Sancti Leonis Magni Tractatus

Tractatus XXXVI

Dies, dilectissimi, quo primum gentibus saluator mundi christus apparuit, sacro nobis honore uenerandus est, et illa hodie cordibus nostris concipienda sunt gaudia, quae in trium magorum fuere pectoribus, quando regem caeli et terrae signo et ductu noui sideris incitati, quem crediderant promissum, adorauere conspicuum.

Neque enim ita ille emensus est dies, ut uirtus operis quae tunc est reuelata transierit, nihil que ad nos nisi rei gestae fama peruenerit, quam fides susciperet et memoria celebraret, cum multiplicato munere dei etiam nostra cotidie experiantur tempora, quidquid illa habuere primordia.

Quamuis ergo narratio euangelicae lectionis illos proprie recenseat dies in quibus tres uiri, quos nec prophetica praedicatio docuerat, nec testificatio legis instruxerat, ad cognoscendum deum a remotissima orientis parte uenerunt, hoc idem tamen et manifestius nunc et copiosius fieri in omnium uocatorum inluminatione perspicimus, quoniam impletur prophetia Esaiae dicentis: Reuelauit dominus brachium suum sanctum in conspectu omnium gentium, et uidebunt omnes gentes terrae salutem quae a domino nostro est, et iterum: Quibus non est adnuntiatum de eo, uidebunt, et qui non audierunt, intellegent.

Vnde cum homines mundanae sapientiae deditos et a Iesu christi confessione longinquos, de profundo sui erroris educi et ad cognitionem ueri luminis cernimus aduocari, diuinae sine dubio gratiae splendor operatur, et quidquid in tenebrosis cordibus nouae lucis apparet, de eiusdem stellae radiis micat, ut mentes quas suo fulgore contigerit, et miraculo moueat et ad dominum adorandum praeeundo perducat.

Si autem sollicito intellectu uelimus aspicere, quomodo etiam triplex illa species munerum ab omnibus qui ad christum gressu fidei ueniunt offeratur, nonne in cordibus recte credentium eadem celebratur oblatio?

Aurum enim de thesauro animi sui promit, qui christum regem uniuersitatis agnoscit; myrram offert, qui unigenitum dei credit ueram sibi hominis unisse naturam; et quodam eum ture ueneratur, qui in nullo ipsum paternae maiestatis inparem confitetur.

Tractatus XXXVI - pars 2

His comparationibus, dilectissimi, prudenter inspectis, inuenimus etiam Herodis non deesse personam, cuius ipse diabolus, sicut tunc fuit occultus incentor, ita nunc quoque est indefessus imitator.

Cruciatur enim uocatione omnium gentium et cotidiana potestatis suae destructione torquetur, dolens ubique se deseri, et uerum regem in locis omnibus adorari.

Parat fraudes, fingit consensiones, erumpit in caedes, et ut reliquiis eorum quos adhuc fallit utatur, inuidia uritur in Iudaeis, simulatione insidiatur in haereticis, saeuitia accenditur in paganis.

Videt enim insuperabilem esse potentiam regis aeterni, cuius mors uim ipsius mortis extinxerit, et ideo totam nocendi artem in eos qui uero regi famulantur armauit, alios per inflationem scientiae legalis obdurans, alios per falsae fidei commenta deprauans, alios uero in furorem persecutionis instigans.

Sed hanc Herodis istius rabiem ille uincit et destruit, qui etiam paruulos martyrii gloria coronauit, et fidelibus suis tam inuictam indidit caritatem, ut apostoli uerbis audeant dicere: Quis nos separabit a caritate christi?

Tribulatio? An angustia? An persecutio? An fames? An nuditas?

An periculum? An gladius? Sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die, aestimati sumus sicut oues occisionis.

Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos.

Tractatus XXXVI - pars 3

Hanc fortitudinem, dilectissimi, non illis tantum temporibus necessariam fuisse credimus, quibus reges mundi et omnes saeculi potestates cruenta impietate in dei populum saeuiebant, cum ad maximam pertinere gloriam suam ducerent, si christianum de terris nomen auferrent, nescientes ecclesiam dei per furorem suae crudelitatis augeri, quoniam in suppliciis et mortibus beatorum martyrum, qui putabantur minui numero, multiplicabantur exemplo.

Denique tantum fidei nostrae contulit inpugnatio persequentium, ut nihil magis ornet regium principatum, quam quod domini mundi membra sunt christi, nec tam gloriantur quod in imperio geniti, quam gaudent quod in baptismate sunt renati.

Sed quia tempestas priorum turbinum conquieuit, et dudum cessantibus praeliis quaedam uidetur arridere tranquillitas, uigilanter cauenda sunt illa discrimina quae de otio ipsius pacis oriuntur.

Aduersarius enim, qui in apertis persecutionibus inefficax fuit, tecta nocendi arte desaeuit, ut quos non perculit impetu adflictionis, lapsu deiciat uoluptatis.

Videns itaque sibi resistere principum fidem, et unius deitatis inseparabilem trinitatem non segnius in palatiis quam in ecclesiis adorari, interdictam dolet christiani sanguinis fusionem, et quorum obtinere non potest mortem, impetit mores.

Terrorem proscriptionum in auaritiae mutat incendium, et quos damnis non fregit, cupiditate corrumpit.

Malignitas enim longo usu propriae inbuta nequitiae non deposuit odium, sed uertit ingenium quo sibi mentes fidelium blandius subdat.

Inflammat concupiscentiis, quos non potest uexare tormentis, serit discordias, accendit iras, incitat linguas, et ne ab inlicitis dolis cautiora corda se reuocent, consummandorum scelerum ingerit facultates, quia illi totius fraudis hic fructus est, ut qui immolatione pecudum et turis incensione non colitur, quibuslibet ei criminibus seruiatur.

Tractatus XXXVI - pars 4

Habet igitur, dilectissimi, pax nostra pericula sua, et frustra de fidei libertate securi sunt qui uitiorum desideriis non resistunt.

Cor hominum de operum ostenditur qualitate, et formas mentium species detegit actionum.

Nam sunt quidam, sicut ait apostolus, qui deum profitentur se scire, factis autem negant.

Vere enim reatus negationis incurritur, quando bonum quod in sono uocis auditur, in conscientia non habetur.

Fragilitas quidem conditionis humanae facile in delicta prolabitur, et quia nullum sine delectatione peccatum est, cito adquiescitur deceptoriae uoluptati.

Sed a carnalibus desideriis recurratur ad spiritale praesidium, et mens habens notitiam domini sui, a consiliis se malesuadi hostis auertat.

Prosit illi patientia dei, nec ideo delinquendi pertinacia nutriatur, quia uindicta differtur.

Non sit peccator de impunitate securus, quia si tempus paenitentiae amiserit, locum indulgentiae non habebit, dicente propheta: Quia non est in morte qui memor sit tui, in inferno autem quis confitebitur tibi?

Qui autem sibi correctionis reparationem experitur esse difficilem, confugiat ad auxiliantis clementiam dei et uincula malae consuetudinis ab illo poscat abrumpi, qui alleuat omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos.

Non erit uacua confitentis oratio, quoniam misericors deus uoluntatem timentium se faciet, et dabit quod petitur, qui dedit unde peteretur.

Per dominum nostrum Iesum christum, uiuentem et regnantem cum patre et spiritu sancto in saecula saeculorum.

Amen.


Return to index