Sancti Leonis Magni Tractatus

Tractatus XXIX

Excedit quidem, dilectissimi, multum que supereminet humani eloquii facultatem diuini operis magnitudo, et inde oritur difficultas fandi, unde adest ratio non tacendi, quia in Iesu christo filio dei non solum ad diuinam essentiam, sed etiam ad humanam spectat naturam quod dictum est per prophetam: Generationem eius quis enarrabit?

Vtramque enim substantiam in unam conuenisse personam, nisi fides credat, sermo non explicat, et ideo numquam materia deficit laudis, quia numquam sufficit copia laudatoris.

Gaudeamus igitur quod ad eloquendum tantae misericordiae sacramentum inpares sumus, et cum salutis nostrae altitudinem promere non ualemus, sentiamus nobis bonum esse quod uincimur.

Nemo enim ad cognitionem ueritatis magis propinquat, quam qui intellegit in rebus diuinis, etiamsi multum proficiat, semper sibi superesse quod quaerat.

Nam qui se ad quod tendit peruenisse praesumit, non quaesita repperit, sed in inquisitione defecit.

Ne autem infirmitatis nostrae perturbemur angustiis, euangelicae nos et propheticae adiuuant uoces, quibus ita accendimur et docemur, ut nobis natiuitatem domini, qua uerbum caro factum est, non tam praeteritam recolere, quam praesentem uideamur inspicere.

Ne autem infirmitatis nostrae perturbemur angustiis, euangelicae nos et propheticae adiuuant uoces, quibus ita accendimur et docemur, ut nobis natiuitatem domini, qua uerbum caro factum est, non tam praeteritam recolere, quam praesentem uideamur inspicere.

Quod enim pastoribus pro gregum suorum custodia uigilantibus angelus nuntiauit, etiam nostrum impleuit auditum, et ideo dominicis ouibus praesumus, quia uerba diuinitus edita cordis aure seruamus, tamquam et in hodierna festiuitate dicatur: Euangelizo uobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est uobis hodie saluator, qui est christus dominus, in ciuitate Dauid.

Cuius praedicationis summitati exultatio innumerabilium iungitur angelorum ut excellentius fieret testimonium, cui militiae caelestis multitudo concineret in honorem dei una benedictione dicentium: Gloria in excelsis deo, et in terra pax hominibus bonae uoluntatis.

Dei ergo gloria est ex matre uirgine christi nascentis infantia, et reparatio humani generis merito in laudem sui refertur auctoris, quia et ipsi beatae Mariae missus a deo Gabrihel angelus dixerat: Spiritus sanctus superueniet in te, et uirtus altissimi obumbrabit tibi, ideo que et quod nascetur ex te sanctum, uocabitur filius dei.

In terra autem illa pax conditur, quae homines bonae efficit uoluntatis.

Quo enim spiritu de intemeratae matris uisceribus nascitur christus, hoc de sanctae ecclesiae utero renascitur christianus, cui uera pax est a dei uoluntate non diuidi et his solis quae deus diligit delectari.

Tractatus XXIX - pars 2

Natalem igitur, dilectissimi, diem domini celebrantes, qui ex omnibus praeteritorum temporum diebus electus est, licet dispensatio actionum corporalium, sicut aeterno consilio fuerat praeordinata, transierit, tota que redemptoris humilitas in gloriam paternae maiestatis euecta sit, ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quoniam Iesus in gloria est dei patris, indesinenter tamen ipsum partum salutiferae uirginis adoramus, et illam uerbi et carnis indissolubilem copulam non minus suscipimus in praesepe iacentem, quam in throno paternae altitudinis consedentem.

Immutabilis enim deitas, quamuis intra semetipsam et claritatem suam et potentiam contineret, non ideo tamen non erat conserta nascenti, quia humano aspectui non patebat, ut per ueri hominis inusitata primordia ille agnosceretur genitus, qui regis Dauid et dominus esset et filius.

Ipse enim prophetico spiritu canit: Dixit dominus domino meo: Sede a dextris meis.

Quo testimonio, sicut euangelium refert, confutata est impietas Iudaeorum.

Nam cum Iesu interrogante Iudaeos cuius filium dicerent christum, respondissent: Dauid, confestim dominus caecitatem eorum arguens ait: Quomodo ergo Dauid in spiritu uocat eum dominum, dicens: Dixit dominus domino meo: Sede a dextris meis?

Interclusistis, Iudaei, intellegentiae uiam, et dum solam naturam carnis aspicitis, tota uos ueritatis luce priuastis.

Expectantes enim, secundum uestrae persuasionis fabulosa figmenta, Dauid filium de sola stirpe corporea, dum spem uestram in homine tantum constituistis, deum dei filium reppulistis, ut quod nobis profiteri gloriosum est, uobis prodesse non possit.

Nam et nos interrogati cuius sit filius christus, uoce apostoli confitemur quod factus est ex semine Dauid secundum carnem, et de ipso initio euangelicae praedicationis instruimur legentes: Liber generationis Iesu christi, filii Dauid.

Sed ideo a uestra impietate discernimur, quia quem ex progenie Dauid hominem nouimus natum, eumdem, secundum quod uerbum caro factum est, deum deo patri credimus coaeternum.

Vnde si teneres, o Israhel, tui nominis dignitatem, et propheticas denuntiationes non obcaecato corde percurreres, Esaias tibi euangelicam panderet ueritatem et non surdus audires diuina inspiratione dicentem: Ecce uirgo in utero accipiet, et pariet filium, et uocabunt nomen eius Emmanuhel, quod est interpretatum nobis cum deus.

Quem si in tanta proprietate sacri nominis non uidebas, in Dauitica saltem uoce didicisses, ne contra testificationem noui et ueteris testamenti Iesum christum Dauid filium denegares, quem Dauid dominum non fateris.

Tractatus XXIX - pars 3

Quapropter, dilectissimi, quoniam per ineffabilem gratiam dei ecclesia fidelium gentium consecuta est, quod carnalium Iudaeorum synagoga non meruit, dicente Dauid: Notum fecit dominus salutare suum, in conspectu gentium reuelauit iustitiam suam; et Esaia similiter praedicante: Populus qui sedebat in tenebris lucem uidit magnam; qui habitabant in regione umbrae mortis, lux orta est eis; et iterum: Gentes quae te non nouerunt inuocabunt te, et populi qui te nesciunt ad te confugient, exultemus in die salutis nostrae, et per nouum testamentum in consortium eius adsumpti, cui a patre dicitur per prophetam: Filius meus es tu, ego hodie genui te.

Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae, in adoptantis nos misericordia gloriemur, quia sicut apostolus ait: Non accepistis spiritum seruitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, pater.

Dignum est enim atque conueniens, ut testantis patris uoluntas ab adoptiuis filiis impleatur, et dicente apostolo: Si conpatimur, et conglorificabimur, sint humilitatis christi conparticipes, qui sunt futuri gloriae cohaeredes.

Honoretur in infantia sua dominus, nec ad deitatis referantur iniuriam exordia et incrementa corporea, quoniam naturae incommutabili nec addidit aliquid natura nostra, nec minuit, sed qui in similitudinem carnis peccati dignatus est hominibus esse conformis, in unitate deitatis patri permanet aequalis, cum quo et cum spiritu sancto uiuit et regnat in saecula saeculorum.

Amen.


Return to index