Sancti Leonis Magni Tractatus

Tractatus XXXII

Gaudete in domino, dilectissimi, iterum dico, gaudete, quoniam breui interuallo temporis post sollemnitatem natiuitatis christi festiuitas declarationis eius inluxit, et quem in illo die uirgo peperit, in hoc mundus agnouit.

Verbum enim caro factum sic susceptionis nostrae temperauit exordia, ut Iesus natus et credentibus manifestus et persequentibus esset occultus.

Iam tunc ergo caeli enarrauerunt gloriam dei, et in omnem terram sonus ueritatis exiuit, quando et pastoribus exercitus angelorum saluatoris editi adnuntiator apparuit, et magos ad eum adorandum praeuia stella perduxit, ut a solis ortu usque ad occasum ueri regis generatio coruscaret, cum rerum fidem et regna orientis per magos discerent, et Romanum imperium non lateret.

Nam et saeuitia Herodis, uolens primordia suspecti sibi regis extinguere, huic dispensationi nesciens seruiebat, ut dum atroci intentus facinori, ignotum sibi puerum indiscreta infantium caede persequitur, adnuntiatum caelitus dominatoris ortum insignior ubique fama loqueretur, quam promptiorem ad narrandum diligentiorem que faciebat et supernae significationis nouitas et cruentissimi persecutoris impietas.

Tunc autem etiam Aegypto saluator inlatus est, ut gens antiquis erroribus dedita, iam ad uicinam salutem per occultam gratiam signaretur, et quae nondum ab animo eiecerat superstitionem, iam hospitio reciperet ueritatem.

Tractatus XXXII - pars 2

Merito igitur, dilectissimi, dies iste manifestatione domini consecratus specialem in toto mundo obtinuit dignitatem, quae in cordibus nostris digno debet splendore clarescere, ut rerum gestarum ordinem non solum credendo, sed etiam intellegendo ueneremur.

Quantam enim gratiarum actionem debeamus domino pro inluminatione gentium, probat obcaecatio Iudaeorum.

Quid enim tam caecum, quid tam lucis alienum, quam illi sacerdotes et scribae Israhelitarum fuerunt, qui percontantibus magis et Herode quaerente ubi christus secundum scripturarum testimonium nasceretur, hoc responderunt de prophetico eloquio quod indicabat stella de caelo?

Quae utique potuerat magos Hierosolimis praetermissis usque ad cunabula pueri, sicut postmodum fecit, sua significatione perducere, nisi ad confutandam Iudaeorum duritiam pertinuisset, ut non solum ductu sideris, sed etiam ipsorum professione innotesceret natiuitas saluatoris.

Iam ergo ad eruditionem gentium propheticus sermo transibat, et praenuntiatum antiquis oraculis christum alienigenarum corda discebant, cum Iudaeorum infidelitas ueritatem ore proferret et mendacium corde retineret.

Noluerunt enim agnoscere oculis quem de sacris indicauerant libris, ut quem non adorabant in infantiae infirmitate humilem, postea crucifigerent in uirtutum sublimitate fulgentem.

Tractatus XXXII - pars 3

Quae ista, Iudaei, tam inperita in uobis scientia est et tam indocta doctrina?

Interrogati ubi christus nasceretur, ueraciter et memoriter dicitis quod legistis: In Bethlehem Iudae.

Sic enim scriptum est per prophetam: Et tu Bethlehem Iudae, non es minima inter principes Iuda.

Ex te enim exiet princeps qui regat populum meum Israhel.

Hunc principem natum, et pastoribus angeli et uobis nuntiauere pastores.

Hunc principem natum, longinquae orientalium gentium nationes in insolito noui sideris splendore didicerunt.

Et ne de loco editi regis ambigerent, uestra eruditio prodidit quod stella non docuit.

Cur uobis uiam quam aliis aperitis obstruitis? Cur in uestra infidelitate residet dubium quod ex uestra fit responsione manifestum?

Locum natiuitatis de scripturarum testimonio demonstratis, praesentiam temporis de caeli et terrae adtestatione cognoscitis, et tamen ubi ad persequendum animus Herodis exarsit, ibi ad non credendum uester sensus obduruit.

Felicior ergo ignorantia infantium quos persecutor occidit, quam uestra scientia, quos in sua perturbatione consuluit.

Vos noluistis eius regnum recipere, cuius oppidum potuistis ostendere.

Illi potuerunt pro eo mori, quem nondum poterant confiteri.

Ita christus, ne ullum ei tempus esset absque miraculo, ante usum linguae potestatem uerbi tacitus exerebat, et quasi iam diceret: Sinite paruulos uenire ad me, talium est enim regnum caelorum, noua gloria coronabat infantes, et de initiis suis paruulorum primordia consecrabat, ut disceretur neminem hominum diuini incapacem esse sacramenti, quando etiam illa aetas gloriae esset apta martyrii.

Tractatus XXXII - pars 4

Agnoscamus ergo, dilectissimi, in magis adoratoribus christi uocationis nostrae fidei que primitias, et exultantibus animis beatae spei initia celebremus.

Exinde enim in aeternam haereditatem coepimus introire, exinde nobis christum loquentia scripturarum arcana patuerunt, et ueritas quam Iudaeorum obcaecatio non recepit, omnibus nationibus suum lumen inuexit.

Honoretur itaque a nobis sacratissimus dies, in quo salutis nostrae auctor apparuit, et quem magi infantem uenerati sunt in cunabulis, nos omnipotentem adoremus in caelis.

Ac sicut illi de thesauris suis mysticas domino munerum species obtulerunt, ita et nos de cordibus nostris quae deo sunt digna promamus.

Quamuis enim omnium bonorum sit ipse largitor, etiam nostrae tamen fructum quaerit industriae.

Non enim dormientibus prouenit regnum caelorum, sed in mandatis dei laborantibus atque uigilantibus, ut si dona ipsius non irrita fecerimus, per ea quae dedit mereamur accipere quod promisit.

Vnde cohortamur dilectionem uestram ut abstinentes uos ab omni opere malo, quae sunt casta et iusta sectemini.

Filii enim lucis abicere debent opera tenebrarum.

Itaque odia declinate, mendacia uertite, superbiam humilitate destruite, auaritiam largitate delete.

Decet enim ut capiti suo membra conueniant, ut promissarum beatitudinum mereamur esse consortes, per dominum nostrum.


Return to index