SYNOPSIS. I.
Jejunium Quadragesimae maximum et sacratissimum omnibus sine exceptione indictum esse, quia omnibus necessarium, cum nemo sit immunis a culpa.---II. Quam pauci viam salutis intrant, quam multi temporalibus occupantur.---III. Sicut magis insidiatur et saevit diabolus Quadragesimae tempore, ita magis Deo salutique suae vacare Christianos debere.--- IV. Ut paschali festo nos praeparemus, exsequenda esse Dei mandata, quae ideo dantur ut et gratia Dei quaeratur, et propria vita velut in speculo conspiciatur.---V. Primum misericordiae effectum, quod est oblivio delictorum, et oplandum a Deo, et praestandum esse proximo.---VI. Eum qui filius haberi cupit debere fratris habere charitatem et eleemosynam largiri, ut misericordiae divinae ministrum.
CAP. I.
In omnibus quidem, dilectissimi, diebus atque temporibus quaedam nobis divinae bonitatis signa praefixa sunt, et nulla pars anni a sacris est aliena mysteriis, ut dum nobis ubique praesidia nostrae salutis occurrunt, invitantem nos semper misericordiam Dei avidius expetamus. Sed quidquid illud est quod in diversis gratiae operibus et donis reparationi humanarum confertur animarum, totum id nobis nunc evidentius et copiosius praesentatur, quando non particulatim quaedam agenda, sed simul sunt omnia celebranda. Appropinquante enim testivitate paschali, adest maximum sacratissimumque jejunium quod observantiam sui universis fidelibus sine exceptione denuntiat: quia nemo tam sanctus est ut non sanctior, nemo tam devotus ut non debeat esse devotior. Quis enim in hujus vitae constitutus incerto, aut immunis a tentatione, aut liber inveniatur a culpa? Quis est qui nihil virtutis sibi adjici, aut qui nihil vitii sibi optet auferri? cum et adversa noceant et secunda corrumpant, nec minoris sit periculi carere desideratis quam abundare concessis. Insidiae sunt in divitiarum amplitudine, insidiae in paupertatis angustiis. Illae elevant ad superbiam, hae incitant ad querelam. Tentat sanitas, tentat infirmitas, dum et illa materia est negligentiae, et haec causa tristitiae. Laqueus est in securitate, laqueus est in timore; nec interest utrum animus, qui terreno tenetur affectu, gaudiis occupetur an curis, cum par morbus sit vel sub vana delectatione languescere, vel sub anxia sollicitudine laborare.
CAP. II.
Impletur itaque per omnia sententia Veritatis qua discimus angustam esse et arduam viam quae ducit ad vitam (Matth. VII, 14); et cum latitudo itineris ad mortem trahentis multis frequentetur agminibus, in salutis semitis paucorum intrantium sunt rara vestigia. Unde autem populosior est via laeva quam dextera, nisi quia ad mundana gaudia et corporalia bona multitudo proclivis est? Et quamvis caducum incertumque sit quod cupitur, libentius tamen suscipitur labor pro desiderio voluptatis quam pro amore virtutis. Ita cum innumeri sint qui visibilia concupiscant, vix inveniuntur qui temporalibus aeterna praeponant. Et ideo, dicente beato apostolo Paulo: Quae videntur temporalia sunt, quae autem non videntur aeterna sunt (II Cor. IV, 18): latet quodammodo et in abscondito est virtutum via, quoniam spe salvi facti sumus (Rom. VIII, 24), et fides vera id super omnia diligit, quod nullo sensu carnis attingit. Magni est ergo operis et laboris mobilitatem cordis ab omnibus continere peccatis, et cum undique innumerae voluptatum illecebrae blandiantur, ad nulla contagia vigorem animi relaxare. Quis picem tangit, et non inquinatur ab ea (Eccli. XIII, 1)? quis non infirmatur in carne? quis non sordescit in pulvere? quis postremo est tantae puritatis, ut iis non polluatur sine quibus vita non ducitur? Jubet enim per Apostolum doctrina divina, ut qui habent uxores, tamquam non habentes sint; et qui flent, tamquam non flentes; et qui gaudent, tamquam non gaudentes; et qui emunt, tamquam non possidentes; et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur: praeterit enim figura mundi hujus (I Cor. VII, 29-31). Beata igitur mens quae peregrinationis suae tempora casta sobrietate transcurrit, et in iis per quae necesse est eam ambulare non remanet, ut hospita magis quam domina terrenorum, nec affectibus desit humanis, et promissionibus sit innixa divinis.
CAP. III.
