SYNOPSIS.---I
Semper in hac vita proficiendum esse. ---II. In id maxime enitendum Quadragesimae tempore, quo magis sevit diabolus.---III. Cur Christus esuriens non mutavit lapides in panem?---IV. Non sterilem esse debere Quadragesimae inediam.---V. Miserationem et clementiam principum imitandam esse Quadragesimae tempore.
CAP. I.
Licet nobis, dilectissimi, appropinquante festivitate paschali jejunium quadragesimale ipse legitimi temporis recursus indicat, cohortatio tamen etiam nostri sermonis adhibenda est, quae, auxiliante Domino, nec inutilis sit pigris, nec onerosa devotis. Nam cum omnem observantiam nostram ratio istorum dierum poscat augeri, nemo est (ut confido) de vobis, qui se ad opus bonum non gaudeat incitari. Natura enim nostra, manente adhuc mortalitate, mutabilis, etiamsi ad summa quaeque virtutum studia provehatur, semper tamen sicut potest habere quo recidat, ita potest habere quo crescat. ET HAEC EST perfectorum vera justitia, ut numquam praesumant se esse perfectos, ne ab itineris nondum finiti intentione cessantes, ibi incidant deficiendi periculum, ubi proficiendi deposuerint appetitum. Quia ergo nemo nostrum, dilectissimi, tam perfectus et sanctus est, ut perfectior sanctiorque esse non possit, omnes simul sine differentia graduum, sine discretione meritorum, ab iis in quae pervenimus, in ea quae nondum apprehendimus, pia aviditate curramus, et ad mensuram consuetudinis nostrae necessariis aliquid addamus augmentis. Parum enim religiosus alio tempore demonstratur, qui in his diebus non religiosior invenitur.
CAP. II.
Unde opportune auribus nostris lectio apostolicae praedicationis insonuit, dicens: Ecce nunc tempus acceptum, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2). Quid enim acceptius hoc tempore, quid salubrius his diebus, in quibus vitiis bellum indicitur, et omnium virtutum profectus augetur? Semper quidem tibi, o anima Christiana, vigilandum contra salutis tuae adversarium fuit, ne ullus pateret locus tentatoris insidiis; sed modo tibi major cautio et sollicitior est adhibenda prudentia, quando idem hostis tuus acriori saevit invidia. Nunc enim in toto mundo potestas ei antiquae dominationis aufertur, et innumera illi captivitatis vasa rapiuntur. Renuntiatur atrocissimo praedoni a populis omnium nationum, omniumque linguarum, et nullum jam genus hominum reperitur, quod non tyrannicis legibus reluctetur, dum per omnes fines terrarum regeneranda in Christo multorum millium millia praeparantur; et appropinquante novae creaturae ortu, spiritalis nequitia ab iis quos possidebat extruditur. Fremit ergo exspoliati hostis impius furor, et novum quaerit lucrum, quia jus perdidit antiquum. Captat indefessus et pervigil, si quas reperiat oves a sacris gregibus negligentius evagantes, quas per procliva voluptatum et per devexa luxuriae in diversoria mortis inducat. Inflammat itaque iras, nutrit odia, acuit cupiditates, irridet continentiam, incitat gulam.
CAP. III.
