Sancti Leonis Magni Tractatus

Tractatus XXXIV

Iustum et rationabile, dilectissimi, uerae pietatis obsequium est, in diebus qui diuinae misericordiae opera protestantur, toto corde gaudere et honorifice ea quae ad salutem nostram gesta sunt celebrare, uocante nos ad hanc deuotionem ipsa recurrentium temporum lege, quae nobis post illum diem in quo coaeternus patri filius dei natus ex uirgine est, breui interuallo epiphaniae intulit festum, ex apparitione domini consecratum.

In quo fidei nostrae magnum praesidium prouidentia diuina constituit, ut dum sollemni ueneratione colitur adorata in exordiis suis saluatoris infantia, per ipsa originalia documenta probaretur ueri in ipso hominis orta natura.

Hoc est enim quod iustificat impios, hoc est quod ex peccatoribus facit sanctos, si in uno eodem que domino Iesu christo et uera deitas et uera credatur humanitas, deitas, qua ante omnia saecula in forma dei aequalis est patri, humanitas, qua nouissimis diebus in forma serui unitus est homini.

Ad roborandam ergo hanc fidem, quae contra omnes praemuniebatur errores, ex magna factum est diuini pietate consilii, ut gens in longinqua orientalis plagae regione consistens, signum nati pueri qui in Israhel esset regnaturus, acciperet.

Noua etenim claritas apud magos stellae inlustrioris apparuit, et intuentium animos ita admiratione sui splendoris impleuit, ut nequaquam sibi crederent neglegendum, quod tanto nuntiabatur indicio.

Praeerat autem, sicut res docuit, huic miraculo gratia dei, et cum christi natiuitatem nec ipsa adhuc Bethlehem tota didicisset, iam illam credituris gentibus inferebat, et quod nondum poterat humano eloquio disseri, caelo faciebat euangelizante cognosci.

Tractatus XXXIV - pars 2

Quamuis autem diuinae dignationis esset hoc munus, ut cognoscibilis gentibus fieret natiuitas saluatoris, ad intellegendum tamen miraculum signi potuerunt magi etiam de antiquis Balaam praenuntiationibus commoneri, scientes olim esse praedictum et celebri memoria diffamatum: Orietur stella ex Iacob et exurget homo ex Israhel, et dominabitur gentium.

Tres itaque uiri, fulgore insoliti sideris diuinitus incitati, praeuium micantis luminis cursum sequuntur, existimantes se significatum puerum Hierosolimis in ciuitate regia reperturos.

Sed cum eos haec opinio fefellisset, per Iudaeorum scribas atque doctores, quod sacra de ortu christi praenuntiauerat scriptura, didicerunt, ut gemino testimonio confirmati, ardentiore fide expeterent quem et stellae claritas et prophetiae manifestabat auctoritas.

Prolato autem diuino oraculo per responsa pontificum, et declarata spiritus uoce, qua dicit: Et tu, Bethlehem Iudae, non es minima inter principes Iuda, ex te enim exiet dux qui regat populum meum Israhel, quam facile et quam consequens fuit ut Hebraeorum proceres crederent quod docebant.

Sed apparet illos carnaliter cum Herode sapuisse, et regnum christi commune cum huius mundi potestatibus aestimasse, ut et isti temporalem sperarent ducem, et terrenum metueret ille consortem.

Superfluo, Herodes, timore turbaris, et frustra in suspectum tibi puerum saeuire moliris.

Non capit christum regia tua, nec mundi dominus potestatis tuae est contentus angustiis.

Quem in Iudaea regnare non uis, ubique regnat, et felicius ipse regnares, si eius imperio subdereris.

Cur sincero officio non facis quod subdola falsitate promittis?

Perge cum magis, et uerum regem suppliciter adorando uenerare.

Sed tu, Iudaicae sequacior caecitatis, non imitaris gentium fidem, cor que peruersum ad crudeles conuertis insidias, nec illum occisure quem metuis, nec illis nociture quos perimis!

Tractatus XXXIV - pars 3

Deducti igitur, dilectissimi, in Bethlehem magi stellae praecedentis obsequio, gauisi sunt gaudio magno ualde, sicut euangelista narrauit, et intrantes domum, inuenerunt puerum cum Maria matre eius, et procidentes adorauerunt eum, et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum, tus et myrram.

Et haec quidem, quantum ad inluminationem fidei pertinebat, potuerunt illis credita et intellecta sufficere, ut corporali intuitu non inquirerent quod plenissimo uisu mentis inspexerant.

Sed diligentia sagacis officii usque ad uidendum puerum perseuerans, futuri temporis populis et nostri saeculi hominibus seruiebat, ut sicut omnibus nobis profuit, quod post resurrectionem domini uestigia uulnerum in carne eius Thomae explorauit manus, ita ad nostram utilitatem proficeret, quod infantiam ipsius magorum probauit aspectus.

Viderunt itaque magi et adorauerunt puerum de tribu Iuda, de semine Dauid secundum carnem, factum ex muliere, factum sub lege, quam non soluere uenerat, sed implere.

Viderunt et adorauerunt puerum, quantitate paruum, alienae opis indigum, fandi inpotem, et in nullo ab humanae infantiae generalitate dissimilem.

