Sancti Leonis Magni Tractatus

Tractatus XXXVIII

Causam, dilectissimi, et rationem sollemnitatis hodiernae saepe uobis et euangelica narratio et obseruantiae consuetudo patefecit, nec necesse est ita nunc quae inter saluatoris nostri humana primordia sunt gesta replicari, ut de splendore noui sideris, de magis magorum que muneribus, de saeuitia Herodis et de interfectione infantium disseramus, cum sicut nostis, et in stellae fulgore dei gratia, et in tribus uiris uocatio gentium, et in rege impio crudelitas paganorum, et in occisione infantium cunctorum martyrum forma praecesserit.

Sed quia in sacratissimo die reddendum expectationi uestrae est sacerdotalis sermonis officium, nitamur, ut possumus adiuuante spiritu dei, eo per intellegentiae semitas peruenire, ut cognoscamus sacramentum praesentis festi ad omnium fidelium tempora pertinere, nec ullo modo habeatur insolitum, quod in dispensationum ordine adoratur antiquum.

Tractatus XXXVIII - pars 2

Quamuis ergo omnis anima christiana nihil indignum debeat de filii dei maiestate sentire, et transcensis incipientis fidei rudimentis oporteat unumquemque ad sublimiora proficere, necesse est tamen infirmitatem mentis humanae, dum uerum hominem accipit christum, de ipsa naturae nostrae communione trepidare, et per initia uel incrementa corporea ad agnitionem unius cum patre deitatis difficulter accedere.

Sed ubi inter caligantes cogitationes radius supernae lucis refulserit, cunctantes fidei moras splendor ueritatis abrumpat, ut cor liberum et a uisibilibus absolutum lumen intellegentiae tamquam ducem stellam sequatur, quia, sicut apostolus ait, dominus Iesus christus in gloria est dei patris, ut quem uenerabatur in cunis humiliter iacentem, ipsum sine diffidentia adoret cum patre regnantem.

Haec autem manifestatio, dilectissimi, quae haesitantium nebulas dissoluit animarum, et ita facit innotescere dei filium, ut de hoc quod idem est etiam hominis filius, nihil patiantur obstaculi, ad praesentis festi pertinet dignitatem, et uera est infantia saluatoris declaratio deitatis, quando carnis sensus ab humanis ad diuina transfertur, ut quos deprimunt experimenta infirmitatum, erigant signa uirtutum, quia tali auxilio et natura nostra indigebat et causa, ut reparare humanum genus nec sine maiestate posset humilitas, nec sine humilitate maiestas.

Tractatus XXXVIII - pars 3

Iam uero cum in singulorum fidelium profectibus diuinorum elucet custodia mandatorum impletur que quod dictum est: Sic luceat lux uestra coram hominibus, ut uideant opera uestra bona et magnificent patrem uestrum qui in caelis est, quis illic non praesentem intellegat deitatem, ubi ueram uidet apparere uirtutem, quae utique sine deo nulla est, nec proprietatem obtinet deitatis nisi spiritu sui uegetetur auctoris?

Dicente enim discipulis suis domino: Sine me nihil potestis facere, dubium non est hominem bona agentem ex deo habere et effectum operis et initium uoluntatis.

Vnde et apostolus copiosissimus fidelium cohortator.

Cum timore, inquit, et tremore uestram salutem operamini, deus est enim qui operatur in uobis et uelle et operari pro bona uoluntate.

Et haec sanctis causa est tremendi atque metuendi ne ipsis operibus pietatis elati deserantur ope gratiae et remaneant in infirmitate naturae.

Qui autem experiri cupit an in ipso deus habitet, de quo dicitur: Mirabilis deus in sanctis suis.

Sincero examine cordis sui interiora discutiat et sagaciter quaerat qua humilitate repugnet superbiae, qua beniuolentia obluctetur inuidiae, quam non capiatur adulantium linguis, quam que bonis delectetur alienis, an pro malo non cupiat malum reddere malit que inultas obliuisci iniurias, quam imaginem et similitudinem sui conditoris amittere, qui omnes ad cognitionem sui generalibus incitans donis, pluit super iustos et iniustos, et solem suum oriri facit super bonos et malos.

Tractatus XXXVIII - pars 4

Ac ne in multis laboret sollicitae discretionis inspectio, ipsam matrem uirtutum omnium caritatem in secretis suae mentis inquirat, et si eam dilectionem dei et proximi toto intento corde reppererit, ita ut etiam inimicis suis eadem uelit tribui quae sibi optat inpendi, quisquis huiusmodi est, deum et rectorem et habitatorem sui esse non dubitet, quem tanto magnificentius recipit, quanto magis non in se sed in domino gloriatur, quoniam quibus dicitur: Regnum dei intra uos est, nihil non illius aguntur spiritu, cuius reguntur imperio.

Scientes igitur, dilectissimi, quod caritas deus est, qui operatur omnia in omnibus, sectamini caritatem, ita ut in unum castae dilectionis affectum uniuersorum fidelium corda concurrant.

Transeuntia nos et uana non occupent.

Constanti desiderio ad ea quae semper sunt mansura tendamus.

Sacramentum enim praesentis festi oportet in nobis esse perpetuum, quod utique sine fine celebrabitur, si in omnibus actibus nostris dominus Iesus christus appareat, qui uiuit et regnat cum patre et cum spiritu sancto in saecula saeculorum.

Amen.


Return to index