Sancti Leonis Magni Tractatus

SERMO LIIDe Passione Domini I. Habitus dominico die

SYNOPSIS.

I. Per solam Verbi incarnationem salutem homini contingere, cujus fides etiam in veteri Testamento et ante legem necessaria.---II. Per Verbi potentiam et carnis humilitatem, salutem pari.--- III. Non spernendam ejus crucem et abjectionem, qui unico verbo in passione prostravit satellites.--- IV. Ultro se Christum tradidisse morti, qui et Petri zelum repressit, et servi aurem restituit.---V. Morte Christi nos liberari, Judaeos et Judam accusari; qui tamen etiam potuissent illa redimi.

CAP. I.

Sacramentum, dilectissimi, Dominicae passionis, quam Dominus Jesus, Dei Filius, pro humani generis salute suscepit, et sicut promisit, omnia ad se exaltatus attraxit, tam plane ac lucide evangelicus sermo reseravit, ut religiosis et piis cordibus non aliud sit audisse quae lecta sunt, quam vidisse quae gesta sunt. Unde cum indubitabilem obtineat auctoritatem sacra narratio, annitendum nobis est, auxiliante Domino, ut perspicuum habeat intelligentia, quod notum fecit historia. Post illam namque humanae praevaricationis primam et universalem ruinam, ex qua per unum hominem peccatum introivit in hunc mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12); nemo tetram diaboli dominationem, nemo vincula dirae captivitatis evaderet; nec cuiquam aut reconciliatio ad veniam, aut reditus pateret ad vitam, nisi coaeternus et coaequalis Patri Deo Filius Dei etiam hominis filius esse dignaretur, veniens quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10): ut sicut per Adam mors, ita per Dominum nostrum Jesum Christum esset resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 22). Non enim quia secundum inscrutabile propositum sapientiae Dei novissimis diebus Verbum caro factum est (Joan. I, 14), ideo salutiferae Virginis partus, extremi tantum temporis generationibus profuit, et non se etiam in praeteritas refudit aetates. Omnis prorsus antiquitas colentium Deum verum, omnis numerus apud saecula priora sanctorum, in hac fide vixit et placuit; et neque patriarchis, neque prophetis, neque cuiquam omnino sanctorum, nisi in redemptione Domini nostri Jesu Christi salus et justificatio fuit: quae sicut exspectabatur multis prophetarum oraculis signisque promissa, ita est etiam ipso munere atque opere praesentata.

CAP. II.

Unde nunc, dilectissimi, in toto ordine dominicae passionis, non ita infirmitatem consideremus humanam, ut arbitremur illic potentiam defuisse divinam: neque illam ita coaeternam et aequalem Patri formam Unigeniti cogitemus, ut putemus non fuisse vera quae Deo videntur indigna. Prorsus utraque natura, unus est Christus: nec Verbum ibi ab homine disjunctum, nec homo est dissociatus a Verbo. Non est fastidita humilitas, quia nec imminuta majestas. Nihil nocuit naturae inviolabili, quod passibili oportebat inferri: totumque illud sacramentum, quod simul et humanitas consummavit et Deitas, dispensatio fuit misericordiae, et actio pietatis. Talibus enim vinculis tenebamur obstricti, ut nisi per hanc opem non possemus absolvi. Humilitas igitur Divinitatis nostra provectio est. Nos tanto redimimur pretio, nos tanto curamur impendio. Quis enim ab impietate ad justitiam, a miseria ad beatitudinem esset recursus, nisi et justus ad impios, et beatus inclinaretur ad miseros?

CAP. III.