Quia sicut fidelia erant testimonia, quae in eo maiestatem inuisibilis diuinitatis assererent, ita probatissimum esse debebat uerbum carnem factum, et sempiternam illam essentiam filii dei ueram hominis suscepisse naturam, ne uel ineffabilium operum secutura miracula, uel excipiendarum supplicia passionum, sacramentum fidei ex rerum diuersitate turbarent, cum iustificari omnino non possent, nisi qui dominum Iesum et uerum deum et uerum hominem credidissent.

Tractatus XXXIV - pars 4

Huic singulari fidei, dilectissimi, et praedicatae per omnia saecula ueritati diabolica Manichaeorum resistit impietas, qui sibi ad interficiendas deceptorum animas nefandi dogmatis ferale commentum de sacrilegis et fabulosis mendaciis texuerunt, et per has insanarum opinionum ruinas eo usque praecipites proruerunt, ut sibi falsi corporis fingerent christum, qui nihil in se solidum, nihil uerum oculis hominum actibus que praebuerit, sed simulatae carnis uacuam imaginem demonstrarit.

Indignum enim uideri uolunt, ut credatur deus dei filius femineis se inseruisse uisceribus, et maiestatem suam huic contumeliae subdidisse, ut naturae carnis inmixtus, in uero humanae substantiae corpore nasceretur, cum totum hoc opus non iniuria sit ipsius, sed potentia, nec credenda pollutio, sed gloriosa dignatio.

Si enim lux ista uisibilis nullis inmunditiis quibus fuerit superfusa uiolatur, nec radiorum solis nitorem, quem corpoream creaturam esse non dubium est, loca ulla sordentia uel caenosa contaminant, quid illius sempiternae et incorporeae lucis essentiam potuit qualibet sui qualitate polluere, quae se ei, quam ad imaginem suam condidit, sociando creaturae purificationem praestitit, maculam non recepit, et sic sanauit uulnera infirmitatis, ut nulla pateretur damna uirtutis?

Quod diuinae pietatis magnum et ineffabile sacramentum, quia omnibus sanctarum scripturarum est testificationibus nuntiatum, isti de quibus loquimur, aduersarii ueritatis, legem per Moysen datam et inspirata diuinitus prophetarum oracula respuerunt, ipsas que euangelicas et apostolicas paginas, quaedam auferendo et quaedam inserendo uiolarunt, confingentes sibi sub apostolorum nominibus et uerbis ipsius saluatoris multa uolumina falsitatis, quibus erroris sui commenta munirent, et decipiendorum mentibus mortiferum uirus infunderent.

Videbant enim sibi uniuersa obsistere, omnia reclamare, et non solum nouo, sed etiam ueteri testamento sacrilegae impietatis suae dementiam confutari.

Et tamen in furiosis mendaciis persistentes, ecclesiam dei deceptionibus suis perturbare non desinunt, hoc miseris quos inlaqueare potuerint persuadentes, ut negent a domino Iesu christo humanam naturam uere esse susceptam, negent eum uere pro mundi salute crucifixum, negent de eius latere lancea uulnerato sanguinem redemptionis et aquam fluxisse baptismatis, negent eum sepultum ac die tertio suscitatum, negent eum in conspectu discipulorum ad consedendum in dextera patris super omnes caelorum altitudines eleuatum, et ut tota apostolici symboli ueritate sublata, nullus metus terreat impios, nulla spes incitet sanctos, negent a christo uiuos et mortuos iudicandos, et quos tantorum sacramentorum uirtute priuarint, doceant in sole et luna colere christum, et sub nomine spiritus sancti ipsum talium impietatum magistrum adorare Manichaeum.

Tractatus XXXIV - pars 5

Ad confirmanda igitur, dilectissimi, corda nostra in fide et ueritate, prosit omnibus hodierna festiuitas, et ex testimonio manifestatae saluatoris infantiae confessio catholica muniatur, et naturae nostrae carnem in christo negantium anathemetur impietas, de qua nos beatus Iohannes apostolus non dubio sermone praemonuit dicens: Omnis spiritus qui confitetur christum Iesum in carne uenisse, ex deo est, et omnis spiritus qui soluit Iesum, ex deo non est, et hic est antichristus.

Nihil ergo cum huiusmodi hominibus commune sit cuiquam christiano, nulla cum talibus habeatur societas, nullum que consortium.

Prosit uniuersae ecclesiae quod multi ipsorum, domino reserante, detecti sunt, et in quibus sacrilegiis uiuerent, eorumdem confessione patefactum est.

Neminem fallant discretionibus ciborum, sordibus uestium, uultuum que palloribus.

Non sunt casta ieiunia, quae non de ratione ueniunt continentiae sed de arte fallaciae.

Hactenus nocuerint incautis, hactenus inluserint inperitis, post haec nullius excusabilis erit lapsus, nec iam simplex habendus est, sed ualde nequam atque peruersus, qui deinceps repertus fuerit nefando obstrictus errore.

Ecclesiasticum sane et diuinitus institutum non solum non inhibemus, sed etiam incitamus affectum, ut etiam pro talibus nobis cum domino supplicetis, quoniam et nos deceptarum animarum ruinas cum fletu et maerore miseramur, exsequentes apostolicae pietatis exemplum, ut cum infirmantibus infirmemur, et cum flentibus defleamus.

Speramus enim exorandam misericordiam dei multis lacrimis et legitima satisfactione lapsorum, quia dum in hoc corpore uiuitur, nullius est desperanda reparatio et omnium est optanda correctio, auxiliante domino, qui erigit elisos, soluit compeditos, inluminat caecos, cui est honor et gloria in saecula saeculorum.

Amen.


Return to index