SYNOPSIS. 1.
Ad paschale sacramentum, quod alia omnia consecrat, omnes per quadraginta dierum jejunium praeparare se debere. Gratiae operatio et humana cooperatio.---II. Invidiam de bono proximi, quae diaboli propria est, maxime esse cavendam.--- III. Sine charitate nudas esse et infructuosas virtutes; nullum debere illius virtutis esse terminum.--- IV. Misericordia quemque debere misericordiam promereri.---V. Eleemosynas abunde esse erogandas hoc tempore.
CAP. I.
Inter omnes, dilectissimi, dies quos multis modis honorabiles habet Christiana devotio, nullus est excellentior festivitate paschali, per quam in Ecclesia Dei universarum solemnitatum dignitas consecratur. Siquidem etiam ipsa Domini ex matre generatio huic est impensa sacramento; nec alia fuit Dei Filio causa nascendi, quam ut cruci posset affigi. In utero enim Virginis suscepta est caro mortalis; in carne mortali completa est dispositio passionis; effectumque est ineffabili consilio misericordiae Dei, ut esset nobis sacrificium redemptionis, abolitio peccati, et ad aeternam vitam initium resurgendi. Considerantes autem quid per crucem Domini adepta est universitas mundi, cognoscimus ad celebrandum Paschae diem merito nos quadraginta dierum jejunio praeparari, ut digni possimus divinis interesse mysteriis. Non enim summos tantum antistites, aut secundi ordinis sacerdotes, nec solos sacramentorum ministros, sed omne corpus Ecclesiae, universumque fidelium numerum, ab omnibus contaminationibus oportet esse purgatum, ut templum Dei, cui fundamentum est ipse fundator, in omnibus lapidibus speciosum, et in tota sui parte sit lucidum. Nam si regum aedes et sublimiorum praetoria potestatum omni ornatu rationabiliter excoluntur, ut excellentiora sint eorum domicilia quorum ampliora sunt merita, quanto opere aedificandum, quanto est honore decorandum Deitatis ipsius habitaculum! Quod licet inchoari et perfici sine suo auctore non possit, habet tamen ab aedificante donatum, ut etiam labore proprio quaerat augmentum. Viva enim rationabilisque materies ad exstructionem templi hujus assumitur; et per spiritum gratiae ut voluntarie in unam compagem congruat incitatur. Quae ideo dilecta, ideo quaesita est, ut et ipsa ex non quaerente quaerens, et ex non diligente sit diligens, dicente beato Joanne apostolo: Nos ergo diligamus invicem, quia Deus prior dilexit nos (I Joan. IV, 19). Cum igitur et omnes simul et singuli quique fidelium unum idemque Dei templum sint, sicut perfectum hoc in universis, ita perfectum debet esse in singulis: quia etsi non eadem est membrorum omnium pulchritudo, nec in tanta varietate partium meritorum potest esse parilitas, communionem tamen obtinet decoris, connexio charitatis. In sancto enim amore consortes, etiamsi non iisdem utuntur gratiae beneficiis, gaudent tamen invicem bonis suis, et non potest ab eis extraneum esse quod diligunt, quia incremento ditescunt proprio, qui profectu laetantur alieno.
CAP. II.
In hac, dilectissimi, unitate sanctorum, ubi idem amatur, idem diligitur, idemque sentitur, nec superbis locus est, nec invidis, nec avaris, et quidquid est illud quo aut vanitas gloriatur, aut ira saevit, aut luxuria lascivit, non in Christi foedere, sed in diaboli parte censetur, longeque a sedibus pietatis excluditur. Fremit itaque innocentiae adversarius et pacis inimicus, et quia ipse in veritate non stetit (Joan. VIII, 44), totamque naturae suae gloriam, dum superbit, amisit, dolet hominem Dei misericordia reparari, et in ea bona quae ipse perdidit introduci. Nec mirum si peccati auctor probitate recte agentium cruciatur, et eorum quos dejicere non potest stabilitate torquetur: quandoquidem etiam inter homines reperiuntur qui opera hujus malignitatis imitentur. Multi enim, quod dolendum est, profectibus uruntur alienis; et quia virtutibus vitia displicere noverunt, armantur in eorum odium quorum non sequuntur exemplum. Servi autem Dei et discipuli veritatis etiam dissimiles sui diligunt, et bellum vitiis potius quam hominibus indicunt, nulli malum pro malo reddentes (Rom. XII, 17), sed correctionem peccantium semper optantes. Pulchrum enim valde est, et divinae benevolentiae comparandum, sui quemque in altero meminisse, et amare propriam etiam in hoste naturam. Siquidem plurimos novimus in optimos mores transiisse de pessimis, ex ebriosis sobrios, ex crudelibus misericordes, ex rapacibus largos, ex incontinentibus castos, ex ferocibus factos esse tranquillos. Dicente autem Domino: Non veni vocare justos, sed peccatores (Matth. IX, 13), nulli Christiano quemquam odisse permittitur, quia nemo nisi in remissione peccatorum salvatur; et quos viles fecit carnalis sapientia, nescimus quam pretiosos spiritalis factura sit gratia.