Non est ergo nobis, dilectissimi, erubescenda crux Christi, quae de virtute est divini consilii, non de conditione peccati. Quamvis enim ex infirmitate nostra vere passus Dominus Jesus, vereque sit mortuus, non tamen ita se abstinuit a gloria sua, ut inter contumelias passionis nihil divinae operationis exerceret. Nam cum impius Judas, non jam ovina pelle velatus, sed lupino furore manifestus, vim sceleris per speciem pacis incipiens, signum traditionis saeviore omnibus telis osculo praebuisset, et multitudo furibunda quae ad comprehendendum Dominum cum armata militum cohorte confluxerat, inter faces atque laternas, lumen verum tenebris suis obcaecata non cerneret, Dominus, qui exspectare potius turbas quam declinare delegerat, sicut Joannes Evangelista testatur (Joan. XVIII, 4), quem quaerant necdum inventus interrogat: illisque dicentibus, quod Jesum quaererent, Ego sum, inquit (Ibid. 5). Quod verbum ita illam manum ex ferocissimis congregatam, quasi quodam fulmineo ictu stravit et perculit, ut omnes illi atroces, minaces atque terribiles, retroacti corruerent. Ubi fuit saevitiae conspiratio? ubi ardor irarum? ubi instructus armorum? Dominus dicit, Ego sum: et ad vocem ejus turba prosternitur impiorum. Quid jam poterit majestas ejus judicatura, cujus hoc potuit humilitas judicanda?

CAP. IV.

Verumtamen Dominus sciens quid magis mysterio suscepto conveniret in hac potestate non perstitit; sed persecutores suos in facultatem dispositi sceleris redire permisit. Nam si teneri nollet, non utique teneretur. Sed quis hominum posset salvari, si ille se non sineret comprehendi? Nam et beatus Petrus, qui animosiore constantia Domino cohaerebat, et contra violentorum impetus, fervore sanctae charitatis exarserat, in servum principis sacerdotum usus est ladio, et aurem viri ferocius instantis abscidit (Matth. XXVI, 51; Marc. XIV, 47; Luc. XXII, 50; Joan. XVIII, 10). Sed hunc zelantis apostoli pinta motum progredi Dominus ultra non patitur: recondi gladium jubet, nec sinit se adversus impios manu ferroque defendi. Contra sacramentum enim erat redemptionis nostrae, ut qui mori pro omnibus venerat, capi nollet: ne dilato gloriosae Crucis triumpho et dominatio diabolica fieret longior, et captivitas humana diuturnior. Dat ergo in se furentibus licentiam saeviendi, nec tamen etiam talibus dedignatur se indicare Divinitas. Aurem servi jam ipsa sectione demortuam, et a compage viventis corporis alienam, in sedem dehonestati capitis revocat manus Christi. Reformat quod ipse formaverat: nec tarde caro sequitur ejus imperium, cujus erat ipsa figmentum.

CAP. V.

Habent ergo divinam haec opera virtutem. Sed quod Dominus majestatis suae potentiam comprimit, et vim in se persecutoris admittit ex illa est voluntate qua dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis (Ephes. V, 25): cooperante in hoc ipsum Patre, qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 32). Una est enim Patris et Filii voluntas, ut est una Divinitas: de cujus dispositionis effectu, nihil vobis gratiae, Judaei, nihil tibi, Juda, debemus. Salvationi quidem nostrae, non hoc vobis volentibus, impietas vestra servivit, et per vos factum est quidquid manus Dei et consilium decreverunt fieri (Act. IV, 28). Mors igitur Christi nos liberat, vos accusat. Merito soli non habetis quod omnibus perire voluistis. Et tamen tanta est nostri bonitas Redemptoris, ut etiam vos possitis consequi veniam, si Christum Dei Filium confitendo, illam parricidalem malitiam relinquatis. Non enim Dominus in cruce frustra oravit, dicens: Pater, dimitte illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Quod remedium nec te, Juda, transiret, si ad eam poenitentiam confugisses quae te revocaret ad Christum, non quae instigaret ad laqueum. Dicendo enim: Peccavi, tradens sanguinem justum (Matth. XXVII, 4), in impietatis tuae perfidia perstitisti: quia Jesum non Deum Dei Filium, sed nostrae tantummodo conditionis hominem inter extrema mortis tuae pericula credidisti; cujus flexisses misericordiam, si ejus non negasses omnipotentiam. Haec hodie, dilectissimi, piis auribus vestris insinuata sufficiant, ne fastidium de prolixitate subrepat. Quae autem desunt plenitudini, quarta feria auxiliante Domino reddenda promittimus: quoniam qui dedit quod locuti sumus, dabit, sicut credimus, quod loquamur: per Dominum nostrum Jesum Christum, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.


Return to index