Sancti Leonis Magni Tractatus

Tractatus XXXV

Hodiernam festiuitatem, dilectissimi, apparitio domini et saluatoris nostri, sicut nostis, inlustrat, et hic ille est dies quo ad cognoscendum adorandum que dei filium tres magos praeuia stella perduxit.

Cuius facti memoriam merito placuit honore annuo celebrari, ut dum euangelica historia incessabiliter recensetur, semper se intellegentium sensibus inferat salutiferum mysterium per insigne miraculum.

Praecesserant quidem multa documenta, quae corpoream natiuitatem domini manifestis indiciis declararent, siue cum beata Maria uirgo fecundandam se spiritu sancto parituram que dei filium audiuit et credidit, siue cum ad salutationem ipsius in utero Elisabeth nondum natus Iohannes prophetica exultatione commotus est, quasi etiam intra matris uiscera iam clamaret: Ecce agnus dei, ecce qui tollit peccata mundi, uel cum ortum domini angelo adnuntiante pastores caelestis exercitus sunt claritate circumdati, ut non ambigerent de maiestate pueri quem erant in praesepe uisuri, nec putarent quod in sola natura hominis esset editus, cui supernae militiae famularetur occursus.

Sed haec atque alia huiusmodi paucis tunc uidentur innotuisse personis, quae uel ad cognationem Mariae uirginis, uel ad sancti Ioseph familiam pertinebant.

Hoc autem signum, quod magos in longinquo positos et efficaciter mouit et ad dominum Iesum perseueranter adtraxit, illius sine dubio gratiae sacramentum et illius fuit uocationis exordium, qua non in Iudaea tantum, sed etiam in toto mundo christi erat euangelium praedicandum, ut per illam stellam quae magorum uisui splenduit, Israhelitarum uero oculis non refulsit, et inluminatio significata sit gentium et caecitas Iudaeorum.

Tractatus XXXV - pars 2

Permanet igitur, dilectissimi, sicut euidenter apparet, mysticorum forma gestorum, et quod imagine inchoabatur, ueritate completur.

Radiat e caelo stella per gratiam, et tres magi coruscatione euangelici fulgoris acciti in omnibus cotidie nationibus ad adorandam potentiam summi regis adcurrunt.

Herodes quoque in diabolo fremit, et auferri sibi iniquitatis suae regnum in his qui ad christum transeunt ingemiscit.

Vnde si paruulos interficiat, Iesum sibi uidetur occidere, quod utique sine cessatione molitur, dum primordiis renatorum spiritum sanctum eripere et quamdam tenerae fidei infantiam temptat extinguere.

Iudaei uero, qui extra regnum christi esse uoluerunt, adhuc quodammodo sub Herodis sunt principatu, et dominante sibi saluatoris inimico, alienigenae seruiunt potestati, quasi nesciant prophetatum dicente Iacob: Non deficiet princeps ex Iuda et dux de femoribus eius, donec ueniat cui reposita sunt, et ipse est expectatio gentium.

Sed nondum intellegunt quod negare non possunt, et mente non capiunt quod scripturarum narratione nouerunt, quoniam insanis magistris ueritas scandalum est, et caecis doctoribus fit caligo quod lumen est.

Respondent itaque interrogati quod in Bethlehem nascitur christus, et scientiam suam qua alios instruunt, non sequuntur.

Perdiderunt successionem regum, placationem hostiarum, locum supplicationum, ordinem sacerdotum, et cum omnia sibi clausa, omnia experiantur esse finita, non uident ea in christum esse translata.

Vnde quod illi tres uiri, uniuersarum gentium personam gerentes, adorato domino sunt adepti, hoc in populis suis per fidem quae iustificat impios totus mundus adsequitur, et haereditatem dei ante saecula praeparatam accipiunt adoptiui, et perdunt qui uidebantur esse legitimi.

Resipisce tandem, Iudaee, resipisce, et ad redemptorem etiam tuum deposita infidelitate conuertere.

Noli sceleris tui inmanitate terreri, non iustos christus sed peccatores uocat, nec impietatem tuam repellit, qui pro te cum crucifixus esset orauit.

Inmitem crudelium patrum tuorum solue sententiam, neque te eorum maledicto patiaris obstringi, qui clamantes de christo: Sanguis eius super nos et super filios nostros, facinus in te sui criminis transfuderunt.

Redite ad misericordem, utimini clementia remittentis.

Saeuitia enim uestrae iniquitatis conuersa est in causam salutis.

Viuit quem perire uoluistis.

Confitemini negatum, adorate uenditum, ut uobis bonitas illius prosit, cui uestra malignitas nocere non potuit.

