Prouidentia misericordiae dei dispositum habens pereunti mundo in nouissimis temporibus subuenire, saluationem omnium gentium praefiniuit in christo, ut quia et cunctas nationes a ueri dei cultu impius dudum error auerterat, et ipse peculiaris dei populus Israhel ab institutis legalibus pene totus exciderat, conclusis omnibus sub peccato, omnium misereretur.
Deficiente enim ubique iustitia, et toto mundo in uana et maligna prolapso, nisi iudicium suum potestas diuina differret, uniuersitas hominum sententiam damnationis exciperet.
Sed in indulgentiam ira translata est, et ut clarior fieret exerendae gratiae magnitudo, tunc placuit abolendis peccatis hominum sacramentum remissionis afferri, quando nemo poterat de suis meritis gloriari.
De quibus quondam beatissimo patriarchae Abrahae innumerabilis fuerat promissa successio, non carnis semine, sed fidei fecunditate generanda, et ideo stellarum multitudini comparata, ut ab omnium gentium patre non terrena, sed caelestis progenies speraretur.
Ad creandam ergo promissam posteritatem, haeredes in sideribus designati ortu noui sideris excitantur, ut in quo caeli fuerat adhibitum testimonium, caeli famularetur obsequium.
Commouet magos habitatores remotioris orientis stellis ceteris stella fulgentior, et de mirandi luminis claritate uiri ad haec spectanda non inscii magnitudinem significationis intellegunt, agente hoc sine dubio in eorum cordibus inspiratione diuina, ut eos tantae uisionis mysterium non lateret, et quod oculis ostendebatur insolitum, animis non esset obscurum.
Denique officium suum cum religione disponunt, et his se instruunt donis, ut adoraturi unum tria se simul credidisse demonstrent, auro honorantes personam regiam, myrra humanam, ture diuinam.
Conturbatur Herodes, timet saluti suae, metuit potestati, requirit a sacerdotibus et doctoribus legis quid de ortu christi scriptura praedixerit, in notitiam uenit quod fuerat prophetatum, ueritas inluminat magos, infidelitas obcaecat magistros, carnalis Israhel non intellegit quod legit, non uidet quod ostendit, utitur paginis quarum non credit eloquiis.
Vbi est, Iudaee, gloriatio tua? Vbi de Abraham patre ducta nobilitas?
Ecce maior seruis minori et alienigenis in sortem tuae haereditatis intrantibus, eius testamenti, quod in sola littera tenes, recitatione famularis.
Intret, intret in patriarcharum familiam gentium plenitudo, et benedictionem in semine Abraham, qua se filii carnis abdicant, filii promissionis accipiant.
Adorent in tribus magis omnes populi uniuersitatis auctorem, et non in Iudaea tantum deus, sed in toto orbe sit notus, ut ubique in Israhel sit magnum nomen eius, quoniam hanc electi generis dignitatem sicut infidelitas in suis posteris conuincit esse degenerem, ita fides omnibus facit esse communem.
Oportebat enim ut iam in christo credentes non per antiquae conuersationis semitas ambularent, sed nouam ingressi uiam a relictis erroribus abstinerent, tum ut etiam Herodis uacuarentur insidiae, qui in dominum Iesum impietatem doli per simulationem disponebat officii.
Vnde quia spes istius erat soluta commenti, in maiorem furorem iracundia regis ardescit.
Nam recolens tempus quod indicauerant magi, in omnes Bethlehem pueros rabiem crudelitatis effundit, et caede generali in beatam ciuitatis illius desaeuit infantiam, aestimans fore ut, nullo illic paruulo non occiso, occideretur et christus.
At ille, qui sanguinem suum pro mundi redemptione fundendum in aliam differret aetatem, Aegypto se parentum ministerio subuectus intulerat, repetens scilicet Hebraeae gentis antiqua cunabula, et principatum ueri Ioseph maioris prouidentiae potestate disponens, ut illam diriorem omni inedia famem qua Aegyptiorum mentes ueritatis inopia laborabant, ueniens de caelo panis uitae et cibus rationis auferret, nec sine illa regione pararetur singularis hostiae sacramentum, in qua primum occisione agni salutiferum crucis signum et pascha domini fuerat praeformatum.
De quibus idem dicit ad dominum: Gentes quae te non nouerunt, inuocabunt te, et populi qui te nesciunt, ad te confugient.
