Sancti Leonis Magni Tractatus

Tractatus V

Sicut honor est filiorum, dilectissimi, dignitas patrum, ita laetitia est plebis gaudium sacerdotis.

Quod quia ex diuino uenit munere omne enim, sicut scriptum est, datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a patre luminum gratias agere bonorum omnium debemus auctori, quoniam siue in naturalibus incrementis, siue in moralibus institutis, ipse fecit nos et non ipsi nos, cum que hoc pie et fideliter confitemur, neque in nobis sed in domino gloriamur, fructuose in nobis renouantur uota cum tempore et religiosa festa iusta sunt gaudia, in quibus nec ingrati sumus tacendo de donis, nec superbi praesumendo de meritis.

Omnem igitur, dilectissimi, causam et rationem sollemnitatis hodiernae ad originem suam caput que feramus et illum debita gratiarum actione laudemus, in cuius manu et gradus officiorum et momenta sunt temporum.

Nam si ad nos et ad nostra respicimus, uix aliquid reperimus unde merito gaudeamus.

Mortali etenim carne circumdati et fragilitati corruptionis obnoxii, numquam ita liberi sumus, ut non aliqua inpugnatione pulsemur, nec tam felix capitur in hoc agone uictoria, ut non etiam post triumphos surgant rediuiua certamina.

Vnde nemo tam perfectus est pontifex, tam inmaculatus antistes, qui placationis hostias pro populi tantum delictis, non etiam pro suis debeat offerre peccatis.

Tractatus V - pars 2

Quae conditio si omnes sacerdotes generaliter tenet, quanto magis nos et onerat et obstringit, quibus ipsa suscepti operis magnitudo creberrima est offensionis occasio.

Quamuis enim singuli quique pastores speciali sollicitudine gregibus suis praesint, sciant que se pro commissis sibi ouibus reddituros esse rationem, nobis tamen cum omnibus cura communis est, neque cuiusquam amministratio non nostri laboris est portio, ut dum ad beati apostoli Petri sedem ex toto orbe concurritur, et illa uniuersalis ecclesiae a domino eidem commendata dilectio etiam ex nostra dispensatione deposcitur, tanto amplius nobis instare oneris sentiamus, quanto cunctis maiora debemus.

In hac ergo materia trepidationis, quae nobis esset dependendae fiducia seruitutis, nisi non dormitaret neque obdormiret qui custodit Israhel et qui discipulis suis ait: Ecce ego uobis cum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, nisi dignaretur non solum custos ouium, sed ipsorum etiam pastor esse pastorum, qui corporeo quidem intuitu non uidetur, sed spiritali corde sentitur, absens carne qua potuit esse conspicuus, praesens deitate qua ubique semper est totus.

Quia enim iustus ex fide uiuit et haec est iustitia credentis ut recipiat animo quod non cernit aspectu, ascendens dominus in altum captiuam duxit captiuitatem, dedit dona hominibus, fidem scilicet et spem et caritatem, quae inde magna sunt, inde fortia, inde pretiosa, quia quod carnis oculis non adtingitur, id miro mentis affectu et creditur et speratur et amatur.

Tractatus V - pars 3

Adest igitur, dilectissimi, quod non temere sed fideliter confitemur, in medio credentium dominus Iesus christus, et quamuis ad dexteram dei patris sedeat donec ponat inimicos suos scabellum pedum suorum, non deest tamen pontifex summus a suorum congregatione pontificum, merito que illi totius ecclesiae et omnium sacerdotum ore cantatur: Iurauit dominus et non paenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.

Ipse est enim uerus et aeternus antistes, cuius administratio nec commutationem potest habere nec finem.

Ipse est cuius formam Melchisedech pontifex praeferebat, non Iudaicas hostias offerens deo, sed illius sacramenti immolans sacrificium, quod redemptor noster in suo corpore et sanguine consecrauit.

Ipse est cuius sacerdotium pater, non secundum ordinem Aaron cum legis tempore transiturum, sed secundum ordinem Melchisedech perenniter celebrandum cum firmamento insolubilis iurationis instituit.

Nam quia iusiurandum inter homines his definitionibus adhibetur, quae perpetuis pactionibus sanciuntur, diuini quoque iuramenti testificatio in his inuenitur promissis, quae incommutabilibus sunt fixa decretis, et quia paenitentia mutationem indicat uoluntatis, in eo deus non paenitet in quo secundum aeternum placitum non potest aliud uelle quam uoluit.

Tractatus V - pars 4

Non est itaque nobis, dilectissimi, praesumptiosa festiuitas, qua suscepti sacerdotii diem diuini muneris memores honoramus, quandoquidem pie et ueraciter confitemur, quod opus ministerii nostri, in omnibus quae recte agimus, christus exsequitur, et non in nobis, qui sine illo nihil possumus, sed in ipso, qui possibilitas nostra est, gloriamur.

Subiungit autem se ad rationem solemnitatis nostrae, non solum apostolica sed etiam episcopalis beatissimi dignitas Petri, qui sedi suae praeesse non desinit et indeficiens obtinet cum aeterno sacerdote consortium.

Soliditas enim illa quam de petra christo etiam ipse petra factus accepit, in suos quoque se transfundit haeredes, et ubicumque aliquid ostenditur firmitatis, non dubie apparet fortitudo pastoris.

Nam si omnibus fere ubique martyribus pro susceptarum tollerantia passionum hoc ad merita ipsorum manifestanda donatum est, ut opem periclitantibus ferre, morbos abigere, inmundos spiritus pellere et innumeros possint curare langores, quis gloriae beati Petri tam imperitus erit aut tam inuidus aestimator qui ullas ecclesiae partes non ipsius sollicitudine regi, non ipsius ope credat augeri?

Viget prorsus et uiuit in apostolorum principe illa dei hominum que dilectio, quam non claustra carceris, non catenae, non populares impetus, non minae regiae exterruerunt, et insuperabilis fides, quae bellando non cessit, uincendo non tepuit.

Tractatus V - pars 5

Cum ergo in diebus nostris maestitudines in laetitiam, labores in requiem, discordiae uertuntur in pacem, agnoscimus nos praesulis nostri meritis et precibus adiuuari, et documentis frequentibus experimur ipsum salubribus consiliis, ipsum aequis praesidere iudiciis, ut manente apud nos iure ligandi atque soluendi, per moderamen beatissimi Petri et condemnatus ad paenitentiam et reconciliatus perducatur ad ueniam.

Et ideo, dilectissimi, quidquid in nobis hodie siue dignatione fratrum, siue pietate filiorum detulistis officii, illi uos me cum religiosius et uerius inpendisse cognoscite, cuius sedi non tam praesidere quam seruire gaudemus, sperantes orationibus ipsius esse praestandum, ut deus misericordiarum ministerii nostri tempora benignus aspiciat pastorem que ouium suarum et custodire semper dignetur et pascere.


Return to index