Sancti Leonis Magni Tractatus

SERMO XLI De Quadragesima III

SYNOPSIS.---I.

Quanta conscientiae puritate jejunium celebrari debeat? Quomodo se quisque examinare?--- II. Audacia diaboli in tentatione Christi nos cautiores reddere debet, hoc praesertim tempore.--- III. Miseratione jejunium sanctificari.

CAP. I.

Semper quidem nos, dilectissimi, sapienter et sancte vivere decet, et in id voluntates nostras actionesque dirigere, quod divinae novimus placere justitiae; sed cum ii appropinquant dies quos illustriores nobis salutis nostrae sacramenta fecerunt, diligentiore sollicitudine corda nostra sunt mundanda, et studiosius exercenda est disciplina virtutum: ut sicut ipsa mysteria quadam sui parte majora sunt, ita et nostra observantia superet in aliquo consuetudinem suam; et cui festivitas est celebranda sublimior, ipse quoque in ea reperiatur ornatior. Si enim rationabile et quodammodo religiosum videtur per diem festum in vestitu nitidiore prodire, et habitu corporis hilaritatem mentis ostendere; si ipsam quoque orationis domum propensiore tunc cura et ampliore cultu, quantum possumus, adornamus, nonne dignum est ut anima Christiana, quae verum vivumque Dei templum est, speciem suam prudenter exornet, et redemptionis suae celebratura sacramentum, omni circumspectione praecaveat ne ulla eam macula iniquitatis offuscet, aut duplicis cordis ruga dedecoret? Nam quid prodest honestatis formam praeferens cultus exterior, si interiora hominis aliquorum sordeant contaminatione vitiorum? Omnia igitur quae animi puritatem et speculum mentis obnubilant, abstergenda sedulo et quadam elimatione reddenda sunt clariora. Scrutetur quisque conscientiam suam, seque ante se statuat proprii censura judicii. Videat, si in secreto cordis sui illam, quam Christus dat (Joan. XIV, 27), invenit pacem, si desiderium spiritus nulla concupiscentia carnis impugnat, si humilia non spernit, si alta non appetit, si iniquo non delectatur lucro, si immoderato rerum suarum non gaudet augmento, si denique aliena felicitate non uritur, aut inimici miseria non laetatur. Et cum harum perturbationum nihil in se forte repererit sincero disquirat examine qualium cogitationum specie frequentetur; et utrum nullis vanitatum imaginibus acquiescat, vel quam cito animum ab iis quae noxie blandiuntur abducat. Nam nullis illecebris commoveri, nullis cupiditatibus titillari, non est istius vitae, quae tota tentatio est (Job. VII, 1), et qua nimirum vincitur, qui vinci ab eadem non veretur. Superbum est enim de non peccandi facilitate praesumere, cum hoc ipsum praesumpsisse peccatum sit, dicente beato Joanne apostolo: Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8).

CAP. II.

Nemo igitur se fallat, dilectissimi, nemo se decipiat; neque ita quisquam de cordis sui puritate confidat, ut putet se nullis tentationum periculis subjacere; cum pervigil ille tentator eos acrioribus pulset insidiis, quos maxime viderit abstinere a peccatis. Nam a quo dolos suos contineat, qui ipsum quoque Dominum majestatis ausus est calliditatis suae fraude tentare? Viderat superbiam suam baptizati Domini Jesu humilitate calcatam; intellexerat quadraginta dierum jejunio omnem cupiditatem carnis exclusam, et tamen non desperavit de artibus suae malitiae spiritalis improbitas; tantumque sibi de naturae nostrae mutabilitate promisit, ut quem verum experiebatur hominem, praesumeret posse fieri peccatorem. Si ergo ab ipso Domino et Salvatore nostro deceptionum suarum diabolus non revocavit insidias, quanto magis fragilitatem nostram impugnare praesumet, quos exinde vehementiore odio et invidia saeviore persequitur, ex quo ei in baptismo renuntiavimus, et ab illa cui dominabatur origine, in novam creaturam divina regeneratione transivimus! Unde quia dum mortali carne circumdamur, non desinit nobis hostis antiquus laqueos peccati ubique praetendere, et tunc maxime adversus Christi membra saevire, quando ab eis sunt sacratiora celebranda mysteria, merito doctrina Spiritus sancti hac eruditione imbuit populum Christianum, ut ad paschale festum quadraginta dierum se continentia praepararet. Cujus purificationis ratio jam nos ad observantiam suae salubritatis invitat, et diligentiam nobis propositae castigationis indicit. Quanto enim sanctius quisque hos dies invenietur egisse, tanto probabitur Pascha Domini religiosius honorasse.

CAP. III.

In diebus igitur sanctorum jejuniorum pietatis opera, quibus semper studendum est, abundantius exsequamur: Misericordes simus ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei (Galat. VI, 10): ut in ipsis quoque eleemosynarum distributionibus, bonitatem Patris coelestis imitemur, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45). Quamvis ergo fidelium praecipue sit adjuvanda paupertas, etiam illi tamen, qui nondum Evangelium receperunt, in suo labore miserandi sunt: quia in omnibus hominibus naturae est diligenda communio, quae nos etiam iis benignos debet efficere, qui nobis quacumque sunt conditione subjecti, maxime si eadem gratia jam renati, et eodem sanguinis Christi pretio sunt redempti. Simul enim et cum istis habemus, quod ad imaginem Dei conditi sumus, nec carnali origine a nobis, nec spiritali nativitate divisi sunt. Eodem Spiritu sanctificamur, eadem fide vivimus, ad eadem sacramenta concurrimus. Non spernatur haec unitas, nec vilis nobis sit tanta communio; sed hoc ipsum nos per omnia faciat mitiores, quod eorum utimur subjectione, cum quibus uni Domino eadem subjicimur servitute. Si qui ergo horum gravioribus dominos suos offendere delictis, indulgentiam nunc in diebus reconciliationis accipiant. Auferat miseratio severitatem, et venia deleat ultionem. Nullum custodia teneat, nullum carcer includat: quoniam Deus noster misericordiam suam hac conditione promisit, ut remittenda sibi is nosset peccata propria, qui remisisset aliena (Matth. XVIII, 33). Dissensionum materies, dilectissimi, et inimicitiarum aculei conterantur. Cessent odia, deficiant simultates, in unitatem dilectionis omnia Christi membra conveniant: Beati enim pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9); nec solum filii, sed etiam haeredes, cohaeredes autem Christi (Rom. VIII, 17), qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.


Return to index