Hunc diem Abraham uidit et gauisus est, cum benedicendos fidei suae filios in semine suo, quod est christus, agnouit, et omnium se futurum gentium patrem credendo prospexit, dans gloriam deo et plenissime sciens quoniam quod promisit potens est et facere.
Hunc diem Dauid canebat in psalmis dicens: Omnes gentes quas fecisti, uenient et adorabunt coram te, domine, et honorificabunt nomen tuum.
Et illud: Notum fecit dominus salutare suum, ante conspectum gentium reuelauit iustitiam suam.
Quod utique exinde fieri nouimus, ex quo tres magos, de longinquitate suae regionis excitos, ad cognoscendum et adorandum regem caeli et terrae stella perduxit.
Cuius utique famulatus ad formam nos sui hortatur obsequii, ut huic gratiae, quae omnes inuitat ad christum, quantum possumus, seruiamus. quicumque enim in ecclesia pie uiuit et caste, qui ea quae sursum sunt sapit, non quae super terram, caelestis quodammodo instar est luminis, et dum ipse sanctae uitae seruat nitorem, multis uiam ad dominum quasi stella demonstrat. in quo studio, dilectissimi, omnes uobis inuicem prodesse debitis, ut in regno dei, ad quod recta.
Fide et bonis operibus peruenitur, sicut lucis filii splendeatis, per christum dominum nostrum.
[The remaining part of Tractatus XXXIII is not read by Fr. Foster]
Quamuis sciam, dilectissimi, quod sanctitatem uestram hodiernae festiuitatis causa non lateat, eam que secundum consuetudinem euangelicus nobis sermo reserauerit, tamen ut nihil uobis nostri desit officii, loqui de eadem quod dominus donarit audebo, ut in communi gaudio tanto religiosior sit omnium pietas, quanto magis fuerit intellecta sollemnitas.
Prouidentia namque misericordiae dei dispositum habens pereunti mundo in nouissimis temporibus subuenire, saluationem omnium gentium praefiniuit in christo, ut quia et cunctas nationes a ueri dei cultu impius dudum error auerterat, et ipse peculiaris dei populus Israhel ab institutis legalibus pene totus exciderat, conclusis omnibus sub peccato, omnium misereretur.
Deficiente enim ubique iustitia, et toto mundo in uana et maligna prolapso, nisi iudicium suum potestas diuina differret, uniuersitas hominum sententiam damnationis exciperet.
Sed in indulgentiam ira translata est, et ut clarior fieret exerendae gratiae magnitudo, tunc placuit abolendis peccatis hominum sacramentum remissionis afferri, quando nemo poterat de suis meritis gloriari.
Huius autem, dilectissimi, ineffabilis misericordiae manifestatio facta est Herode apud Iudaeos tenente ius regium, ubi legitima successione cessante et pontificum potestate destructa, alienigena obtinuerat principatum, ut ueri regis ortus illius prophetiae probaretur uoce quae dixerat: Non deficiet princeps ex Iuda, neque dux de femoribus eius, donec ueniat cui repositum est, et ipse est expectatio gentium.
De quibus quondam beatissimo patriarchae Abrahae innumerabilis fuerat promissa successio, non carnis semine, sed fidei fecunditate generanda, et ideo stellarum multitudini comparata, ut ab omnium gentium patre non terrena, sed caelestis progenies speraretur.
Ad creandam ergo promissam posteritatem, haeredes in sideribus designati ortu noui sideris excitantur, ut in quo caeli fuerat adhibitum testimonium, caeli famularetur obsequium.
Commouet magos habitatores remotioris orientis stellis ceteris stella fulgentior, et de mirandi luminis claritate uiri ad haec spectanda non inscii magnitudinem significationis intellegunt, agente hoc sine dubio in eorum cordibus inspiratione diuina, ut eos tantae uisionis mysterium non lateret, et quod oculis ostendebatur insolitum, animis non esset obscurum.
Denique officium suum cum religione disponunt, et his se instruunt donis, ut adoraturi unum tria se simul credidisse demonstrent, auro honorantes personam regiam, myrra humanam, ture diuinam.
Ingrediuntur itaque Iudaici regni praecipuam ciuitatem, et in urbe regia ostendi sibi postulant puerum quem ad regnandum sibi didicerant procreatum.