Hanc autem fortitudinem, dilectissimi, nulli magis quam praesentes et exigunt et conferunt dies: quibus dum observantia specialis impenditur, consuetudo in qua perseveretur acquiritur. Notum enim vobis est hoc esse tempus quo per totum mundum, saeviente diabolo, acies debet Christiana confligere; et si quos aut desidia tepidos, aut sollicitudo habuit occupatos, nunc oportet armis spiritalibus instrui, et coelesti tuba ad ineundum certamen accendi: quoniam ille cujus invidia mors introivit in orbem terrarum (Sap. II, 24), modo praecipuo livore uritur, modo maximo dolore cruciatur. Videt enim de omnium hominum genere, in adoptionem filiorum Dei novos populos introduci, et per virgineam Ecclesiae fecunditatem, partus regenerationis augeri. Videt se dominationis suae jure privatum, a cordibus eorum quos possidebat expelli; eripi sibi in utroque sexu millia senum, millia juvenum, millia parvulorum; nec obesse cuiquam vel proprium, vel originale peccatum, ubi justificatio non meritis retribuitur, sed sola gratiae largitate donatur. Lapsos quoque et insidiarum suarum fraude deceptos, poenitentiae lacrymis ablui, et portas misericordiae apostolica clave reserante, ad remedia reconciliationis admitti. Sentit insuper diem Dominicae passionis instare, et se illius crucis potestate conteri, quae in Christo ab omni debito mortis alieno, redemptio fuit mundi, non poena peccati.
CAP. IV.
Ut itaque malignitas frementis inimici nullos habeat sui livoris effectus, ad exsequenda Domini mandata diligentior est assumenda devotio: ut tempus in quo omnia divinae misericordiae sacramenta concurrunt, cum praeparatione et animorum suscipiamus et corporum, implorantes regimen et adjutorium Dei, ut sine quo nihil possumus facere, per ipsum omnia valeamus implere. Ideo enim datur praeceptum, ut praecipientis quaeratur auxilium. Nec se quisquam per occasionem infirmitatis excuset, cum qui praestitit velle, donet et posse, dicente beato apostolo Jacobo: Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei (Jacob. I, 5). Quis fidelium nesciat quibus virtutibus studere et quibus debeat vitiis repugnare? Quis conscientiae suae aut tam gratiosus aut tam imperitus est arbiter, qui ignoret quid a se auferri aut quid in se oporteat augeri? Nemo quippe ita rationis est alienus qui aut conversationis suae non intelligat qualitatem, aut cordis sui secreta non noverit. Non ergo per omnia sibi placeat, nec se secundum carnis oblectamenta dijudicet, sed omnem consuetudinem suam in divinorum praeceptorum lance constituat: ubi cum alia jubeantur ut fiant, alia interdicantur ut non fiant, justo se trutinabit examine, qui vitae suae mores ex utriusque ponderis comparatione pensaverit. Artifex enim misericordia Dei splendidissimum in mandatis suis condidit speculum, in quo homo faciem suae mentis inspiceret, et quam conformis imagini Dei, aut quam dissimilis esset agnosceret: praecipue ut rejectis paululum carnalibus curis et occupationibus inquietis, saltem in diebus redemptionis et reparationis nostrae a terrenis nos ad coelestia conferamus.
CAP. V.
Quia vero, sicut scriptum est, in multis offendimus omnes (Jacob. III, 2), misericordiae primus concipiatur affectus, et alienorum in nos delictorum fiat oblivio: ut illud piissimum pactum, cui nos in Dominica oratione devinximus, nullo vindictae amore violemus: et dicentes: Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12), non simus in remissione difficiles: quia ad nos recurrit sive cupiditas ultionis, sive indulgentia lenitatis; magisque optandum est homini, tentationum periculis semper exposito, ut suas culpas habeat impunitas, quam ut plectat alienas. Quid autem convenientius fidei Christianae quam ut non solum in Ecclesia, sed etiam in omnium domibus fiat remissio peccatorum? Deponantur minae; vincula relaxentur, quibus se multo perniciosius, qui ea non solverit, religabit. Quod enim quisque in alterum statuit, hoc in semetipso sua lege decernit. Beati vero misericoraes, quoniam ipsorum miserebitur Deus (Matth. V, 7): qui in judiciis suis et justus est et benignus; ad hoc quosdam sub aliorum esse potestate permittens, ut sub aequa moderatione servetur et utilitas disciplinae, et mansuetudo clementiae; et nemo audeat alterius delictis veniam denegare, quam pro suis optat accipere.
CAP. VI.
Dicente autem Domino, Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9), deponantur omnium discordiarum odiorumque certamina; nec putet se quisquam in paschali festo habiturum esse consortium, qui fraternam pacem redintegrare neglexerit. Apud summum enim Patrem, qui non fuerit in charitate fratrum, non habebitur in numero filiorum. In distributione quoque eleemosynarum, et pauperum cura, pinguescant Christiana jejunia; et quod suis quisque deliciis subtrahit, debilibus impendat et egenis. Detur opera ut omnes Deo uno ore benedicant, et qui aliquam dat portionem substantiae suae, intelligat se ministrum esse misericordiae divinae, qui partem pauperis in manu posuit largientis: ut peccata quae aut baptismi aquis, aut poenitentiae lacrymis abluuntur, etiam eleemosynis deleantur, dicente Scriptura: Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum (Eccli. III, 33). Per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.