Quem enim tentare non audeat, qui nec ab ipso Domino nostro Jesu Christo conatus suae fraudis abstinuit? Nam, sicut evangelica patefecit historia, cum Salvator noster, qui erat verus Deus, ut verum se hominem etiam demonstraret, et impias opiniones totius erroris excluderet, post quadraginta dierum noctiumque jejunium, infirmitatis nostrae in se recepisset esuriem, gavisus diabolus signum se in eo passibilis atque mortalis invenisse naturae, ut exploraret potentiam, quam timebat: Si Filius Dei, inquit, es, dic ut lapides isti panes fiant (Matth. IV, 2). Poterat utique istud Omnipotens, et facile erat ut ad Creatoris imperium, in quam juberetur speciem cujuslibet generis creatura transiret; sicut, cum voluit, in convivio nuptiali aquam mutavit in vinum (Joan. II, 9): sed hoc magis salutiferis dispositionibus congruebat, ut superbissimi hostis astutia, non potentia Deitatis a Domino, sed humilitatis mysterio vinceretur. Denique fugato diabolo, et in omnibus artibus suis tentatore frustrato, accesserunt ad Dominum angeli, et ministrabant ei; ut veri hominis et veri Dei, et apud dolosas interrogationes inviolata esset humanitas, et apud sancta obsequia manifesta Divinitas. Confundantur itaque filii diaboli atque discipuli, qui repleti inspiratione viperea, simplices quosque decipiunt, negantes in Christo utramque veram esse naturam, dum aut Deitatem homine, aut hominem Deitate dispoliant, cum unius temporis gemino documento utraque falsitas sit perempta: quia et per famem corporis perfecta humanitas, et per famulantes angelos demonstrata est perfecta Divinitas.
CAP. IV.
Quia ergo, dilectissimi, sicut Redemptoris nostri magisterio edocti sumus, non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei (Matth. IV, 4 Deut. VIII, 3); dignumque est ut populus Christianus in quantacumque abstinentia constitutus, magis desideret se Dei verbo quam cibo satiare corporeo, prompta devotione et alacri fide suscipiamus solemne jejunium, non in sterili inedia, quam plerumque et imbecillitas corporis et avaritiae morbus indicit, sed in larga benevolentia celebrandum: ut scilicet simus de illis de quibus ipsa Veritas dicit: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). Deliciae igitur nostrae sint opera pietatis, et illis cibis qui nos ad aeternitatem nutriunt impleamur. Laetemur in refectionibus pauperum, quos impendia nostra satiaverint. Jucundemur in vestitu eorum quorum nuditatem indumentis necessariis texerimus. Sentiant humanitatem nostram aegritudines decumbentium, imbecillitates debilium, labores exsulum, destitutio pupillorum, et desolatarum moestitudo viduarum: in quibus juvandis nemo est qui non aliquam possit exsequi benevolentiae portionem. NULLI enim parvus est census, cui magnus est animus; nec de rei familiaris modo mensura miserationis pendet aut pietatis. Numquam merito caret, etiam in tenui facultate, bonae voluntatis opulentia. Majora quidem impendia sunt divitum, et minora mediocrum; sed non discrepat fructus operum, ubi idem est affectus operantium.
CAP. V.
In ista autem, dilectissimi, exercendarum opportunitate virtutum, sunt et aliarum insignia coronarum, quae nullo horreorum dispendio, nulla diminutione pecuniae capiantur; si repellatur lascivia, si abdicetur ebrietas, et carnalis concupiscentia castitatis legibus edometur; si odia transeant in dilectionem, si inimicitiae convertantur in pacem, si tranquillitas exstinguat iram, si mansuetudo remittat injuriam, si denique dominorum atque servorum tam ordinati sint mores, ut et illorum potestas mitior, et istorum sit disciplina devotior. Hac igitur observantia, dilectissimi, obtinebitur misericordia Dei, et abolito peccatorum reatu, religiose venerandum Pascha celebrabitur. Quod et Romani orbis piissimi imperatores sancta dudum instituta observatione custodiunt, qui in honorem Dominicae Passionis et Resurrectionis altitudinem suae potestatis inclinant, et constitutionum suarum severitate mollita, multarum culparum reos faciunt relaxari; ut in diebus, quibus mundus salvatur miseratione divina, etiam ipsorum supernae bonitatis imitatrix sit aemulanda clementia. Imitentur igitur Christiani populi principes suos, et ad domesticam indulgentiam regiis incitentur exemplis. Non enim privatas leges fas est austeriores esse quam publicas. Remittantur culpae, vincula solvantur, deleantur offensae, pereant ultiones: ut sacra festivitas per divinam atque humanam gratiam, omnes laetantes, omnes habeat innocentes: per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per infinita saecula saeculorum. Amen.