Sancti Leonis Magni Tractatus

Tractatus XXXVII

Memoria rerum ab humani generis saluatore gestarum, magnam nobis, dilectissimi, confert utilitatem, si quae ueneramur credita, suscipiamus imitanda.

In dispensationibus enim sacramentorum christi et uirtutes sunt gratiae et incitamenta doctrinae, ut quem confitemur fidei spiritu, operum quoque sequamur exemplo.

Nam etiam ipsa primordia, quae dei filius per matrem uirginem nascendo suscepit, ad prouectum nos pietatis instituunt.

Simul enim apparet cordibus rectis in una eadem que persona et humana humilitas et diuina maiestas.

Quem cunae testantur infantem, caelum et caelestia suum loquuntur auctorem.

Puer corporis parui, dominus et rector est mundi, et genetricis gremio continetur qui nullo fine concluditur.

Sed in his nostrorum uulnerum curatio et nostrae deiectionis erectio est, quia nisi in unum tanta diuersitas conueniret, reconciliari deo natura humana non posset.

Tractatus XXXVII - pars 2

Legem ergo uiuendi remedia nobis nostra sanxerunt, et inde data est moribus forma, unde mortuis est inpensa medicina.

Nec inmerito, cum tres magos ad adorandum Iesum noui sideris claritas deduxisset, non eum imperantem daemonibus, non mortuos suscitantem, nec caecis uisum, aut claudis gressum, aut mutis eloquium reformantem, uel in aliqua diuinarum uirtutum actione uiderunt, sed puerum silentem, quietum, et sub matris sollicitudine constitutum, in quo nullum quidem appareret de potestate signum, sed magnum praeberetur de humilitate miraculum.

Ipsa itaque species sacrae infantiae, cui se deus dei filius aptarat, praedicationem auribus intimandam oculis ingerebat, ut quod adhuc uocis non praeferebat sonus, uisionis iam doceret effectus.

Tota enim uictoria saluatoris, quae et diabolum superauit et mundum, humilitate coepta, humilitate confecta est.

Dispositos dies sub persecutione inchoauit, et sub persecutione finiuit, nec puero tolerantia passionis, nec passuro defuit mansuetudo puerilis, quia unigenitus dei sub una maiestatis suae inclinatione suscepit ut et homo uellet nasci et ab hominibus posset occidi.

Tractatus XXXVII - pars 3

Si igitur omnipotens deus causam nostram nimie malam humilitatis priuilegio bonam fecit, et ideo destruxit mortem et mortis auctorem, quia omnia quae persecutores intulere non rennuit, sed oboediens patri crudelitatem saeuientium mitissima lenitate tolerauit, quantum nos humiles, quantum oportet esse patientes, qui si quid laboris incidimus, numquam nisi nostro merito sustinemus! Quis enim gloriabitur castum se habere cor, aut mundum se esse a peccato?

Et dicente beato Iohanne: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et ueritas in nobis non est, quis inuenietur ita inmunis a culpa, ut in eo non habeat uel iustitia quod arguat, uel misericordia quod remittat?

Vnde tota, dilectissimi, christianae sapientiae disciplina, non in abundantia uerbi, non in astutia disputandi, neque in appetitu laudis et gloriae, sed in uera et uoluntaria humilitate consistit, quam dominus Iesus christus ab utero matris usque ad supplicium crucis pro omni fortitudine et elegit et docuit.

Nam cum discipuli eius inter se, ut ait euangelista, disquirerent quis eorum maior esset in regno caelorum, uocauit paruulum et statuit eum in medio eorum et dixit: Amen dico uobis, nisi conuersi fueritis et efficiamini sicut paruuli, non intrabitis in regnum caelorum.

Quicumque ergo humiliauerit se sicut puer iste, hic maior erit in regno caelorum.

Amat christus infantiam, quam primam et animo suscepit et corpore.

Amat christus infantiam, humilitatis magistram, innocentiae regulam, mansuetudinis formam.

Amat christus infantiam, ad quam maiorum dirigit mores, ad quam senum reducit aetates, et eos ad suum inclinat exemplum, quos ad regnum sublimat aeternum.

Tractatus XXXVII - pars 4

Vt autem plene ualeamus agnoscere quomodo adprehendi possit tam mira conuersio, et in puerilem gradum qua nobis mutatione redeundum sit, doceat nos beatus Paulus et dicat: Nolite pueri effici sensibus, sed malitia paruuli estote.

Non ergo ad ludicra infantiae et ad inperfecta nobis primordia reuertendum est, sed aliquid quod etiam graues annos deceat, inde sumendum est: Velox commotionum transitus, citus ad pacem recursus, nulla memoria offensionis, nulla cupiditas dignitatis, amor sociae communionis, aequalitas naturalis.

Magnum enim bonum est nocere non nosse et ad maligna non sapere, quia inferre ac referre iniuriam, mundi huius prudentia est, nemini autem malum pro malo reddere, christianae est aequanimitatis infantia.

Ad hanc uos, dilectissimi, similitudinem paruulorum mysterium hodiernae festiuitatis inuitat, et hanc uobis humilitatis formam adoratus a magis puer saluator insinuat, qui ut imitatoribus suis quid gloriae pararet ostenderet, ortus sui tempore editos martyrio consecrauit, ut intra Bethlehem, ubi christus natus est, geniti, per communionem aetatis consortes fierent passionis.

Ametur ergo humilitas, et omnis a fidelibus uitetur elatio.

Alter alterum sibi praeferat, et nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius, ut cum in omnibus abundauerit affectus beniuolentiae, in nullo inueniatur uirus inuidiae, quoniam qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur.


Return to index