Sicut enim ipsa frequentia uestra testatur, intellegitis diei huius recursum ad communem laetitiam pertinere, et honorem celebrari totius gregis per annua festa pastoris.
Nam licet uniuersa ecclesia dei distinctis ordinata sit gradibus, ut ex diuersis membris sacrati corporis subsistat integritas, omnes tamen, sicut ait apostolus, in christo unum sumus, nec quisquam ita est ab alterius diuisus officio, ut non ad conexionem pertineat capitis cuiuslibet humilitas portionis.
In unitate igitur fidei atque baptismatis, indiscreta nobis societas, dilectissimi, et generalis est dignitas, secundum euangelium beatissimi Petri apostoli sacratissima uoce dicentis: Et ipsi tamquam lapides uiui superaedificamini domos spiritales, sacerdotium sanctum, offerentes spiritales hostias acceptabiles deo per Iesum christum.
Et infra: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus adquisitionis.
Omnes enim in christo regeneratos, crucis signum efficit reges, spiritus sancti unctio consecrat sacerdotes, ut praeter istam specialem nostri ministerii seruitutem uniuersi spiritales et rationabiles christiani agnoscant se regii generis et sacerdotalis officii esse consortes.
Quid enim tam regium quam subditum deo animum corporis sui esse rectorem?
Et quid tam sacerdotale quam uouere domino conscientiam puram, et immaculatas pietatis hostias de altari cordis offerre?
Quod cum omnibus per dei gratiam commune sit factum, religiosum uobis atque laudabile est de die prouectionis nostrae quasi de proprio honore gaudere, ut unum celebretur in toto ecclesiae corpore pontificii sacramentum, quod, effuso benedictionis unguento, copiosius quidem in superiora profluxit, sed non parce etiam in inferiora descendit.
Verbum caro factum iam habitabat in nobis et reparando humano generi totum se christus inpenderat.
Nihil indispositum sapientiae, nihil erat arduum potestati.
Famulabantur elementa, ministrabant spiritus, angeli seruiebant, nec ullo modo poterat inefficax esse sacramentum quod simul ipsius deitatis unitas operabatur et trinitas.
Et tamen de toto mundo unus Petrus eligitur, qui et uniuersarum gentium uocationi et omnibus apostolis cunctis que ecclesiae patribus praeponatur, ut quamuis in populo dei multi sacerdotes sint multi que pastores, omnes tamen proprie regat Petrus, quos principaliter regit et christus.
Magnum et mirabile, dilectissimi, huic uiro consortium potentiae suae tribuit diuina dignatio, et si quid cum eo commune ceteris uoluit esse principibus, numquam nisi per ipsum dedit quidquid aliis non negauit.
Omnes apostolos dominus quid de se homines opinentur interrogat, et tamdiu respondentium sermo communis est, quamdiu humanae intellegentiae ambiguitas explicatur.
At ubi quid habeat discipulorum sensus exigitur, primus est in domini confessione, qui primus est in apostolica dignitate.
Qui cum dixisset: Tu es christus filius dei uiui, respondit ei Iesus: Beatus es, Simon Bariona, quia caro et sanguis non reuelauit tibi, sed pater meus qui in caelis est, id est, ideo beatus es, quia te pater meus docuit, nec terrena opinio te fefellit, sed inspiratio caelestis instruxit, et non caro nec sanguis, sed ille me tibi, cuius sum unigenitus, indicauit.
Et ego, inquit, dico tibi, hoc est, sicut tibi pater meus manifestauit diuinitatem meam, ita et ego notam tibi facio excellentiam tuam.
Quia tu es Petrus, id est, cum ego sim inuiolabilis petra, ego lapis angularis, qui facio utraque unum, ego fundamentum praeter quod nemo potest aliud ponere, tamen tu quoque petra es, quia mea uirtute solidaris, ut quae mihi potestate sunt propria, sint tibi me cum participatione communia.
Super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praeualebunt aduersus eam.
Super hanc, inquit, fortitudinem aeternum extruam templum, et ecclesiae meae caelo inserenda sublimitas in huius fidei firmitate consurget.
Et sicut confessores suos in caelestia prouehit, ita negatores ad inferna demergit.
Propter quod dicitur beatissimo Petro: Tibi dabo claues regni caelorum.
Et quaecumque ligaueris super terram, erunt ligata et in caelis, et quaecumque solueris super terram, erunt soluta et in caelis.
Transiuit quidem etiam in alios apostolos ius istius potestatis, et ad omnes ecclesiae principes decreti huius constitutio commeauit, sed non frustra uni commendatur, quod omnibus intimetur.
Petro enim ideo hoc singulariter creditur, quia cunctis ecclesiae rectoribus Petri forma proponitur.
Manet ergo Petri priuilegium, ubicumque ex ipsius fertur aequitate iudicium.
Nec nimia est uel seueritas uel remissio, ubi nihil erit ligatum, nihil solutum, nisi quod beatus Petrus aut soluerit aut ligarit.
Instante autem passione sua, dominus, quae discipulorum erat turbatura constantiam, Simon, inquit, Simon, ecce satanas expostulauit ut uos cerneret uelut triticum.
Ego autem rogaui pro te, ne deficiat fides tua.
Et tu conuersus confirma fratres tuos, ne intretis in temptationem.
Commune erat omnibus apostolis periculum de temptatione formidinis, et diuinae protectionis auxilio pariter indigebant, quoniam diabolus omnes exagitare, omnes cupiebat elidere, et tamen specialis a domino Petri cura suscipitur et pro fide Petri proprie supplicatur, tamquam aliorum status certior sit futurus, si mens principis uicta non fuerit.
In Petro ergo omnium fortitudo munitur, et diuinae gratiae ita ordinatur auxilium, ut firmitas quae per christum Petro tribuitur, per Petrum apostolis conferatur.
Quod nunc quoque proculdubio facit et mandatum domini pius pastor exsequitur, confirmans nos cohortationibus suis et pro nobis orare non cessans, ut nulla temptatione superemur.
Si autem hanc pietatis suae curam omni populo dei, sicut credendum est, ubique praetendit, quanto magis nobis alumnis suis opem suam dignatur inpendere, apud quos in sacro beatae dormitionis thoro eadem qua praesedit carne requiescit?
Illi ergo hunc seruitutis nostrae natalicium diem, illi ascribamus hoc festum, cuius patrocinio sedis ipsius meruimus esse consortes, auxiliante nobis per omnia gratia domini nostri Iesu christi, qui uiuit et regnat cum deo patre et cum spiritu sancto in saecula saeculorum.
Amen.