Sancti Leonis Magni Tractatus

SERMO XLIII De Quadragesima V

SYNOPSIS.---I.

Quomodo gratiae cooperetur homo, ut interius renovetur, quod nemini non est necessarium. ---II. Paucos esse quos vel adversa non turbent, vel prospera non inflent.---163 III. Omnibus necessitatem poenitendi incumbere.---IV.Maxime operibus misericordiae deleri peccata.

CAP. I.

Apostolica, dilectissimi, doctrina nos admonet, ut deponentes veterem hominem cum actibus suis (Ephes. IV, 22; Coloss. III, 9), de die in diem sancta conversatione renovemur. Si enim templum Dei sumus, et mentium nostrarum Spiritus sanctus habitator est, dicente Apostolo: Vos estis templum Dei vivi (I Cor. VI, 16), multa nobis vigilantia laborandum est ut cordis nostri receptaculum tanto hospite non sit indignum. Et sicut in domibus manufactis laudabili diligentia providetur ut si quid aut infusione imbrium, aut turbine procellarum, vel ipsa fuerit antiquitate corruptum, cita in integrum cura restituat; ita jugi oportet sollicitudine praecaveri ne quid in nostris animis incompositum, ne quid inveniatur immundum. Quamvis enim aedificium nostrum sine ope sui non subsistat artificis, nec fabrica nostra possit esse incolumis, nisi ei protectio praefuerit conditoris, tamen quia rationabiles lapides sumus et viva materies, sic nos auctoris nostri exstruxit manus, ut cum opifice suo etiam is qui reparatur, operetur. Gratiae igitur Dei obedientia se humana non subtrahat, nec ab illo bono, sine quo non potest bona esse, deficiat: ac si quid sibi impossibile aut arduum in mandatorum effectibus experitur, non in se remaneat, sed ad jubentem recurrat: qui ideo dat praeceptum, ut excitet desiderium et praestet auxilium, dicente propheta: Jacta in Deum cogitationem tuam, et ipse te enutriet (Ps. LIV, 23). An forte quisquam ita insolenter superbit, et ita se illaesum, ita immaculatum esse praesumit, ut nullius jam renovationis indigeat? Fallitur prorsus ista persuasio, et nimia vanitate veterascit quicumque inter tentationes hujus vitae ab omni se vulnere credit immunem. Plena omnia periculis, plena sunt laqueis. Incitant cupiditates, insidiantur illecebrae, blandiuntur lucra, damna deterrent, amarae sunt obloquentium linguae, nec semper veracia sunt ora laudantium. Inde saevit odium, hinc decipit mendax officium: ut facilius sit vitare discordem, quam declinare fallacem.

CAP. II.

In ipsis autem virtutibus obtinendis tam dubius modus et tam incerta discretio est, ut si quisquam inter bonorum malorumque confinia, subtilissimi discriminis potuerit servare mensuras, difficile sit ut bene sibi consciam probitatem obtrectantium lingua non mordeat, et iniquorum evadat opprobria, cui est amica justitia. Jam cum ad ipsas rerum temporalium varietates cogitatio humana convertitur, quantae se opponunt caligines, quanti pravarum opinionum oboriuntur errores, ut de objectu contrariorum sumatur materia querelarum. Nam licet omnium fidelium corda non dubitent nullis hujus mundi partibus, nullisque temporibus providentiam abesse divinam, nec de stellarum potestate, quae nulla est, saecularium negotiorum pendere proventus, sed aequissimo et clementissimo summi Regis arbitrio cuncta disponi: quoniam, sicut scriptum est, Universae viae Domini misericordia et veritas (Ps. XXIV, 10), tamen cum quaedam non secundum desideria nostra procedunt, et sub humani judicii errore superior est plerumque iniqui causa quam justi, vicinum nimis atque contiguum est, ut etiam magnos animos ista concutiant et in aliquod illicitae causationis murmur impellant. Siquidem istis varietatibus etiam excellentissimus propheta David usque ad periculum se turbatum profitetur, et dicit: Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei, quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum videns (Psal. LXXII, 2). Unde quia paucorum est tam solida fortitudo, ut nulla inaequalitatum perturbatione quatiantur, et multos fidelium non adversa tantum, sed etiam secunda corrumpant, sanandis vulneribus quibus humana infirmitas sauciatur, diligens est adhibenda curatio. Ideo enim de periculis quibus mundus hic plenus est quaedam breviter percurri, ut dicente Scriptura: Quis gloriabitur castum se habere cor, aut mundum se esse a peccato (Prov. XX, 9)? omnes sibi intelligant delictorum indulgentiam et reparationis necessariam esse medicinam.

