SYNOPSIS.I.
Gratuitam esse reparationis gratiam: a nullo exspectandam fuisse nisi a Christo, qui solus innocens solos in se credentes etiam in veteri Testamento justificavit.---II. Eadem mysteria in utroque Testamento; in uno velata, in altero revelata.--- III. Pascha non rite celebrari nisi a credentibus. Miraculis, quae Christo moriente facta sunt, quemque erudiri. Mirabiles mortis Christi effectus.---IV. Quidquid factum est a Christo, nostri causa factum esse; a quo nos infidelitas exsortes facit.---V. Christi inimicos per ejus gratiam esse destructos.
CAP. I.
Evangelica lectio, dilectissimi, quae sacratissimam Dominicae passionis reseravit historiam, ita universae Ecclesiae nota est de communi frequenter auditu, ut rerum gestarum ordinem, tamquam sub vestris habitum oculis, singuli quique recolatis. Nec parum aestimandi sunt profecisse, qui de iis quae audiere non dubitant, ut etiamsi nondum liquide aliquod valeant Scripturarum capere sacramentum, firmissime tamen credant in divinis libris nullum esse mendacium. Quia ergo sincerae fidei promissa est intelligentiae plenitudo, erigat se ad promerendam sancti Spiritus eruditionem, illuminatarum mentium vigor; et non contentus sit facti ordinem nosse, nisi etiam ipsam rationem impensae sibi pietatis inspiciat: ut auctorem suum humana natura, sciendo quantum ab eo sit dilecta, plus diligat. Miserendi enim nostri causam Deus nisi in sua bonitate non habuit; et mirabilior est secunda hominum generatio quam prima conditio: quia plus est in novissimis saeculis reparasse Deum quod perierat, quam a principio fecisse quod non erat. Libertatem itaque innocentiae naturalis, quam primorum parentum praevaricatione perdidimus, nulla per se sanctorum praecedentium merita receperunt, quia lata in transgressores sententia, omnem progeniem captivae posteritatis obstrinxit, et nemo exstitit exsors a damnatione, quia nullus fuit liber a crimine. Sed redemptio Salvatoris destruens opus diaboli, et rumpens vincula peccati, ita magnae pietatis suae disposuit sacramentum, ut usque ad consummationem quidem mundi praefinita generationum plenitudo decurreret, sed renovatio originis per justificationem indiscretae fidei ad omnia retro saecula pertineret. Incarnatio quippe Verbi, et occisio ac resurrectio Christi, universorum fidelium salus facta est, et sanguis unius justi hoc nobis donavit, qui eum pro reconciliatione mundi credimus fusum, quod contulit patribus, qui similiter credidere fundendum.
CAP. II.
Nihil ergo, dilectissimi, ab antiquis significationibus in Christiana religione diversum est, nec umquam a praecedentibus justis, nisi in Domino Jesu Christo salvatio sperata est, dispensationibus quidem pro divinae voluntatis ratione variatis, sed in idipsum coruscantibus et legis testimoniis, et prophetiae oraculis, et oblationibus hostiarum: quia sic congruebat illos populos erudiri, ut quae revelata non caperent, obumbrata susciperent, et major Evangelii esset auctoritas, cui tot signis totque mysteriis, veteris Testamenti paginae deservissent; de quibus Dominus profitebatur, quod non venerat legem solvere, sed adimplere (Matth. V, 17). Ne itaque aestimet sibi prodesse Judaeus, quod in litterae carnaliter superficie demoratur, et iis Scripturis convincitur repugnare, quae apud nos veram sui obtinent dignitatem, dum et erudimur praedictis, et ditamur impletis. Dicente enim Domino: Cum exaltatus fuero, omnia traham ad me (Joan. XII, 32), nihil legalium institutionum, nihil propheticarum resedit figurarum, quod non totum in Christi sacramenta transierit. Nobiscum est signaculum circumcisionis, sanctificatio chrismatum, consecratio sacerdotum; nobiscum puritas sacrificii, baptismi veritas, honor templi, ut merito cessarint nuntii, postquam nuntiata venerunt; nec vacuatur reverentia promissionum, quia plenitudo manifestata est gratiarum. Verum quia, sicut ait Apostolus: Caecitas ex parte in Israel facta est, nec qui filii carnis, ii filii sunt promissionis (Rom. XI, 25), ineffabilis misericordia Dei Israeliticum sibi populum de omnibus nationibus fecit, et saxeo illo gentilium cordium rigore mollito, veros Abrahae filios de lapidibus excitavit (Matth. III, 9): ut conclusis omnibus sub peccato (Rom. XI, 32), qui carne nati sunt, spiritu renascantur, nec intersit quo patre sit quisque genitus, cum per indiscretam unius fidei confessionem et fons baptismatis faciat innocentes, et electio adoptionis confirmet haeredes.
