Sancti Leonis Magni Tractatus

Tractatus XXXI

Celebrato proxime die quo intemerata uirginitas humani generis edidit saluatorem, epiphaniae nobis, dilectissimi, ueneranda festiuitas dat perseuerantiam gaudiorum, ut inter cognatarum sollemnitatum uicina sacramenta exultationis uigor et feruor fidei non tepescat.

Ad omnium enim hominum spectat salutem, quod infantia mediatoris dei et hominum iam uniuerso declarabatur mundo, cum adhuc exiguo detineretur oppidulo.

Quamuis enim Israheliticam gentem et ipsius gentis unam familiam delegisset de qua naturam uniuersae humanitatis adsumeret, noluit tamen intra maternae habitationis angustias ortus sui latere primordia, sed mox ab omnibus uoluit agnosci, qui dignatus est omnibus nasci.

Tribus igitur magis in regione orientis stella nouae claritatis apparuit, quae inlustrior ceteris pulchrior que sideribus, facile in se intuentium oculos animos que conuerteret, ut confestim aduerteretur non esse otiosum, quod tam insolitum uidebatur.

Dedit ergo aspicientibus intellectum, qui praestitit signum, et quod fecit intellegi, fecit inquiri, et se inueniendum obtulit requisitus.

Tractatus XXXI - pars 2

Sequuntur tres uiri superni luminis ductum, et praeuii fulgoris indicium intenta contemplatione comitantes, ad agnitionem ueritatis gratiae splendore ducuntur, qui humano sensu significatum sibi regis ortum aestimauerunt in ciuitate regia esse quaerendum.

Sed qui serui susceperat formam et non iudicare uenerat sed iudicari, Bethlehem praelegit natiuitati, Hierosolimam passioni.

Herodes uero audiens Iudaeorum principem natum, successorem suspicatus expauit, et molitus necem salutis auctori, falsum spopondit obsequium.

Quam felix foret, si magorum imitaretur fidem, et conuerteret ad religionem quod disponebat ad fraudem! O caeca stultae aemulationis impietas, quae perturbandum putas diuinum tuo furore consilium! Dominus mundi temporale non quaerit regnum, qui praestat aeternum.

Quid incommutabilem dispositarum rerum ordinem uertere, et aliorum facinus praeoccupare conaris?

Mors christi non est temporis tui.

Ante condendum est euangelium, ante praedicandum est dei regnum, ante sanitates donandae, ante sunt facienda miracula.

Cur quod alieni futurum est operis, tui esse uis criminis, et non habiturus effectum sceleris, in solum te reatum praecipitas uoluntatis?

Nihil hac molitione proficis, nihil peragis.

Qui uoluntate natus est, arbitrii sui potestate morietur.

Consummant ergo magi desiderium suum, et ad puerum dominum Iesum christum eadem stella praeeunte perueniunt.

Adorant in carne uerbum, in infantia sapientiam, in infirmitate uirtutem, et in hominis ueritate dominum maiestatis, ut que sacramentum fidei suae intellegentiae que manifestent, quod cordibus credunt, muneribus protestantur.

Tus deo, myrram homini, aurum offerunt regi, scienter diuinam humanam que naturam in unitate uenerantes, quia quod erat in substantiis proprium, non erat in potestate diuersum.

Tractatus XXXI - pars 3

Reuersis autem magis in regionem suam et translato Iesu in Aegyptum ex admonitione diuina, exardescit frustrata in meditationibus suis Herodis insania.

Necari omnes Bethlehem paruulos iubet, et quoniam quem metuat nescit infantem, generalem saeuitiam in suspectam sibi tendit aetatem.

Sed quos rex impius eximit mundo, christus inserit caelo, et quibus nondum sanguinis sui inpendit redemptionem, iam martyrii tribuit dignitatem.

Erigite ergo, dilectissimi, fideles animos ad coruscantem gratiam luminis sempiterni, et inpensa humanae saluti sacramenta uenerantes, studium uestrum his quae pro uobis gesta sunt subdite.

Diligite castimoniae puritatem, quia christus uirginitatis est filius.

Abstinete uos a carnalibus desideriis, quae militant aduersus animam, quemadmodum nos praesens beatus apostolus suis, ut legimus, uerbis hortatur.

Malitia paruuli estote, quia dominus gloriae mortalium se conformauit infantiae.

Sectamini humilitatem, quam dei filius discipulos suos docere dignatus est.

Induite uos uirtutem patientiae, in qua animas uestras possitis adquirere, quoniam qui cunctorum est redemptio, ipse est omnium fortitudo.

Quae sursum sunt sapite, non quae super terram.

Per uiam ueritatis et uitae constanter incedite, nec uos inpediant terrena, quibus sunt parata caelestia, per dominum nostrum Iesum christum.


Return to index