CAP. III.

Quando autem opportunius, dilectissimi, ad remedia divina decurrimus, quam cum ipsa nobis sacramenta redemptionis nostrae temporum lege referuntur? Quae ut dignius celebremus, saluberrime nos quadraginta dierum jejunio praeparemus. Non enim ii tantum qui per mortis Christi resurrectionisque mysterium in novam vitam baptismo sunt regenerante venturi, sed etiam omnes populi renatorum, utiliter sibi et necessarie praesidium hujus sanctificationis assumunt: illi, ut quae nondum habent, accipiant; isti, ut accepta custodiant. Dicente namque Apostolo: Qui stat videat ne cadat (I Cor. X, 12), nemo est tanta firmitate suffultus, ut de stabilitate sua debeat esse securus. Utamur igitur, dilectissimi, saluberrimi temporis venerabilibus institutis, et sollicitiore cura cordis nostri specula tergamus. Quantumlibet enim caste et sobrie mortalis haec vita ducatur, quodam tamen pulvere terrenae conversationis aspergitur, et nitor mentium ad Dei imaginem conditarum non ita a fumo totius vanitatis alienus est, ut nulla possit sorde fuscari, et non semper indigeat expoliri. Quod si etiam cautissimis animis necessarium est, quanto illis amplius est expetendum, qui tota fere anni spatia aut securius aut forte negligentius transierunt? Quos charitate debita commonemus, ut non ideo sibimet blandiantur, quia nobis conscientiae singulorum patere non possunt, cum oculos Dei simul universa cernentis, non abdita locorum, non parietum septa secludant; nec solum ei acta et cogitata, verum et agenda et cogitanda sint cognita. Ista ergo scientia summi judicis, iste est tremendus aspectus, cui pervium est omne solidum, et apertum omne secretum; cui obscura clarent, muta respondent, silentium confitetur, et sine voce mens loquitur. Nemo patientiam bonitatis Dei (Rom. II, 4) de peccatorum suorum impunitate contemnat; nec ideo illum aestimet non offensum, quia necdum est expertus iratum. Non sunt longae vitae mortalis induciae, nec diuturna est licentia insipientium voluntatum in aeternarum dolorem transitura poenarum, si dum justitiae sententia suspenditur, poenitentiae medicina non quaeritur.

CAP. IV.

Confugiamus igitur ad praesentem ubique misericordiam Dei, et ut sanctum Pascha Domini digna observantia celebretur, cunctorum se fidelium corda sanctificent. Mitescat saevitia, mansuescat iracundia, remittant sibi omnes culpas invicem suas, nec exactor sit vindictae, qui petitor est veniae. Dicentes enim: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12); durissimis nos vinculis illigamus, nisi quod profitemur impleamus. Unde si orationis hujus sacratissimum pactum non tota sui conditione servatum est, nunc saltem conscientiam suam unusquisque cognoscat, et alienis ignoscendo delictis, abolitionem suorum obtineat peccatorum. Dicente namque Domino: Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester, qui in coelis est, delicta vestra (Matth. VI, 14; XVIII, 35; Luc. VI, 37): non longe est ab unoquoque quod poscit, cum de benignitate supplicis sententia pendeat judicantis: qui humanarum precum misericors et justus auditor, aequitati suae de nostra lenitate praescripsit, ut non haberet in eos jus severitatis, quos non invenisset cupidos ultionis. Clementes autem et mites animos etiam largitas decet. Nihil est enim dignius quam ut homo sit sui auctoris imitator, et secundum modum propriae facultatis, divini sit operis exsecutor. Nam cum aluntur esurientes, vestiuntur nudi, foventur infirmi, nonne auxilium Dei manus explet ministri, et benignitas servi munus est Domini? Qui cum ad effectus misericordiae suae adjutore non egeat, ita suam omnipotentiam temperavit, ut laboribus hominum per homines subveniret. Et merito Deo gratiae referuntur de pietatis officiis, cujus opera videntur in famulis. Propter quod ipse Dominus discipulis ait: Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et magnificent Patrem vestrum, qui est in coelis (Matth. V, 16); qui cum eodem Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.


Return to index