Tractatus XXXV - pars 3

Quod ergo ad ueram, dilectissimi, pertinet caritatem, quam etiam inimicis nostris ex dominica eruditione debemus, et optandum nobis est et studendum ut hic populus, qui ab illa spiritali patrum nobilitate defecit, ramis suae arboris inseratur.

Multum enim nos deo beniuolentia ista commendat, quia ideo delictum illorum nobis misericordiae locum fecit, ut eos ad aemulationem salutis recipiendae fides nostra reuocaret.

Nam uitam piorum non solum sibi, sed etiam aliis esse utilem decet, ut quod apud eos agi non potest uerbis, obtineatur exemplis.

Considerantes itaque, dilectissimi, ineffabilem erga nos diuinorum munerum largitatem, cooperatores simus gratiae dei operantis in nobis.

Non enim dormientibus prouenit regnum caelorum, nec otio desidia que torpentibus beatitudo aeternitatis ingeritur, sed quia, sicut ait apostolus, si conpatimur et conglorificabimur, illa nobis currenda est uia quam ipse dominus se esse testatus est, qui nobis nullis operum meritis suffragantibus, et sacramento consuluit et exemplo, ut in adoptionem uocatos per illud proueheret ad salutem, per hoc inbueret ad laborem.

Hic autem labor, dilectissimi, piis filiis et bonis seruis non solum nec asper nec onerosus, sed etiam suauis et leuis est, dicente domino: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam.

Tollite iugum meum super uos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris.

Iugum enim meum suaue est, et onus meum leue est.

Nihil ergo, dilectissimi, arduum est humilibus, nihil asperum mitibus, et facile omnia praecepta ueniunt in effectum, quando et gratia praetendit auxilium, et oboedientia mollit imperium.

Intonant enim cotidie auribus nostris eloquia dei, et omnis homo quid diuinae iustitiae placeat scire conuincitur.

Sed quia iudicium illud quo unusquisque recipiet prout gessit, siue bonum, siue malum, iudicaturi patientia et bonitate differtur, inpunitatem sibi iniquitatis infidelium corda promittunt, et putant humanorum actuum qualitates ad diuinae prouidentiae non pertinere censuram, quasi non euidentissimis plerumque suppliciis male gesta plectantur, aut non saepe se caelestium comminationum terror ostendat, quibus utique et fides monetur, et infidelitas increpatur.

Tractatus XXXV - pars 4

Inter haec autem permanet super omnes benignitas dei et nulli misericordiam suam denegat, cum indiscrete uniuersis bona multa largitur eos que quos merito subderet poenis, mauult inuitare beneficiis.

Dilatio enim uindictae dat locum paenitentiae.

Nec dici potest nulla ibi esse ultio, ubi nulla conuersio est, quia mens dura et ingrata iam sibi ipsa supplicium est, et in conscientia sua patitur quidquid dei bonitate differtur.

Non ita igitur delinquentes peccata delectent, ut illos in suis actibus uitae huius finis inueniat, quoniam in inferno nulla correctio est, nec datur remedium satisfactionis, ubi iam non superest actio uoluntatis, dicente propheta Dauid: Quoniam non est in morte qui memor sit tui, in inferno autem quis confitebitur tibi?

Fugiantur noxiae uoluptates, inimica gaudia et desideria iamiamque peritura.

Quis fructus est, quae ue utilitas, ea indesinenter cupere, quae etiamsi non deserant, deserenda sunt?

Amor rerum deficientium ad incorruptibilia transferatur, et ad sublimia uocatus animus caelestibus delectetur.

Confirmate amicitias cum sanctis angelis, intrate in ciuitatem dei, cuius nobis spondetur habitatio, et patriarchis, prophetis, apostolis martyribus que sociamini.

Vnde illi gaudent, inde gaudete.

Horum diuitias concupiscite, et per bonam aemulationem ad ipsorum ambite suffragia.

Cum quibus enim nobis fuerit consortium deuotionis, erit et communio dignitatis.

Dum itaque tempus nobis ad mandata domini exsequenda conceditur, glorificate deum in corpore uestro, et lucete, dilectissimi, sicut luminaria in hoc mundo.

Sint lucernae mentium uestrarum semper ardentes, et nihil resideat uestris in cordibus tenebrosum, quoniam sicut ait apostolus, fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino.

Impleantur in uobis quae in trium magorum imagine praecesserunt, et sic luceat lumen uestrum coram hominibus, ut uidentes opera uestra bona, magnificent patrem uestrum qui in caelis est.

Sicut enim magnum peccatum est, cum inter gentes propter malos christianos nomen domini blasphematur, ita magnum pietatis est meritum, cum eidem in sancta seruorum suorum conuersatione benedicitur, cui est gloria in saecula saeculorum.

Amen.


Return to index