Deus enim dei filius, de sempiterno et ingenito patre unigenitus, sempiternus manens in forma dei et incommutabiliter atque intemporaliter habens non aliud esse quam pater, formam serui sine suae detrimento maiestatis accepit, ut in sua nos proueheret, non in nostra deficeret.
Vnde utrique naturae in suis proprietatibus permanenti, tanta est unitatis facta communio ut quidquid ibi dei est, non sit ab homine separatum, et quidquid est hominis, non sit a deitate diuisum.
Simul enim per spiritum fecundata uirginitas sine corruptionis uestigio edidit et sui generis sobolem et suae stirpis auctorem.
Vnde idem dominus, sicut euangelista commemorat, quaesiuit a Iudaeis cuius filium christum scripturarum auctoritate didicissent, et eisdem respondentibus quod ex Dauid uenturus semine traderetur: Et quomodo, inquit, dominum illum suum Dauid in spiritu uocat dicens: Dixit dominus domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?
Nec potuerunt Iudaei propositam soluere quaestionem, quia non intellegebant in uno christo et progeniem Dauiticam et naturam prophetatam esse diuinam.
Sed quia non ita in primum hominem diabolus uiolentus extiterat, ut eum in partes suas sine liberi arbitrii consensione transferret, sic destruendum peccatum fuit uoluntarium et hostile consilium, ut dono gratiae non obesset norma iustitiae.
In totius igitur humani generis strage communi, unum solum fuit remedium sub diuinae rationis occulto, quod posset subuenire prostratis, si aliquis filiorum Adam originalis praeuaricationis alienus atque innocens nasceretur, qui ceteris et exemplo prodesset et merito.
Sed quia hoc naturalis generatio non sinebat, nec poterat uitiatae radicis propago esse sine semine, de quo scriptura dicit: Quis potest facere mundum de inmundo conceptum semine?
Nonne tu, qui solus es? Dominus Dauid factus est filius Dauid, et de promissi germinis fructu proles est orta sine uitio, in unam personam gemina conueniente natura, ut eodem conceptu eodem que partu gigneretur dominus Iesus christus, cui et uera inesset deitas ad miracula operum, et uera humanitas ad tolerantiam passionum.
Nam omnium fere falsa credentium opinionibus, quae etiam in sancti spiritus negationem proruunt, retractatis, neminem pene deuiasse cognoscimus, nisi qui duarum in christo naturarum ueritatem sub unius personae confessione non credidit.
Alii etenim domino solam humanitatem, alii solam adscripsere deitatem.
Alii ueram quidem in ipso diuinitatem, sed carnem dixerunt fuisse simulatam.
Alii professi sunt ueram eum suscepisse carnem, sed dei patris non habuisse naturam, et deitati eius quae erant humanae substantiae deputantes, maiorem sibi deum minorem que finxerunt, cum gradus in uera diuinitate esse non possint, quoniam quidquid deo minus est, deus non est.
Alii cognoscentes patris et filii nullam esse distantiam, quia non poterant unitatem deitatis intellegere nisi in unitate personae, eumdem asseruerunt patrem esse quem filium, ut nasci et nutriri, pati et mori, sepeliri et resurgere, ad eumdem pertineret, qui per omnia et hominis personam impleret et uerbi.
Quidam putauerunt dominum Iesum non nostrae substantiae corpus habuisse, sed ab elementis superioribus ac subtilioribus sumptum.
Quidam autem aestimauerunt in carne christi humanam animam non fuisse, sed partes animae ipsam uerbi implesse deitatem.
Quorum inprudentia in hoc transiit ut animam quidem fuisse in domino faterentur, sed eamdem dicerent mente caruisse, quia sufficeret homini suo deitas ad omnia rationis officia.
Postremo idem asserere praesumpserunt partem quamdam uerbi in carnem fuisse conuersam, ut in unius dogmatis uarietate multiplici, non carnis tantum animae que natura, sed etiam ipsius uerbi solueretur essentia.
Sed post diuersas impietates, quae sibi inuicem sunt multiformium blasphemiarum cognatione conexae, de his potissimum erroribus declinandis obseruantiam uestrae deuotionis admoneo, quorum unus dudum Nestorio auctore consurgere non inpune temptauit, alius nuper pari exsecratione damnandus, Eutyche assertore, prorupit.
Nam ille beatam Mariam uirginem hominis tantummodo ausus est praedicare genetricem, ut in conceptu eius et partu nulla uerbi et carnis facta unitio crederetur, quia dei filius non ipse factus sit hominis filius, sed creato homini sola se dignatione sociauerit.
Quod catholicae aures nequaquam tolerare potuerunt, quae sic euangelio ueritatis inbutae sunt, ut firmissime nouerint nullam esse humano generi spem salutis, nisi ipse esset filius uirginis, qui creator est matris.
Hic autem recentioris sacrilegii profanus assertor, unitionem quidem in christo duarum confessus est naturarum, sed ipsa unitione id dixit effectum, ut ex duabus una remaneret, nullatenus alterius existente substantia, quae utique finiri, nisi aut consumptione, aut separatione non posset.
Haec uero tam inimica sunt sanae fidei, ut nequeant recipi sine excidio nominis christiani.
Si enim uerbi incarnatio unitio est diuinae humanae que naturae, sed hoc ipso concursu quod erat geminum factum est singulare, sola diuinitas utero uirginis nata est, et per ludificatoriam speciem sola subiit nutrimenta et incrementa corporea, ut que omnes mutabilitates humanae conditionis omittam, sola diuinitas crucifixa, sola diuinitas mortua, sola diuinitas est sepulta, ut iam secundum talia sentientes sperandae resurrectionis nulla sit ratio, nec sit primogenitus ex mortuis christus, quia non fuit qui deberet resuscitari, si non fuit qui posset occidi.
Secundum illam naturam qua christus aequalis est patri, numquam inferior fuit unigenitus sublimitate genitoris, nec temporalis ei est cum patre gloria, qui est ipsa patris dextera, de qua in exodo dicitur: Dextera tua, domine, glorificata est in uirtute et in Esaia: Domine, quis credidit auditui nostro?
Et brachium domini cui reuelatum est? Adsumptus igitur homo in filium dei, sic in unitatem personae christi ab ipsis corporalibus est receptus exordiis, ut nec sine deitate conceptus sit, nec sine deitate editus, nec sine deitate nutritus.
Idem erat in miraculis, idem in contumeliis; per humanam infirmitatem crucifixus, mortuus et sepultus, per diuinam uirtutem die tertia resuscitatus, ascendit ad caelos, consedit ad dexteram patris, et in natura hominis a patre accepit quod in natura deitatis etiam ipse donauit.
Non dixit spiritaliter, sed corporaliter, ut ueram intellegamus substantiam carnis, ubi est plenitudinis diuinitatis inhabitatio corporalis, qua utique etiam tota repletur ecclesia, quae inhaerens capiti, corpus est christi, qui uiuit et regnat cum patre et cum spiritu sancto in saecula saeculorum.
Amen.