Sancti Leonis Magni Tractatus

Tractatus XXVII

Festiuitatis hodiernae, dilectissimi, uerus uenerator est et pius cultor qui nec de incarnatione domini aliquid falsum, nec de deitate aliquid sentit indignum.

Paris enim periculi malum est, si illi aut naturae nostrae ueritas, aut paternae gloriae negatur aequalitas.

Cum ergo ad intellegendum sacramentum natiuitatis christi, qua de matre uirgine est ortus, accedimus, abigatur procul terrenarum caligo rationum, et ab inluminatae fidei oculis mundanae sapientiae fumus abscedat, diuina est enim auctoritas cui credimus, diuina est doctrina quam sequimur.

Quoniam siue legis testificationi, siue oraculis prophetarum, siue euangelicae tubae interiorem admoueamus auditum, uerum est quod beatus Iohannes spiritu sancto plenus intonuit: In principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum.

Hoc erat in principio apud deum.

Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil.

Et similiter uerum est quod idem praedicator adiecit: Verbum caro factum est et habitauit in nobis, et uidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre.

In utraque ergo natura idem est dei filius nostra suscipiens et propria non amittens, in homine hominem renouans, in se incommutabilis perseuerans.

Deitas enim, quae illi cum patre communis est, nullum detrimentum omnipotentiae subiit, nec dei formam serui forma uiolauit, quia summa et sempiterna essentia, quae se ad humani generis inclinauit salutem, nos quidem in suam gloriam transtulit, sed quod erat esse non destitit.

Vnde cum unigenitus dei minorem se patre confitetur, cui se dicit aequalem, ueritatem in se formae utriusque demonstrat, ut et humanam probet inparilitas, et diuinam declaret aequalitas.

Tractatus XXVII - pars 2

Maiestati igitur filii dei corporea natiuitas nihil abstulit, nihil contulit, quia substantia incommutabilis nec minui potuit, nec augeri.

Quod enim uerbum caro factum est, non hoc significat quod in carnem sit dei natura mutata, sed quod a uerbo in unitatem personae sit caro suscepta, in cuius utique nomine homo totus accipitur, cum quo, intra uirginis uiscera sancto spiritu fecundata et numquam uirginitate caritura, tam inseparabiliter dei filius est unitus, ut qui erat intemporaliter de essentia patris genitus, ipse sit temporaliter de utero uirginis natus.

Aliter enim ab aeternae mortis uinculis non possemus absolui, nisi in nostris fieret humilis, qui in suis permanebat omnipotens.

Nascens itaque dominus Iesus christus homo uerus, qui numquam esse destitit deus uerus, nouae creaturae in se fecit exordium, et in ortus sui forma dedit humano generi spiritale principium, ut ad carnalis generationis abolenda contagia, esset regenerandis origo sine semine criminis, de quibus dicitur: Qui non ex sanguinibus, neque ex uoluntate uiri, neque ex uoluntate carnis, sed ex deo nati sunt.

Quae hoc sacramentum mens comprehendere, quae hanc gratiam ualeat lingua narrare?

Redit in innocentiam iniquitas et in nouitatem uetustas, in adoptionem ueniunt alieni et in haereditatem ingrediuntur extranei.

De impiis iusti, de auaris benigni, de incontinentibus casti, de terrenis incipiunt esse caelestes.

Quae autem est ista mutatio, nisi dexterae excelsi?

Quoniam filius dei uenit soluere opera diaboli, et ita se nobis nos que inseruit sibi, ut dei ad humana descensio fieret hominis ad diuina prouectio.

Tractatus XXVII - pars 3

In hac autem, dilectissimi, misericordia dei, cuius erga nos magnitudinem explicare non possumus, multa sollicitudine praecauendum est christianis ne diabolicis iterum capiantur insidiis, et eisdem rursum quibus renuntiauerunt erroribus implicentur.

Non enim desinit hostis antiquus, transfigurans se in angelum lucis, deceptionum laqueos ubique praetendere, et ut quoquo modo fidem credentium corrumpat, instare.

Nouit cui adhibeat aestus cupiditatis, cui inlecebras gulae ingerat, cui adponat incitamenta luxuriae, cui infundat uirus inuidiae, nouit quem maerore conturbet, quem gaudio fallat, quem metu opprimat, quem admiratione seducat, omnium discutit consuetudinem, uentilat curas, scrutatur affectus, et ibi causas quaerit nocendi, ubi quemque uiderit studiosius occupari.

Habet etenim multos ex eis quos tenacius obligauit, aptos artibus suis, quorum ad alios decipiendos et ingeniis utatur et linguis.

Per istos remedia aegritudinum, indicia futurorum, placationes daemonum, et depulsiones promittuntur umbrarum.

Addunt se et illi qui totam humanae uitae conditionem de stellarum pendere effectibus mentiuntur, et quod est aut diuinae uoluntatis aut nostrae, indeclinabilium dicunt esse fatorum.

