Sancti Leonis Magni Tractatus

Tractatus VI

Multis diuinarum scripturarum testimoniis edocemur quantum elemosinarum meritum et quanta sit uirtus.

Certum est enim unumquemque nostrum animae suae benefacere, quotiens misericordia sua inopiae succurrit alienae.

Prompta ergo, dilectissimi, et facilis apud nos esse largitas debet, si credimus id sibi unumquemque praestare quod indigentibus tribuit.

Thesaurum enim suum condit in caelo qui christum pascit in paupere.

Benignitatem itaque in hoc et dispensationem diuinae pietatis agnosce.

Idcirco enim te abundare uoluit, ut per te alius non egeret, et per ministerium operis tui, pauperem ab egestatis labore, te a peccatorum multitudine liberaret.

O mira prouidentia et bonitas creatoris, ut uno facto duobus uellet esse succursum! Ventura igitur dominica dies collectarum futurus est.

Hortor et moneo sanctitatem uestram ut singuli quique et pauperum memineritis et uestri, et pro possibilitate uirium uestrarum intellegatis in egentibus christum, qui tantum nobis pauperes commendauit, ut se in ipsis uestiri, suscipi testetur et pasci christus dominus noster.


Return to index