Sancti Leonis Magni Tractatus

SERMO XXXIX De Quadragesima I

SYNOPSIS.---I

Hebraeorum exemplo esse jejunandum maxime contra hostes invisibiles.---II. Quadragesimae praesertim tempore parari insidias a daemone.---III. Cur Christus tentari voluerit, et quantae sint hominis pugnae in hac vita.---IV. Quanta invidia daemonis. Quae Christianorum arma?---V. Quae potissimum virtutes jejunium comitari debeant?---VI. In misericordiae maxime operibus verum jejunium esse.

CAP. I.

Hebraeorum quondam populus et omnes Israeliticae tribus, cum propter peccatorum suorum offensiones gravi Philistinorum dominatione premerentur, ut superare hostes suos possent, sicut sacra manifestat historia, vires animi et corporis indicto sibi reparavere jejunio. Intellexerant enim duram et miseram illam subjectionem neglectu se mandatorum Dei et morum corruptione meruisse, frustraque se armis certare, nisi prius vitiis repugnassent. Abstinentes ergo a cibo et potu severae sibi castigationis adhibuere censuram; et ut hostes suos vincerent, gulae illecebram in seipsis ante vicerunt. Factumque est hoc modo ut saevi adversarii et graves domini esurientibus cederent, quos sibi saturos subjugarant. Et nos itaque, dilectissimi, inter multas adversitates et praelia constituti, si similibus remediis uti cupimus, simili observatione curemur. Eadem enim propemodum causa nostra est quae illorum fuit: quoniam sicut illi a carnalibus adversariis, ita et nos a spiritalibus maxime impugnamur inimicis. Qui si donata nobis per Dei gratiam morum correctione vincantur, etiam corporeorum nobis hostium fortitudo succumbet; et emendatione nostra infirmabuntur, quos graves nobis, non ipsorum merita, sed nostra delicta fecerunt.

CAP. II.

Quapropter, dilectissimi, ut omnes hostes nostros superare valeamus, per observantiam coelestium mandatotum divinum quaeramus auxilium, scientes non aliter nos praevalere posse adversariis nostris, nisi praevaluerimus et nobis. Sunt enim intra nosmetipsos multa certamina, et aliud caro adversus spiritum, aliud adversus carnem spiritus concupiscit (Galat. V, 17). In qua dissensione si cupiditates corporis fuerint fortiores, turpiter animus amittet propriam dignitatem, et perniciosissimum erit eum servire quem decuerat imperare. Si autem mens rectori suo subdita, et supernis muneribus delectata, terrenae voluptatis incitamenta calcaverit, et in suo mortali corpore regnare peccatum non siverit (Rom. VI, 12), ordinatissimum tenebit ratio principatum, et munitiones ejus nulla spiritalium nequitiarum labefactabit illusio: quia TUNC EST vera pax homini et vera libertas, quando et caro animo judice regitur, et animus Deo praeside gubernatur. Haec autem praeparatio, dilectissimi, licet omni tempore salubriter assumatur, ut pervigiles hostes incessabili superentur industria, nunc tamen sollicitius expetenda est, et studiosius instruenda, quando et ipsi subtilissimi adversarii acriori insidiantur astutia. Scientes enim adesse sacratissimos Quadragesimae dies, in quorum observantia omnes praeteritae desidiae castigantur, omnes negligentiae diluuntur, ad hoc utique totam vim suae malignitatis intendunt, ut celebraturi sanctum Pascha Domini, in aliquo inveniantur immundi; et unde eis obtinenda erat propitiatio, inde contrahatur offensio.

CAP. III.

Accedentes ergo, dilectissimi, ad Quadragesimae initium, id est, ad diligentiorem Domini servitutem, quia quasi ad quemdam agonem sancti operis introimus, ad pugnas tentationum animas praeparemus; et intelligamus quanto studiosiores pro nostra salute fuerimus, tanto nos vehementius ab adversariis impetendos. Sed fortior est qui in nobis est quam qui adversum nos est, et per ipsum validi sumus, in cujus virtute confidimus: quia ob hoc Dominus se tentari a tentatore permisit, ut cujus munimur auxilio, ejusdem erudiremur exemplo. Vicit enim adversarium, ut audistis, testimoniis legis, non potestate virtutis; ut hoc ipso et hominem plus honoraret, et adversarium plus puniret, cum hostis generis humani non quasi a Deo jam, sed quasi ab homine vinceretur. Pugnavit ergo ille tunc, ut et nos postea pugnaremus; vicit ille, ut et nos similiter vinceremus. NULLA SUNT enim, dilectissimi, sine tentationum experimentis opera virtutis, nulla sine probationibus fides, nullum sine hoste certamen, nulla sine congressione victoria. Vita haec nostra in medio insidiarum, in medio praeliorum est. Si nolumus decipi, vigilandum est; si volumus superare, pugnandum est. Et ideo sapientissimus Salomon, Fili, inquit, accedens ad servitutem Dei, praepara animam tuam ad tentationem (Eccli. II, 1). Vir enim sapientia Dei plenus, sciens studium religionis laborem habere certaminis, cum praevideret pugnae periculum, ante admonuit pugnaturum: ne forte si ad ignorantem tentator accederet, imparatum citius vulneraret.

