Sancti Leonis Magni Tractatus

SERMO LIX De Passione Domini VIII; feria quarta habitus

SYNOPSIS.

I. Christum, depulsa trepidatione infirmitatis, se volentem trahi passum esse pro omnibus.--- II. Quot praejudiciis Pilatum Judaei ad damnandum Christum impulerint; quanta ille ignavia cesserit clamantibus.---III. Pilati crudelitatem in Christum ex nonnulla clementia descendere; Judaeos toto scelere gravari.---IV. Christum, dum lignum supplicii gestavit in sceptrum convertisse.---V. Per Simonem Cyrenaeum figuratas esse gentes ad fidem crucis Christi vocandas, et novo sacrificio sanctificandas. ---VI. Interiori praesertim intuitu crucem Christi aspiciendam esse.---VII. Quomodo Christus exaltatus omnia trahat ad se? Quae excellentia Christianae religionis? Quanta crucis virtus?---VIII. Non nobis esse vivendum, sed Christo pro nobis mortuo.

CAP. I.

Decursis, dilectissimi, sermone proximo iis quae comprehensionem Domini praecesserunt, superest nunc ut auxiliante Dei gratia, de ipso jam passionis ordine, sicut promisimus, disseramus. Nam cum verbis sacrae orationis suae Dominus declarasset verissime sibi atque plenissime et humanam et divinam inesse naturam, ostendens unde esset quod pati nollet, et unde quod vellet; depulsa trepidatione infirmitatis, et confirmata magnanimitate virtutis, rediit in sententiam suae dispositionis aeternae, et saevienti diabolo per ministeria Judaeorum, formam servi nihil peccati habentis objecit: ut per eum ageretur omnium causa, in quo solo erat omnium natura sine culpa. Irruerunt ergo in lumen verum filii tenebrarum, et utentes faculis atque laternis non evaserunt infidelitatis suae noctem, quia non intellexerunt lucis auctorem. Occupant paratum teneri, et trahunt volentem trahi: qui si vellet obniti, nihil quidem in injuriam ejus impiae manus possent, sed mundi redemptio tardaretur, et nullum salvaret illaesus, qui pro omnium salute erat moriturus.

CAP. II.

Sinens igitur inferri sibi quidquid sacerdotum incitamentis furor popularis audebat, ad Annam Caiphae socerum, ac deinde ad Caipham ex Annae transmissione perducitur: et post insanas calumniantium objectiones, post commentitias subornatorum testium falsitates, ad audientiam Pilati pontificum delegatione transfertur. Qui, divino jure neglecto, clamantes se regem non habere nisi Caesarem (Joan. XIX, 15), tamquam Romanis devoti legibus, omne judicium potestati praesidis reservassent, expetierunt exsecutorem magis saevitiae quam arbitrum causae. Offerebant enim Jesum duris nexibus vinctum, colaphis et alapis frequentibus caesum, sputis oblitum, clamoribus praedamnatum, ut inter tot praejudicia, quem omnes vellent perire, non auderet Pilatus absolvere. Denique nec in accusato eum reperisse culpam, nec in sententia sua tenuisse constantiam, docet ipsa cognitio: in qua judex, quem innocentem pronuntiat, damnat, addicens iniquo populo sanguinem justi, a quo abstinendum sibi, et intellectu proprio senserat, et somnio uxoris noverat. Non purgant contaminatum animum manus lotae, nec in aspersis aqua digitis expiatur quod famulante impia mente committitur. Excessit quidem Pilati culpam facinus Judaeorum, qui illum nomine Caesaris territum et invidiosis vocibus increpatum, ad effectum sui sceleris impulerunt. Sed nec ipse evasit reatum, qui cooperatus seditiosis, reliquit judicium proprium, et in crimen transivit alienum.

CAP. III.