CAP. III.
Quid enim aliud egit agitque crux Christi, quam ut destructis inimicitiis, et reconcilietur mundus Deo, et per sacrificium immolati Agni veram in pacem cuncta revocentur? Non autem concordat Deo, qui ab ea quam in regeneratione sua edidit professione dissentit, et divini immemor pacti, inhaerere ostenditur renuntiatis, dum resilire invenitur a creditis. Frustra enim Christianum sibi nomen usurpat, et nequaquam aestimet se Pascha Domini celebrare, qui Jesum Christum in ea qua natus, et passus, et mortuus, ac sepultus est carne, resurrexisse non credit, et nostrae in illo naturae resuscitatas primitias non fatetur. Verus itaque venerator Dominicae passionis sic crucifixum Jesum oculis cordis aspiciat, ut illius carnem suam esse cognoscat. Contremiscat in Redemptoris sui supplicio terrena substantia, rumpantur infidelium mentium petrae, et qui mortalitatis gravabantur sepulcris, discussa obstaculorum mole prosiliant. Appareant nunc quoque in civitate sancta, id est in Ecclesia Dei, futurae resurrectionis indicia, et quod gerendum est in corporibus, fiat in cordibus. Nulli infirmorum crucis est negata victoria; nec quisquam est cui non Christi auxilietur oratio. Quae si multis in ipsum saevientibus profuit, quanto magis eos qui ad ipsum convertuntur adjuvat? Sublata est ignorantia, temperata est difficultas, et igneam illam qua vitae regio erat inclusa, romphaeam sacer Christi sanguis exstinxit. Verae luci, antiquae noctis cessit obscuritas. Invitatur ad paradisi divitias populus Christianus, et cunctis regeneratis ad amissam patriam patefactus est reditus, si nemo sibi illam viam facit claudi, quae fidei latronis potuit aperiri.
CAP. IV.
Celebrantes igitur, dilectissimi, paschalis festi ineffabile sacramentum, agnoscamus, docente Spiritu Dei, ad cujus gloriae participationem vocati et ad quam spem simus ingressi. Nec ita nos nunc anxie, nunc superbe praesentis vitae occupent actiones, ut non toto cordis affectu conformari Redemptori nostro per illius exempla nitamur. Nihil enim non ad nostram salutem aut egit aut pertulit, ut virtus quae inerat capiti inesset etiam et corpori. Nam primum ipsa illa substantiae nostrae in Deitate susceptio, qua Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14), quem hominum misericordiae suae, nisi infidelem, reliquit exsortem? Et cui non communis natura cum Christo est, si assumentem recepit, et eo spiritu est regeneratus quo ille progenitus? Deinde quis in illo suas non agnoscat infirmitates? Quis perceptionem cibi, requietionem somni, sollicitudinem moestitudinis, lacrymas pietatis, non videat formae fuisse servilis? Quae quoniam ab antiquis sananda vulneribus, et a colluvione erat purganda peccati, ita Unigenitus Dei, etiam hominis factus est filius, ut et omni humanitatis veritate, et Divinitatis plenitudine non careret. Sicut itaque nostrum est quod cum unione Deitatis peperit materna virginitas, ita nostrum est quod Judaica crucifixit impietas. Nostrum est quod exanime in sepulcro jacuit, et quod die tertia resurrexit, quodque super omnes altitudines coelorum ad dexteram paternae majestatis ascendit: ut si per viam mandatorum ejus incedimus, et si quae in humilitate corporea nostrae impendit saluti non erubescimus confiteri, nos quoque in gloriae ejus consortium provehamur: quoniam manifeste quod denuntiavit implebitur: Omnis qui confitebitur me coram hominibus, et ego confitebor eum coram Patre meo, qui in coelis est (Matth. X, 32).
CAP. V.
Huic autem cohortationi nostrae adest atque auxiliatur gratia Dei, quae incarnationis Christi et mortis ac resurrectionis ejus inimicos, revelata per omnes Ecclesias veritate, destruxit; ut totius mundi fideles, cum apostolicae fidei auctoritate concordes, una nobiscum exsultatione gauderent, dicente beato Paulo apostolo: An ignoratis, quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in morte, ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complanta i facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus. Hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato. Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum illo (Rom. VI, 3-8): qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.