Sancti Leonis Magni Tractatus

Tractatus XXX

Saepe, ut nostis, dilectissimi, de excellentia festiuitatis hodiernae officium uobis sermonis salutaris inpendimus, nec ambigimus ita cordibus uestris diuinae pietatis resplenduisse uirtutem, ut quod uobis fide est insitum, id sit etiam intellegentia conprehensum.

Sed quia domini saluatoris que nostri natiuitas, non solum secundum deitatem de patre, sed etiam secundum carnem de matre, ita facultatem humani excedit eloquii, ut merito ad utrumque referatur quod dictum est: Generationem eius quis enarrabit, in eo ipso quod digne non potest explicari, semper exuberat ratio disserendi, non quia liberum sit diuersa sentire, sed quia dignitati materiae nulla potest lingua sufficere.

Magnitudo igitur sacramenti, in salutem humani generis ante saecula aeterna dispositi, in saeculorum fine reserati, integritati suae nec auferri aliquid patitur, nec augeri, et sicut propria non amittit, ita aliena non recipit.

Sed multi opinionum suarum sequaces, et quod nondum intellexerunt paratiores docere quam discere, sicut ait apostolus, circa fidem naufragauerunt, quorum prauas conpugnantes que sententias breui significatione perstringam, ut errorum tenebris a ueritatis luce discretis, et religiose honorentur beneficia diuina, et scienter caueantur mundana mendacia.

Tractatus XXX - pars 2

Quidam enim ex documentis natiuitatis domini Iesu christi quae eum uerum hominis filium demonstrabant, nihil ipsum amplius quam hominem crediderunt, non putantes illi adscribendam esse deitatem, quem et primordia infantiae et incrementa corporea et passionum usque ad crucem mortem que conditio non dissimilem ceteris mortalibus adprobasset.

Alii uero uirtutum admiratione permoti, et originis nouitatem et dictorum factorum que potentiam ad diuinam intellegentes pertinere naturam, nihil illi putauerunt nostrae esse substantiae, totum que illud quod corporeae fuit actionis et formae, aut de sublimioris generis prodisse materia, aut simulatam speciem carnis habuisse, ut uidentium et tangentium sensus ludificatoria imagine falleretur.

Fuit autem in quibusdam errantibus etiam illa persuasio, qua conarentur asserere ex ipsa uerbi substantia quiddam in carnem fuisse conuersum, natum que Iesum de Maria uirgine nihil maternae habuisse naturae, sed et quod erat deus et quod erat homo, utrumque ad id pertinuisse quod uerbum est, ut scilicet in christo et per diuersitatem substantiae falsa fuerit humanitas, et per defectum mutabilitatis non uera diuinitas.

Tractatus XXX - pars 3

Has ergo, dilectissimi, alias que impietates diabolica inspiratione conceptas, et in multorum noxam per uasa perditionis effusas, olim catholica fides cui deus et magister est et auxiliator obtriuit, exhortante et instruente nos spiritu sancto per legis testificationem, per uaticinia prophetarum, per euangelicam tubam apostolicam que doctrinam, ut constanter intellegenter que credamus quia, sicut ait beatus Iohannes, uerbum caro factum est et habitauit in nobis.

In nobis utique, quos sibi uerbi diuinitas coaptauit, cuius caro de utero uirginis sumpta nos sumus.

Quae si de nostra, id est uere humana, non esset, uerbum caro factum non habitasset in nobis.

In nobis autem habitauit, quia naturam nostri corporis suam fecit, aedificante sibi sapientia domum, non de quacumque materia, sed de substantia proprie nostra, cuius adsumptio est manifestata cum dictum est: Verbum caro factum est et habitauit in nobis.

Huic autem sacratissimae praedicationi etiam beati Pauli apostoli doctrina concordat dicentis: Videte ne quis uos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum christum, quia in ipso habitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter, et estis in illo repleti.

Totum igitur corpus implet tota diuinitas, et sicut nihil deest illius maiestatis cuius habitatione repletur habitaculum, sic nihil deest corporis quod non suo habitatore sit plenum.

Quod autem dictum est: Et estis in illo repleti, nostra utique est significata natura, ad quos illa repletio non pertineret, nisi dei uerbum nostri sibi generis et animam et corpus unisset.

Tractatus XXX - pars 4

Agnoscendum sane, dilectissimi, et toto corde est confitendum, quod haec generatio qua et uerbum et caro, id est deus et homo, unus dei filius unus que christus efficitur, supra omnem originem humanae creationis excellit.

Nec enim aut Adae de limo terrae formatio, aut Euae de uiri carne plasmatio, aut ceterorum hominum de utriusque sexus permixtione conditio, Iesu christi potest ortui conparari.

Genuit Abraham senex diuinae promissionis haeredem, et transgressa fecunditatis annos sterilis Sarra concepit.

Iacob dilectus est a deo antequam natus, et praeueniente gratia uoluntarias actiones, ab hispida congeniti fratris asperitate discretus.

Hieremiae dicitur: Priusquam te formarem in utero, noui te, et priusquam exires de uulua, sanctificaui te.

Anna diu fecunditatis aliena, Samuhelem prophetam, quem deo offerret, enixa est, ut et partu clara esset et uoto.

Zacharias sacerdos de Elisabeth sterili sanctam suscepit prolem, et praecursor christi futurus Iohannes propheticum spiritum intra uiscera matris acceperat, et nondum editus puer genetricem domini signo clausae exultationis ostenderat.

Magna haec omnia et diuinorum operum sunt plena miraculis, sed hoc ipso moderatius stupenda quo plura.

