SYNOPSIS.
I. Christum voluntarie comprehensum noluisse defendi.---II. Christum iisdem verbis infidelium conscientias caedere, fidelium corda firmare: Caipham, dum vestem suam scidit, sacerdotali se honore spoliasse.---III. Quae caecitas sacerdotum, qui linguis crucifigunt Christum, et manus retrahere a caede videri volunt. Eorumdem circa pecuniam Judae caeca superstitio.---IV. Christum in cruce exaltatum omnes creaturas in suae passionis communionem traxisse.---V. Christianos tanto pretio redemptos a diaboli laqueis cavere debere, qui vana astrorum scientia homines deludit.
CAP. I.
Sponsionis nostrae memores, dilectissimi, sanctitati vestrae reddimus quod debemus, affuturam sperantes gratiam Dei, ut inde nobis proveniat devotio, unde est incitata promissio. Comprehensus Christus Dominus a turbis quas principes sacerdotum et doctores legis armaverant, ut impleret dispensationem, cohibuit potestatem; et beatum apostolum Petrum humana adversum irruentes animositate commotum, gladio abstinere praecepit (Matth. XXVI, 53). Superfluum enim erat ut qui nolebat praesidio angelicarum legionum juvari, vellet se unius discipuli oppositione defendi. Perpetraverit licet ferox turba quod voluit, et de sceleris sui exsultarit effectu; major tamen comprehensi virtus, quam comprehendentium fuit. Judaeorum enim caecitas nihil obtinuit, nisi ut sua impietate se perderet; Christi vero patientia hoc egit, ut omnes sua Passione salvaret.
CAP. II.
Perducto autem Jesu ad Caipham principem sacerdotum, quo scribae et omnis sacerdotalis ordo convenerat (Matth. XXVI, 57), falsa adversum Dominum testimonia quaerebantur; sed inter inconditas et dissonas voces hoc Jesus mirabiliter elegerat, ut taceret. Caiphae tamen dicenti: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei (Ibid., 63): ita veraci ac provida auctoritate respondit, ut iisdem verbis et infidelium conscientias caecaret, et credentium corda firmaret, ad omnem interrogationem ejus referens, Tu dixisti; addensque quod sequitur: Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus coeli (Ibid., 64). Caiphas autem ad exaggerandam auditi sermonis invidiam, scidit vestimenta sua: et nesciens quid hac significaret insania, sacerdotali se honore privavit. Ubi est, Caipha, rationale pectoris tui? ubi continentiae cingulum? ubi superhumerale virtutum? Mystico illo sacratoque amictu ipse te spolias, et propriis manibus pontificalia indumenta discerpis, oblitus praecepti illius, quod legeras de principe sacerdotum: De capite suo cidarim non deponet, et vestimenta sua non disrumpet (Lev. XXI, 10). Tu vero, a quo jam alienabatur haec dignitas, ipse tibi es exsecutor opprobrii; et ad manifestandum finem veteris instituti, eadem disruptio sacerdotalem aufert ornatum, quae mox et templi discidit velum.
CAP. III.
Hinc jam, dilectissimi, inter multiplicatas illusiones nocte transacta, vinctum Jesum Pilato praesidi tradiderunt. Principes enim sacerdotum et seniores populi hoc consilio rem gerebant, ut ab actione sceleris sui viderentur immunes, subtrahentes opera manuum, et exerentes tela linguarum, nolentes interficere, et clamantes, Crucifige, crucifige. Quid hac specie religionis injustius? quid hac clementiae simulatione crudelius? Qua lege, Judaei, quod vobis non licet facere, licet velle? qua ratione, quod corpora polluit, corda non laedit? Contaminari occisione ejus metuitis, cujus super vos et super filios vestros fundi sanguinem postulastis (Joan. XVIII, 28). Si non tantum facinus vestra impietas peragit, permittite praesidem judicare quod sentit. Sed vos etiam in ipsum graves atque violenti, in id eum declinare non sinitis, a quo ipsi mendaciter abstinetis. Peccaverit Pilatus faciendo quod noluit, in vestram tamen conscientiam confluit quidquid furor vester extorsit. Talis etiam illic vestra observantia fuit, ubi pretium, quod vobis Christi venditor reportavit, mitti in gazophylacium noluistis, caventes scilicet ne sacros loculos pecunia cruenta pollueret. Cujus cordis est ista simulatio? Sacerdotum conscientia capit quod templi arca non recipit (Matth. XXVII, 6). Refutatur illius sanguinis taxatio, cujus non timetur effusio. Quantislibet ita vos fallaciae circumtegatis umbraculis, initum est cum traditore commercium, quo justum sanguinem, sicut non licuit comparari, sic non licuisset effundi.
CAP. IV.
Seditiosis igitur clamoribus Judaeorum cedente Pilato, in loco, cui nomen est Golgotha, crucifigitur Christus (Matth. XXVII, 24). Per lignum erigitur lapsus in ligno, et gustu fellis et aceti diluitur esca peccati. Merito priusquam traderetur, dixerat Dominus: Cum exaltatus fuero, omnia ad me traham (Joan. XII, 32): id est, totam causam humani generis agam, et olim perditam in integrum revocabo naturam. In me omnis infirmitas abolebitur, in me omnis plaga sanabitur. Exaltatum autem Jesum ad se traxisse omnia, non solum nostrae substantiae passione, sed etiam totius mundi commotione monstratum est. Pendente enim in patibulo creatore, universa creatura congemuit, et Crucis clavos omnia simul elementa senserunt. Nihil ab illo supplicio liberum fuit. Hoc in communionem sui et terram traxit et coelum, hoc petras rupit, monumenta aperuit, inferna reseravit, et densarum horrore tenebrarum radios solis abscondit. Debebat enim hoc testimonium suo mundus auctori, ut in occasu conditoris sui vellent universa finiri. Sed patientia Dei servat rebus atque temporibus ordinem suum, nosque in illum potius invitat affectum, ut eorum salutem petamus, quorum crimen horremus.
CAP. V.
Tanto igitur pretio, tantoque sacramento eruti de potestate tenebrarum, et ab antiquae captivitatis vinculis absoluti, date operam, dilectissimi, ut integritatem mentium vestrarum nulla diabolus arte corrumpat. Quidquid vobis contra Christianam fidem ingeritur, quidquid contra mandata Dei suadetur, de illius deceptionibus venit, qui vos innumeris dolis ab aeterna vita conatur avertere, captando quasdam occasiones infirmitatis humanae, per quas incautas negligentesque animas in laqueos iterum suae mortis inducat. Omnes ergo per aquam et Spiritum sanctum renati, recolant cui renuntiaverint, et qua professione jugum a se tyrannicae dominationis excusserint: nec in secundis quisquam, nec in adversis, ad mortiferum diaboli currat auxilium. Ille enim mendax est ab initio (Joan. VIII, 44), et in sola viget arte fallendi, ut humanam ignorantiam falsae scientiae ostentatione decipiat, sitque eorum nunc malignus impulsor, quorum post futurus est improbus accusator. Anni vitae nostrae et actionum temporalium qualitates nec in natura elementorum, nec in stellarum effectibus, sed in summi et veri Dei potestate consistunt, cujus auxilium et misericordiam in omnibus quae recte cupimus, implorare debemus. Sicut enim illo, quod absit, offenso, nihil est praeter ipsum, quod nobis valeat suffragari; ita eodem propitio, nulla nobis nocebit adversitas. Quoniam si Deus pro nobis, quis contra nos? qui filio suo proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit (Rom. VIII, 31)? Qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.