CAP. IV.

Nos itaque, dilectissimi, qui divinis eruditionibus instituti, ad agonem praesentis certaminis scienter accedimus, audiamus dicentem Apostolum: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae, in coelestibus (Ephes. VI, 12); et non ignoremus quod hi hostes nostri contra se geri omnia sentiunt, quaecumque nos pro nostra salute agere tentamus; et hoc ipso quod boni aliquid appetimus, adversarios provocamus. Haec enim inter nos atque illos per diabolicae invidiae fomitem inveterata dissensio est, ut quia illi ab his bonis exciderunt, ad quae nos Deo auxiliante provehimur, nostris justificationibus torqueantur. Si ergo nos erigimur, illi corruunt; si nos convalescimus, illi infirmantur. Remedia nostra plagae ipsorum sunt, quia curatione nostrorum vulnerum vulnerantur. State ergo, dilectissimi, ut Apostolus ait, succincti lumbos mentis vestrae in veritate, et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis, in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela maligni ignea exstinguere, et galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI, 14). Videte, dilectissimi, quam potentibus nos telis, quam insuperabilibus munimentis dux multis insignis triumphis, et invictus Christianae militiae magister armaverit. Succinxit lumbos balteo castitatis, calceavit pedes vinculis pacis: quia et discinctus miles cito, ab impudicitiae incentore vincitur, et non calceatus facile a serpente mordetur. Scutum fidei ad protectionem totius corporis dedit, capiti galeam salutis imposuit, dexteram gladio, id est verbo veritatis, instruxit: ut spiritalis praeliator non solum sit tutus a vulnere, sed et repugnantem valeat vulnerare.

CAP. V.

His igitur, dilectissimi, freti armis, impigre atque intrepide propositum nobis certamen ineamus: ut in isto jejuniorum stadio, non eo tantum simus fine contenti, ut solam ciborum abstinentiam putemus esse sectandam. Parum enim est si carnis substantia tenuatur, et animae fortitudo non alitur. Afflicto paululum exteriore homine, reficiatur interior; et subtracta carni saturitate corporea, spiritalibus mens deliciis roboretur. Circumspiciat se omnis anima Christiana, et severo examine cordis sui interna discutiat. Videat ne quid ibi discordiae inhaeserit, ne quid cupiditatis insederit. Castitas incontinentiam procul pellat, tenebras simulationis lux abigat veritatis. Detumescat superbia, resipiscat iracundia, comminuantur jacula noxarum, et obtrectatio linguae frenetur. Cessent vindictae, et oblivioni mandentur injuriae. Omnis postremo plantatio quam non plantavit Pater coelestis, radicitus auferatur (Matth. XV, 13). Tunc enim in nobis bene virtutum semina nutriuntur, quando de agro cordis nostri omne germen externum evellitur. Si quis ergo in quempiam ita cupiditate ultionis exarsit, ut eum aut carceri tradiderit, aut vinculis illigaverit, absolutionem non solum insontis, sed etiam ejus qui poena dignus videtur acceleret: ut illa Dominicae orationis regula fidenter utatur, dicens: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. (Matth. VI, 12). Quam partem petitionum ita Dominus speciali insinuatione commendat, quasi totius orationis effectus in hac conditione consistat: Si enim, inquit, dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et Pater vester vobis, qui in coelis est. Si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra (Ibid. 14).

CAP. VI.

Proinde, dilectissimi, memores infirmitatis nostrae, quia facile in quaelibet delicta prolabimur, hoc potissimum remedium, et istam efficacissimam vulnerum nostrorum curationem nullatenus negligamus. Remittamus, ut remittatur nobis; demus veniam, quam rogamus; et non studeamus vindicari, qui nobis precamur ignosci. Pauperum gemitus surdo non transeamus auditu, et misericordiam indigentibus prompta benignitate praestemus, ut misericordiam in judicio mereamur invenire. Ad quam perfectionem qui studium suum gratia Dei adjutus intenderit, hic sanctum jejunium fideliter peraget (I Cor. V, 8), hic a fermento malitiae veteris alienus, in azymis sinceritatis et veritatis ad beatum Pascha perveniet, et per novitatem vitae digne laetabitur in sacramento reformationis humanae: per Christum Dominum nostrum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.


Return to index