclesiae raptas in consortium suae damnationis inducat. Unde cum quispiam observantiae Christianae se limites sentit excedere, et in id cupiditates suas tendere, quod eum a recto itinere faciat deviare, recurrat ad crucem Domini, et ligno vitae motus noxiae voluntatis affigat; ac voce prophetica ad Dominum clamet et dicat: Confige clavis a timore tuo carnes meas; a judiciis enim tuis timui (Ps. CXVIII, 120).
CAP. V.
Quid autem est clavis timoris Dei carnes habere confixas, nisi corporeos sensus ab illecebra illiciti desiderii sub metu divini continere judicii? ut qui resistit peccato, et concupiscentias suas, ne quid morte dignum operetur, interficit, audeat cum Apostolo dicere: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14). Ibi ergo se constituat Christianus, quo eum secum sustulit Christus; et ad id dirigat omnem viam suam, ubi scit humanam salvatam esse naturam. Passio enim Domini usque ad finem producitur mundi; et sicut in sanctis suis ipse honoratur, ipse diligitur, et in pauperibus ipse pascitur, ipse vestitur; ita in omnibus qui pro justitia adversa tolerant, ipse compatitur: nisi forte aestimandum est, multiplicata per orbem fide, et rarescente impiorum numero, omnes persecutiones, et omnia quae adversus beatos martyres saevierunt, finita esse certamina, tamquam suscipiendae crucis illis tantum necessitas incubuerit, quibus ad expugnandam Christi dilectionem atrocissima sunt illata supplicia. Sed aliud servientium Deo pietas experitur, aliud etiam Apostoli praedicatio protestatur, qui dicit: Omnes qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patiuntur (II Tim. III, 12). Qua sententia nimis tepidus et segnis ostenditur, qui nulla persecutione pulsatur. Pacem enim cum hoc mundo nisi amatores mundi habere non possunt, et nulla umquam iniquitati cum aequitate communio, nulla mendacio cum veritate concordia, nullus est tenebris cum luce consensus. Quia etiamsi pietas bonorum cupiat malos corrigi, conversionemque multorum per gratiam Dei miserentis obtineat, malignorum tamen spirituum adversus sanctos insidiae non quiescunt, et sive occulto dolo, sive aperto praelio, in omnibus fidelibus propositum bonae voluntatis infestant. Inimicum namque est illis omne quod rectum, omne quod sanctum est; et cum eis nihil in quemquam amplius liceat, quam justitia divina permiserit, quae dignatur suos aut corripere disciplina, aut exercere patientia, agunt tamen versutissima arte fallaciae, ut ex arbitrio propriae potestatis, aut laedere videantur, aut parcere; et multis, quod dolendum est, ita per nequitiam simulationis illudunt, ut quidam illos et timeant pati infensos, et velint habere placatos: cum beneficia daemonum omnibus sint nocentiora vulneribus, quia tutius est homini inimicitiam diaboli meruisse quam pacem. Sapientes itaque animae, quae unum timere, unum diligere, et in unum Dominum sperare didicerunt, mortificatis cupiditatibus et crucifixis corporis sensibus, ad nullum hostium metum, ad nullum inclinantur obsequium. Voluntatem enim Dei etiam sibi praeferunt, et tanto amplius se amant quanto amplius pro Dei amore se non amant. Cumque audiunt sibi divinitus dici: Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere (Eccli. XVIII, 30): dividunt affectus suos, et legem mentis a corporis lege discernunt: ut ex quadam se parte sibi denegent, perdentes se in iis quae carnaliter cupiunt, et invenientes se in iis quae spiritaliter concupiscunt.
CAP. VI.
Sanctum igitur Pascha, dilectissimi, in talibus membris corporis Christi legitime celebratur et nihil illis deest triumphis, quos passio Salvatoris obtinuit. Quoniam in iis qui apostolico exemplo castigant corpus suum et servituti subjiciunt (I Cor. IX, 27), iidem hostes eadem fortitudine conteruntur , et nunc a Christo vincitur mundus. Cum enim a servis suis quorumcumque vitiorum incentiva superantur, ipsius virtus est, ipsiusque victoria. Haec, dilectissimi, quae ad participationem crucis pertinent, sufficienter, ut arbitror, vestris sunt hodie auribus intimata: ut paschale sacramentum etiam in membris corporis Christi legitime celebretur. Superest ut de obtinendo resurrectionis consortio disseramus. Quod ne, continuato sermone, et mihi et vobis fiat onerosum, in diem sabbati promissa differemus. Aderit, ut credimus, gratia Dei, ut debitum nostrum ipsius auxilio compleatur, qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.