CAP. III.
Sit ergo sanctus Dei populus, sit benignus: sanctus, ut declinet prohibita; benignus, ut faciat imperata. Quamvis enim magnum sit habere fidem rectam sanamque doctrinam, et multa laude digna sit circumcisio gulae, lenitas mansuetudinis, puritas castitatis, nudae sunt tamen omnes sine charitate virtutes, nec potest dici in qualibet morum excellentia fructuosum quod non dilectionis partus ediderit. Unde in Joannis Evangelio Dominus dicit: In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII, 35); et in ejusdem apostoli Epistola legitur: Charissimi, diligamus invicem, quoniam charitas ex Deo est, et omnis qui diligit, ex Deo natus est et cognoscit Deum: et qui non diligit, non novit Deum, quoniam Deus charitas est (I Joan. IV, 7, 8). Discutiant ergo se fidelium mentes, et intimos sui cordis affectus vera examinatione dijudicent; ac si repositum aliquid in conscientiis suis de fructibus charitatis invenerint, Deum sibi inesse non dubitent, et ut magis magisque tanti hospitis sint capaces, fiant perseverantis misericordiae operibus ampliores. Si enim dilectio Deus est, nullum habere debet terminum charitas, quia nullo potest claudi fine Divinitas.
CAP. IV.
Ad exercendum igitur, dilectissimi, charitatis bonum, quamvis tempus omne sit congruum, praesentes tamen dies specialius cohortantur: ut qui Pascha Domini cupiunt cum animi et corporis sanctificatione suscipere, hanc maxime gratiam conentur acquirere, qua et omnium continetur summa virtutum, et multitudo tegitur peccatorum. Et ideo celebraturi illud eminens super omnia sacramentum, quo iniquitates nostras Jesu Christi sanguis abolevit, misericordiae primitus hostias praeparemus; ut quod nobis bonitas Dei contulit, nos quoque eis qui in nos peccavere praestemus. In oblivionem mittantur injuriae, supplicium jam nesciant culpae, et a vindictae metu omnes subditorum absolvantur offensae. Neminem teneant claustra poenalia, nec in custodiis tenebrosis tristes reorum gemitus perseverent. Si quisquam tales pro aliquo delicto obnoxios tenet, peccatorem se esse non dubitet; et ut indulgentiam ipse accipiat, gaudeat se invenisse cui parcat, ut cum secundum doctrinam Dei dicimus: Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12), non ambigamus per nostrae orationis formam, divinam nos obtinere clementiam.
CAP. V.
In pauperes quoque et diversis debilitatibus impeditos benignior nunc largitas exeratur, ut gratiae Deo multorum voce referantur, et jejuniis nostris egentium refectio suffragetur. Nulla enim devotione fidelium magis Dominus delectatur, quam ista quae pauperibus ejus impenditur, et ubi curam misericordiae invenit, ibi imaginem suae pietatis agnoscit. Non timeatur in iis expensis defectio facultatum, quoniam ipsa benignitas magna substantia est, nec potest largitatis deesse materies, ubi Christus pascit et pascitur. In omni hoc opere illa intervenit manus quae panem frangendo auget, et erogando multiplicat. Securus et hilaris sit eleemosynae distributor, quia tunc maximum lucrum habebit, quando sibi minimum reservaverit, dicente B. apostolo Paulo: Qui autem administrat semen seminanti, et vanem ad manducandum praestabit, et multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum justitiae vestrae (II Cor. IX, 10); in Christo Jesu Domino nostro, qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.