Sancti Leonis Magni Tractatus

Tractatus III

Quotiens nobis misericordia dei donorum suorum dies renouare dignatur, iusta, dilectissimi, et rationabilis causa laetandi est, si officii origo suscepti ad laudem sui referatur auctoris.

Hanc enim obseruantiam omnibus quidem sacerdotibus congruam, sed mihi maxime necessariam esse cognosco, quoniam respiciens ad exiguitatis meae tenuitatem et ad suscepti muneris magnitudinem, etiam ego propheticum illud debeo proclamare: Domine, audiui auditum tuum et timui, consideraui opera tua et expaui.

Quid enim tam sollicitum, tam pauendum, quam labor fragili, sublimitas humili, dignitas non merenti?

Et tamen non desperamus neque deficimus, quia non de nobis sed de illo praesumimus qui operatur in nobis.

Vnde et Dauiticum psalmum, dilectissimi, non ad nostram elationem sed ad christi domini gloriam consona uoce cantauimus.

Ipse est enim de quo prophetice dictum est: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, hoc est, non secundum ordinem Aaron, cuius sacerdotium per propaginem sui seminis currens, temporalis ministerii fuit et cum ueteris testamenti lege cessauit, sed secundum ordinem Melchisedech, in quo aeterni pontificis forma praecessit.

Et dum quibus parentibus sit editus non refertur, ille in eo intellegitur ostendi, cuius generatio non potest enarrari.

Denique cum huius diuini sacerdotii sacramentum etiam ad humanas peruenit functiones, non per generationum tramitem curritur, nec quod caro et sanguis creauit eligitur, sed cessante priuilegio patrum et familiarum ordine praetermisso, eos rectores ecclesia accipit, quos sanctus spiritus praeparauit, ut in populo adoptionis dei, cuius uniuersitas sacerdotalis atque regalis est, non praerogatiua terrenae originis obtineat unctionem, sed dignatio caelestis gratiae gignat antistitem.

Tractatus III - pars 2

Quamuis ergo nos, dilectissimi, ad explendam nostri officii seruitutem et infirmi inueniamur et segnes, dum si quid deuote ac strenue agere cupimus, ipsius conditionis nostrae fragilitate tardamur, habentes tamen incessabilem propitiationem omnipotentis et perpetui sacerdotis, qui similis nostri, aequalis patri, diuinitatem usque ad humana submisit, humanitatem usque ad diuina prouexit, digne et pie de ipsius constitutione gaudemus, quoniam etsi multis pastoribus curam suarum ouium delegauit, ipse tamen dilecti gregis custodiam non reliquit.

De cuius principali aeterno que praesidio etiam apostolicae opis munimen accepimus, quod utique ab opere suo non uacat, et firmitas fundamenti, cui totius ecclesiae superstruitur altitudo, nulla incumbentis sibi templi mole lassescit.

Soliditas enim illius fidei, quae in apostolorum principe est laudata, perpetuat, et sicut permanet quod in christo Petrus credidit, ita permanet quod in Petro christus instituit.

Cum enim, sicut euangelica lectione reseratum est, interrogasset dominus discipulos, quem ipsum, multis diuersa opinantibus, crederent, respondisset que beatus apostolus dicens: Tu es christus filius dei uiui, dominus ait: Beatus es, Simon Bariona, quia caro et sanguis non reuelauit tibi, sed pater meus qui in caelis est.

Et ego dico tibi quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praeualebunt aduersus eam.

Et tibi dabo claues regni caelorum.

Et quodcumque ligaueris super terram, erit ligatum et in caelis, et quodcumque solueris super terram, erit solutum et in caelis.

Tractatus III - pars 3

Manet ergo dispositio ueritatis, et beatus Petrus in accepta fortitudine perseuerans suscepta ecclesiae gubernacula non relinquit.

Sic enim prae ceteris ordinatus, ut dum petra dicitur, dum fundamentum pronuntiatur, dum regni caelorum ianitor constituitur, dum ligandorum soluendorum que arbiter, mansura etiam in caelis iudiciorum suorum definitione, praeficitur, qualis ipsi cum christo esset societas, per ipsa appellationum eius mysteria nosceremus.

Qui nunc plenius et potentius ea quae sibi commissa sunt peragit, et omnes partes officiorum atque curarum in ipso et cum ipso per quem est glorificatus, exsequitur.

Si quid itaque a nobis recte agitur recte que decernitur, si quid a misericordia dei cotidianis supplicationibus obtinetur, illius est operum atque meritorum, cuius in sede sua uiuit potestas, excellit auctoritas.

Hoc enim obtinuit, dilectissimi, illa confessio quae a deo patre apostolico inspirata cordi omnia humanarum opinionum incerta transcendit, et firmitatem petrae quae nullis inpulsionibus quateretur, accepit.

In uniuersa namque ecclesia, tu es christus filius dei uiui cotidie Petrus dicit, et omnis lingua quae dominum confitetur, magisterio huius uocis imbuitur.

Haec fides diabolum uincit et captiuorum eius uincla dissoluit.

Haec erutos mundo inserit caelo, et portae inferi aduersus eam praeualere non possunt.

Tanta enim diuinitus soliditate munita est, ut eam nec haeretica umquam corrumpere prauitas, nec pagana potuerit superare perfidia.

Tractatus III - pars 4

His igitur modis, dilectissimi, rationabili obsequio celebratur hodierna festiuitas, ut in persona humilitatis meae ille intellegatur, ille honoretur, in quo et omnium pastorum sollicitudo cum commendatarum sibi ouium custodia perseuerat, et cuius dignitas etiam in indigno herede non deficit.

Vnde uenerabilium quoque fratrum et consacerdotum meorum desiderata mihi et honoranda praesentia hinc sacratior est atque deuotior, si pietatem huius officii quo adesse dignati sunt, ei principaliter deferunt quem non solum huius sedis praesulem sed et omnium episcoporum nouerunt esse primatem.

Cum ergo cohortationes nostras auribus uestrae sanctitatis adhibemus, ipsum uobis cuius uice fungimur, loqui credite, quia et illius uos affectu monemus et non aliud uobis quam quod docuit praedicamus, obsecrantes ut succincti lumbos mentis uestrae castam et sobriam uitam in dei timore ducatis, nec concupiscentiis carnis mens principatus sui oblita consentiat.

Breuia et caduca sunt terrenarum gaudia uoluptatum, quae ad aeternitatem uocatos a semitis uitae conantur auertere.

Fidelis ergo et religiosus animus, ea quae sunt caelestia concupiscat, et diuinarum promissionum auidus in amorem se incorruptibilis boni et in spem uerae lucis attollat.

Certi autem estote, dilectissimi, quod labor uester, quo uitiis resistitis et carnalibus desideriis repugnatis, placens in conspectu dei est atque pretiosus, nec solum uobis sed etiam mihi apud dei misericordiam profuturus, quia de profectu dominici gregis gloriatur cura pastoris.

Corona enim mea, sicut apostolus ait, et gaudium uos estis, si fides uestra, quae ab initio euangelii in uniuerso mundo praedicata est, in dilectione et sanctitate permanserit.

Nam licet omnem ecclesiam quae in toto orbe terrarum est, cunctis oporteat florere uirtutibus, uos tamen praecipue inter ceteros populos decet meritis pietatis excellere, quos in ipsa apostolicae petrae arce fundatos et dominus Iesus christus cum omnibus redemit et beatus apostolus Petrus prae omnibus erudiuit.

Tractatus III - pars 5

Per christum dominum nostrum.


Return to index