Quod etiam si numquam a uestra sanctitate neglegitur, nunc tamen promptius est et inpensius exsequendum, quia primus collectarum dies saluberrime a sanctis patribus institutus hoc exigit ut unusquisque, prout uotiuum atque possibile est, in usus atque alimoniam pauperum de uestris facultatibus conferatis, scientes praeter illud regenerationis lauacrum, in quo uniuersorum ablutae sunt maculae peccatorum, hoc remedium infirmitati humanae diuinitus esse donatum, ut si quid culparum in hac terrena habitatione contrahitur, elemosinis deleatur.
Elemosinae enim opera caritatis sunt, et scimus quia caritas operit multitudinem peccatorum.
Proinde, dilectissimi, in secundam feriam spontaneas collectiones uestras sollicite praeparate, ut quidquid uobis de temporalibus substantiis dempseritis, id multiplicatum in aeterna retributione sumatis.