Quod ergo Pilatus, dilectissimi, implacabilis populi victus insania, multis Jesum dehonestari ludibriis, et immodicis vexari permisit injuriis, quodque eum flagellis caesum, spinis coronatum, et amictu irrisoriae vestis indutum, scribarum et sacerdotum ostentavit aspectui, mitigandos proculdubio inimicorum animos existimavit: ut exsaturatis invidiae odiis, non ultra jam crederent persequendum, quem tot modis intuebantur afflictum. Sed cum inardesceret ira clamantium, ut Barabbam indulgentia relaxaret, et Jesum crucis poena susciperet; cum consono fremitu diceretur a turbis: Sanguis ejus super nos et super filios nostros (Matth. XXVII, 25); obtinuerunt iniqui in damnationem suam quod pertinaciter exigebant: quorum dentes, sicut propheta testatus est, arma erant et sagittae, et lingua eorum gladius acutus (Ps. LVI, 5). Frustra enim a crucifigendo majestatis Domino manus proprias continebant, in quem lethalia vocum spicula, et venenata verborum tela jaciebant. Vobis, vobis, falsi Judaei, et sacrilegi principes populi, totum facinoris istius pondus incumbit: et licet immanitas sceleris et praesidem obligarit, et milites; omnis tamen facti summa vos arguit. Et quidquid in supplicio Christi vel Pilati peccavit judicium, vel cohortis obsequium, hoc vos facit humani generis odio digniores: quia vestri furoris impulsu nec illis innocentes esse licuit, quibus iniquitas vestra non placuit .

CAP. IV.

Traditus itaque Dominus saevientium voluntati, ad irrisionem regiae dignitatis, supplicii sui jussus est esse gestator; ut impleretur quod Isaias propheta praeviderat, dicens: Ecce natus est puer, et datus est nobis filius, cujus imperium super humeros ejus (Is. IX, 16). Cum ergo Dominus lignum portaret crucis, quod in sceptrum sibi converteret potestatis, erat quidem hoc apud impiorum oculos grande ludibrium, sed manifestabatur fidelibus grande mysterium: quia gloriosissimus diaboli victor, et inimicarum virtutum potentissimus debellator, pulchra specie triumphi sui portabat trophaeum; et invictae patientiae humeris, signum salutis, adorandum regnis omnibus inferebat; tamquam et tunc ipsa operis sui imagine omnes imitatores suos confirmaret et diceret: Qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus (Matth. X, 38).

CAP. V.

Euntibus autem cum Jesu turbis ad locum poenae, Simon quidam Cyrenaeus inventus est, in quem lignum crucis transferretur a Domino (Matth. XXVII, 32): ut etiam tali facto praesignaretur gentium fides, quibus crux Christi non confusio erat futura, sed gloria. Non ergo fortuitum, sed figuratum et mysticum fuit, ut Judaeis in Christum saevientibus, ad compatiendum ei peregrinus occurreret, dicente Apostolo: Si compatimur, et conregnabimus (Rom. VIII, 7): ut sacratissimo Salvatoris opprobrio, non Hebraeus quisquam, nec Israelita, sed alienigena subderetur. Per hanc enim translationem, a circumcisione ad praeputium, a filiis carnalibus ad filios spiritales, immaculati agni propitiatio, et omnium sacramentorum plenitudo transibat. Siquidem Pascha nostrum, ut ait Apostolus (I Cor. V, 7), immolatus est Christus: qui se novum et verum reconciliationis sacrificium offerens Patri, non in templo, cujus jam erat finita reverentia, nec intra septa civitatis ob meritum sui sceleris diruendae, sed foris et extra castra crucifixus est, ut veterum victimarum cessante mysterio, nova hostia, novo imponeretur altari, et crux Christi, non templi esset ara, sed mundi (Heb. XIII, 11).

CAP. VI.