Conturbatur Herodes, timet saluti suae, metuit potestati, requirit a doctoribus legis quid de ortu christi scriptura praedixerit, in notitiam uenit quod fuerat prophetatum, ueritas inluminat magos, infidelitas obcaecat magistros, carnalis Israhel non intellegit quod legit, non uidet quod ostendit, utitur paginis quarum non credit eloquiis.
Vbi est, Iudaee, gloriatio tua? Vbi de Abraham patre ducta nobilitas?
Nonne circumcisio tua praeputium facta est? Ecce maior seruis minori et alienigenis in sortem tuae haereditatis intrantibus, eius testamenti, quod in sola littera tenes, recitatione famularis.
Intret, intret in patriarcharum familiam gentium plenitudo, et benedictionem in semine Abraham, qua se filii carnis abdicant, filii repromissionis accipiant.
Adorent in tribus magis omnes populi uniuersitatis auctorem, et non in Iudaea tantum, sed in toto deus orbe sit notus, ut ubique in Israhel sit magnum nomen eius, quoniam hanc electi generis dignitatem sicut infidelitas in suis posteris conuincit esse degenerem, ita fides omnibus facit esse communem.
Adorato autem domino, magi, et omni deuotione completa, secundum admonitionem somnii non eodem quo uenerant itinere reuertuntur.
Oportebat enim iam in christo credentes non per antiquae conuersationis semitas ambulare, sed nouam ingressos uiam a relictis erroribus abstinere, tum ut etiam Herodis uacuarentur insidiae, qui in Iesum puerum impietatem doli per simulationem disponebat officii.
Vnde quia spes istius erat soluta commenti, in maiorem furorem iracundia regis ardescit.
Nam recolens tempus quod indicauerant magi, in omnes Bethlehem pueros rabiem crudelitatis effundit, et caede generali uniuersae ciuitatis illius in aeternam gloriam transituram trucidat infantiam, aestimans fore ut, nullo illic paruulo non occiso, occideretur et christus.
At ille, qui sanguinem suum pro mundi redemptione fundendum in aliam differret aetatem, Aegypto se parentum ministerio subuectus intulerat, repetens scilicet Hebraeae gentis antiqua cunabula, et principatum ueri Ioseph maioris prouidentiae potestate disponens, ut illam diriorem omni inedia famem qua Aegyptiorum mentes ueritatis inopia laborabant, ueniens de caelo panis uitae et cibus rationis auferret, nec sine illa regione pararetur singularis hostiae sacramentum, in qua primum occisione agni salutiferum crucis signum et pascha domini fuerat praeformatum.
His igitur, dilectissimi, diuinae gratiae mysteriis eruditi, diem primitiarum nostrarum et inchoationem uocationis gentium rationabili gaudio celebremus, gratias agentes misericordi deo, qui dignos nos fecit, in partem sortis sanctorum in lumine, qui eripuit nos de tenebris et potestate tenebrarum et transtulit in regnum filii dilectionis suae, quoniam, sicut prophetauit Esaias, gentium populus, qui sedebat in tenebris, lucem uidit magnam, et qui habitabant in regione umbrae mortis, lux orta est eis.
De quibus idem dicit ad dominum: Gentes quae te non nouerunt, inuocabunt te, et populi qui te nesciebant, ad te confugient.
Hunc diem Abraham uidit et gauisus est, cum benedicendos fidei suae filios in semine suo, quod est christus, agnouit, et omnium se futurum gentium patrem credendo prospexit, dans gloriam deo et plenissime sciens quoniam quod promisit potens est et facere.
Hunc diem Dauid canebat in psalmis dicens: Omnes gentes quas fecisti, uenient et adorabunt coram te, domine, et honorificabunt nomen tuum.
Et illud: Notum fecit dominus salutare suum, ante conspectum gentium reuelauit iustitiam suam.
Quod utique exinde fieri nouimus, ex quo tres magos, de longinquitate suae regionis excitos, ad cognoscendum et adorandum regem caeli et terrae stella perduxit.
Et recte intuentibus cotidie apparere non desinit, et si potuit notum facere in infantia christum latentem, quanto magis potest eundem manifestare in maiestate regnantem cum patre et cum spiritu sancto in saecula saeculorum.
Amen.