Natiuitas autem domini nostri Iesu christi omnem intellegentiam superat et cuncta exempla transcendit, nec potest ullis esse conparabilis, quae est inter omnia singularis.

Electae uirgini iamque de semine Abraham ac de radice Iesse per propheticas uoces et per mystica signa promissae, denuntiatur ab archangelo sine damno pudoris beata fecunditas, sacram uirginitatem nec conceptu uiolatura nec partu.

Superueniente quippe in eam spiritu sancto et altissimi obumbrante uirtute, incommutabile dei uerbum de incontaminato corpore habitum sibi humanae carnis adsumpsit, quae et nullum contagium de concupiscentia traheret, et nihil eorum quae ad animae corporis que naturam pertinent non haberet.

Tractatus XXX - pars 5

Recedant procul atque in tenebras suas eant haereticarum monstra opinionum et insanarum sacrilegia falsitatum, nos exultans in laudem dei caelestium multitudo et instructi ab angelis docuere pastores, ut cognitis naturae utriusque documentis, et uerbum in christo homine, et christum hominem adoremus in uerbo.

Nam si, ut apostolus ait, qui adhaeret domino, unus spiritus est, quanto magis uerbum caro factum unus est christus, ubi nihil est alterius naturae quod non sit utriusque! Non ergo infirmemur in consilio misericordiae dei, quae nos et innocentiae reformat et uitae, nec quia in saluatore nostro manifesta cognoscimus geminae signa naturae, aut in gloria dei de ueritate carnis, aut in humilitate hominis de deitatis maiestate dubitemus.

Idem est in forma dei, qui formam recepit serui.

Idem est incorporeus manens et corpus adsumens.

Idem in sua uirtute inuiolabilis et in nostra infirmitate passibilis.

Idem a paterno non diuisus throno et ab impiis crucifixus in ligno.

Idem est super caelorum altitudines uictor mortis ascendens, et usque ad consummationem saeculi uniuersam ecclesiam non relinquens.

Idem postremo est qui, in eadem qua ascendit carne uenturus, sicut iudicium sustinuit impiorum, ita iudicaturus est de omnium actione mortalium.

Vnde ne plurimis testimoniis inmoremur, unum sufficit ex euangelio beati Iohannis adhiberi, quo ipse dominus noster haec dicit: Amen, amen dico uobis, quia uenit hora, et nunc est, quando mortui audient uocem filii dei, et qui audierint, uiuent.

Sicut enim pater habet uitam in semetipso, sic dedit et filio uitam habere in semetipso, et potestatem dedit ei et iudicium facere, quia filius hominis est.

Ergo sub una sententia, quia filius dei atque filius hominis est.

Vnde apparet quemadmodum christum dominum in unitate personae credere debeamus, qui cum sit filius dei, per quem facti sumus, etiam filius hominis per adsumptionem carnis est factus, ut moreretur, sicut ait apostolus, propter delicta nostra, et resurgeret propter iustificationem nostram.

Tractatus XXX - pars 6

Haec confessio, dilectissimi, nullas metuit contradictiones, nullis cedit erroribus.

Agnoscimus enim misericordiam dei ab initio promissam et ante saecula praeparatam, per quam solam resolui captiuitatis humanae uincla potuerunt, quibus primum hominem omnem que eius posteritatem malesuadus peccati auctor obstrinxerat, et propaginem dediticiam originali sibi praeiudicio uindicabat.

Quia igitur iustificandis hominibus hoc principaliter opitulatur, quod unigenitus dei etiam hominis filius esse dignatus est, ut homousios patri deus, idem homo uerus et secundum carnem matri consubstantialis existeret, utroque gaudemus, quia non nisi utroque saluamur, in nullo diuidentes uisibilem ab inuisibili, corporeum ab incorporeo, passibilem ab inpassibili, palpabilem ab inpalpabili, formam serui a forma dei, quia etsi unum manet ab aeternitate, aliud coepit a tempore, quae tamen in unitatem conuenerunt, nec separationem possunt habere, nec finem, dum exaltans et exaltatus, glorificans et glorificatus, ita sibimet inhaeserunt, ut siue in omnipotentia, siue in contumelia, nec diuina in christo careant humanis, nec humana diuinis.

Tractatus XXX - pars 7

Hoc credentes, dilectissimi, christiani sumus, ueri Israhelitae, et in consortium filiorum dei ueraciter adoptati, quia et omnes sancti qui saluatoris nostri tempora praecesserunt, per hanc fidem iustificati et per hoc sacramentum christi sunt corpus effecti, expectantes uniuersalem credentium redemptionem in semine Abraham, de quo dicit apostolus: Abrahae dictae sunt promissiones, et semini eius.

Non dicit: Et seminibus, quasi in multis, sed quasi in uno: Et semini tuo, quod est christus.

Propter quod Matheus euangelista, ut promissionem ad Abraham factam ostenderet in christo esse completam, generationum ordinem percucurrit, et in quo omnibus gentibus disposita fuisset benedictio demonstrauit.

Lucas quoque ab ipso domini ortu seriem generis sursum uersus retexuit, ut etiam illa saecula quae diluuium praeuenerunt, huic sacramento doceret fuisse conexa, omnes que ab initio successionum gradus ad eum in quo uno erat salus omnium tetendisse.

Non ergo dubitandum est quia praeter christum non est aliud nomen sub caelo datum hominibus, in quo oporteat saluos fieri, qui cum patre et spiritu sancto aequalis in trinitate uiuit et regnat in saecula saeculorum.

Amen.


Return to index