Quae tamen, ut cumulatius noceant, spondent posse mutari, si illis quae aduersantur sideribus supplicetur.

Vnde commentum impium sua ratione destruitur, quia si praedicta non permanent, non sunt fata metuenda, si permanent, non sunt astra ueneranda.

Tractatus XXVII - pars 4

De talibus institutis etiam illa generatur impietas, ut sol in inchoatione diurnae lucis exsurgens a quibusdam insipientioribus de locis eminentioribus adoretur.

Quod nonnulli etiam christiani adeo se religiose facere putant, ut priusquam ad beati Petri apostoli basilicam, quae uni deo uiuo et uero est dedicata, perueniant, superatis gradibus quibus ad suggestum areae superioris ascenditur, conuerso corpore ad nascentem se solem reflectant, et curuatis ceruicibus in honorem se splendidi orbis inclinent.

Quod fieri partim ignorantiae uitio, partim paganitatis spiritu, multum tabescimus et dolemus, quia etsi quidam forte creatorem potius pulchri luminis quam ipsum lumen, quod est creatura, uenerantur, abstinendum tamen est ab ipsa specie huius officii, quam cum in nostris inuenit qui deorum cultum reliquit, nonne hanc se cum partem opinionis uetustae tamquam probabilem retentabit, quam christianis et impiis uiderit esse communem?

Tractatus XXVII - pars 5

Abiciatur ergo a consuetudine fidelium damnanda peruersitas, nec honor uni deo debitus, eorum ritibus qui creaturis seruiunt, misceatur.

Dicit enim scriptura diuina: Dominum deum tuum adorabis, et illi soli seruies.

Et beatus Iob, homo sine querela, ut ait dominus, et continens se ab omni re mala: Numquid uidi, inquit, solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare, et laetatum est cor meum in abscondito, et osculatus sum manum meam, quae est iniquitas maxima, et negatio contra deum altissimum?

Quid autem est sol, uel quid est luna, nisi uisibilis creaturae et corporeae lucis elementa, quorum unum maioris claritatis, aliud minoris est luminis?

Sicut enim alia diurna, alia nocturna sunt tempora, ita diuersam in luminaribus qualitatem creator instituit, cum tamen priusquam haec fierent, et dies sine solis officio, et noctes sine lunae ministerio praecessissent.

Sed condebantur ista ad faciendi hominis utilitatem, ut rationale animal nec in distinctione mensium, nec in recursu annorum, nec in dinumeratione temporum falleretur, cum per inaequalium horarum inpares moras et dissimilium ortuum signa manifesta, et annos sol concluderet, et menses luna renouaret.

Quarto namque, ut legimus, die dixit deus: Fiant luminaria in firmamento caeli, et luceant super terram, et diuidant inter diem et noctem, et sint in signa et tempora, et in dies, et in annos, et sint in firmamento caeli, ut luceant super terram.

Tractatus XXVII - pars 6

Expergiscere, o homo, et dignitatem tuae agnosce naturae.

Recordare te factum ad imaginem dei, quae, etsi in Adam corrupta, in christo tamen est reformata.

Vtere quomodo utendum est uisibilibus creaturis, sicut uteris terra, mari, caelo, aere, fontibus atque fluminibus, et quidquid in eis pulchrum atque mirabile est, refer ad laudem et gloriam conditoris.

Noli esse deditus ei lumini quo uolucres et serpentes, quo bestiae et pecudes, quo muscae delectantur et uermes.

Lucem corpoream sensu tange corporeo, et toto mentis affectu illud uerum lumen amplectere quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, et de quo dicit propheta: Accedite ad eum et inluminamini, et uultus uestri non erubescent.

Si enim templum dei sumus et spiritus dei habitat in nobis, plus est quod fidelis quisque in suo habet animo, quam quod miratur in caelo.

Non itaque uobis, dilectissimi, hoc aut indicimus aut suademus, ut despiciatis opera dei, aut contrarium aliquid fidei uestrae in his quae bonus bona condidit, aestimetis, sed ut omni creaturarum specie et uniuerso mundi huius ornatu rationabiliter et temperanter utamini.

Quae enim uidentur, sicut ait apostolus, temporalia sunt, quae autem non uidentur, aeterna sunt.

Vnde quia ad praesentia sumus nati, ad futura autem renati, non temporalibus bonis dediti, sed aeternis simus intenti, et ut spem nostram possimus propius intueri, in ipso sacramento natalis domini cogitemus quid naturae nostrae gratia diuina contulerit.

Audiamus apostolum dicentem: Mortui enim estis, et uita uestra abscondita est cum christo in deo.

Cum christus apparuerit uita uestra, tunc et uos apparebitis cum ipso in gloria, qui uiuit et regnat cum patre et cum spiritu sancto in saecula saeculorum.

Amen.


Return to index