Exaltato igitur, dilectissimi, per Crucem Christo, non illa tantum species aspectui mentis occurrat, quae fuit in oculis impiorum, quibus per Mosen dictum est: Et erit pendens vita tua ante oculos tuos, et timebis die ac nocte, et non credes vitae tuae (Deut. XXVIII, 66). Isti enim nihil in crucifixo Domino praeter facinus suum cogitare potuerunt, habentes timorem, non quo fides vera justificatur, sed quo conscientia iniqua torquetur. Noster vero intellectus, quem Spiritus veritatis illuminat, gloriam Crucis coelo terraque radiantem puro ac libero corde suscipiat, et interiore acie videat, quale sit, quod Dominus cum de passionis suae loqueretur instantia, dixit: Venit hora, ut clarificetur Filius hominis (Joan. XII, 23); et infra: Nunc, inquit, turbata est anima mea, et quid dicam? Pater, salva me ex hac hora. Sed propterea veni in hanc horam. Pater, clarifica Filium tuum (Joan. XII, 27); et cum vox Patris venisset e coelo dicens: Et clarificavi, et iterum clarificabo (Ibid., 28): respondens Jesus circumstantibus, dixit: Non propter me vox haec facta est, sed propter vos. Nunc judicium mundi est, nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. Et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum (Ibid., 30).

CAP. VII.

O admirabilis potentia Crucis! o ineffabilis gloria Passionis! in qua et tribunal Domini, et judicium mundi, et potestas est crucifixi. Traxisti enim, Domine, omnia ad te, et cum expandisses tota die manus tuas ad populum non credentem et contradicentem tibi, confitendae majestatis tuae sensum totus mundus accepit (Is. LXV, 2; Rom. X, 21). Traxisti, Domine, omnia ad te, cum in exsecrationem Judaici sceleris, unam protulerunt omnia elementa sententiam, cum obscuratis luminaribus coeli, et converso in noctem die, terra quoque motibus quateretur insolitis, universaque creatura impiorum usui se negaret. Traxisti, Domine, omnia ad te, quoniam scisso templi velo, sancta sanctorum ab indignis pontificibus recesserunt: ut figura in veritatem, prophetia in manifestationem, et lex in Evangelium verteretur. Traxisti, Domine, omnia ad te, ut quod in uno Judaeae templo obumbratis significationibus agebatur, pleno apertoque sacramento, universarum ubique nationum devotio celebraret. Nunc etenim et ordo clarior levitarum, et dignitas amplior seniorum, et sacratior est unctio sacerdotum: quia crux tua omnium fons benedictionum, omnium est causa gratiarum: per quam credentibus datur virtus de infirmitate, gloria de opprobrio, vita de morte. Nunc etiam carnalium sacrificiorum varietate cessante, omnes differentias hostiarum, una corporis et sanguinis tui implet oblatio: quoniam tu es verus Agnus Dei, qui tollis peccata mundi (Joan. I, 29); et ita in te universa perficis mysteria, ut sicut unum est pro omni victima sacrificium, ita unum de omni gente sit regnum.

CAP. VIII.

Confiteamur igitur, dilectissimi, quod beatus magister gentium Paulus apostolus gloriosa voce confessus est, dicens: Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere (I Tim. I, 15). Hinc enim mirabilior est erga nos misericordia Dei, quod non pro justis, neque pro sanctis, sed pro iniquis et impiis Christus est mortuus (Rom. V, 6): et cum mortis aculeum recipere non posset natura deitatis, suscepit tamen, nascendo ex nobis, quod posset offerre pro nobis. Olim enim morti nostrae mortis suae potentia minabatur, dicens per Oseam prophetam: O mors, ero mors tua, et ero morsus tuus, inferne (Oseae XIII, 14). Leges enim inferni moriendo subiit, sed resurgendo dissolvit: et ita perpetuitatem mortis incidit, ut eam de aeterna faceret temporalem. Sicut enim omnes in Adam moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22). Fiat itaque, dilectissimi, quod apostolus Paulus ait: Ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro omnibus mortuus est et resurrexit (II Cor. V, 15); et quia vetera transierunt, et facta sunt omnia nova, nemo in carnalis vitae vetustate remaneat, sed omnes de die in diem proficiendo, per pietatis augmenta renovemur. Quantumlibet enim quisque justificatus sit, habet tamen, dum in hac vita est, quo probatior esse possit et melior. Qui autem non proficit, deficit; et qui nihil acquirit, nonnihil perdit. Currendum ergo nobis est fidei gressibus, misericordiae operibus, amore justitiae, ut diem redemptionis nostrae spiritaliter celebrantes, non in fermento veteri malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis (I Cor. V, 8), resurrectionis Christi mereamur esse participes, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.


Return to index