Sed hanc adorandam in caelo et in terra natiuitatem, nullus nobis dies magis quam hodiernus insinuat, et noua etiam in elementis luce radiante, totam sensibus nostris mirabilis sacramenti ingerit claritatem.
Non solum enim in memoriam, sed in conspectum quodammodo redit angeli Gabrihelis cum Maria stupente conloquium, conceptio de spiritu sancto tam mire promissa quam credita, auctor mundi editus utero uirginali, et qui omnes naturas condidit, eius factus est filius quam creauit.
Hodie uerbum dei apparuit carne uestitum, et quod numquam fuit humanis oculis uisibile, coepit etiam manibus esse tractabile.
Hodie genitum in nostrae carnis animae que substantia saluatorem angelicis uocibus didicere pastores, et apud dominicorum praesules gregum hodie euangelizandi forma praecondita est, ut nos quoque cum caelestis militiae dicamus exercitu: Gloria in excelsis deo, et in terra pax hominibus bonae uoluntatis.
Generatio enim christi origo est populi christiani, et natalis capitis natalis est corporis.
Habeant licet singuli quique uocatorum ordinem suum et omnes ecclesiae filii temporum successione distincti, uniuersa tamen summa fidelium fonte orta baptismatis, sicut cum christo in passione crucifixi, in resurrectione suscitati, in ascensione ad patris dexteram conlocati, ita cum ipso sumus in hac natiuitate congeniti.
Quidquid enim hominum in quacumque mundi parte credentium regeneratur in christo, interciso originalis tramite uetustatis, transit in nouum hominem renascendo, nec iam in propagine habetur carnalis patris, sed in germine saluatoris, qui ideo filius hominis est factus, ut nos filii dei esse possimus.
Nisi enim ille ad nos hac humilitate descenderet, nemo ad illum ullis suis meritis perueniret.
Nihil hic uocatorum cordibus caliginis inferat terrena sapientia, nec se contra altitudinem gratiae dei, mox in ima rediturus, terrenarum cogitationum puluis adtollat.
Impletum est in fine saeculorum quod erat ante tempora aeterna dispositum, et sub praesentia rerum signis cessantibus figurarum, lex et prophetia ueritas facta est, ut Abraham fieret omnium gentium pater et in semine eius daretur mundo promissa benedictio, nec hi tantum essent Israhel quos sanguis et caro genuisset, sed in possessionem haereditatis fidei filiis praeparatae, uniuersitas adoptionis intraret.
Non obstrepant ineptarum calumniae quaestionum, nec effectus diuini operis ratiocinatio humana discutiat.
Non cum Abraham credimus deo, nec haesitamus diffidentia, sed plenissime scimus quoniam quod promisit deus, potens est et facere.
Ideo enim, sicut beatus apostolus docet, non spiritum mundi huius accepimus, sed spiritum qui ex deo est, ut sciamus quae a deo donata sunt nobis, qui non aliter pie colitur, nisi id ei quod ipse tribuit offeratur.
Quid autem in thesauro dominicae largitatis ad honorem praesentis festi tam congruum possumus inuenire quam pacem, quae in natiuitate domini prima est angelico praedicata concentu?
Ipsa enim est quae parit filios dei, nutrix dilectionis et genetrix unitatis, requies beatorum et aeternitatis habitaculum, cuius hoc opus proprium et speciale beneficium est, ut iungat deo quos secernit e mundo.
Vnde apostolus ad hoc bonum nos incitans dicit: Iustificati igitur ex fide, pacem habeamus ad deum.
Cuius sententiae breuitate omnium fere mandatorum continetur effectus, quia ubi fuerit ueritas pacis, nihil ibi potest deesse uirtutis.
Quid est autem, dilectissimi, pacem habere ad deum, nisi uelle quod iubet et nolle quod prohibet?
Si enim humanae amicitiae pares animos et similes expetunt uoluntates, nec umquam diuersitas morum ad firmam potest peruenire concordiam, quomodo diuinae particeps erit pacis, cui ea placent quae deo displicent, et his appetit delectari quibus illum nouit offendi?
Non est iste animus filiorum dei, nec talem sapientiam recipit adoptiua nobilitas.
Genus electum et regium, regenerationis suae respondeat dignitati, diligat quod diligit pater, et in nullo a suo auctore dissentiat, ne iterum dicat dominus: Filios genui et exaltaui, ipsi autem me spreuerunt.
Agnouit bos possessorem suum et asinus presepe domini sui, Israhel uero me non cognouit et populus meus me non intellexit.
Per has enim appellationes sentitur et discitur quis ad tantam altitudinem ascendat affectus.
Nam si in progenie carnali et stirpe terrena claris parentibus genitos uitia malae conuersationis obscurant, et ipso maiorum suorum lumine soboles indigna confunditur, in quem exitum uenient qui propter amorem mundi a generatione christi non metuunt abdicari?
Si autem ad humanam pertinet laudem ut patrum decus in prole resplendeat, quanto magis gloriosum est ex deo natos in auctoris sui imaginem refulgere, et illum in se qui eos generauit ostendere, dicente domino: Sic luceat lumen uestrum coram hominibus, ut uidentes opera uestra bona
Tractatus XXVI - pars 5 [missing]
magnificent patrem uestrum qui in caelis est.
Scimus quidem quod, sicut Iohannes apostolus dicit, totus mundus in maligno est positus, et insidiante diabolo atque angelis eius, hoc innumeris temptationibus laboratur, ut hominem ad superna nitentem, aut aduersa terreant, aut secunda corrumpant, sed maior est qui in nobis est quam qui aduersum nos est, et pacem cum deo habentibus ac semper patri toto corde dicentibus: Fiat uoluntas tua, nulla praeualere certamina, nulli possunt nocere conflictus.
Accusantes enim nosmetipsos confessionibus nostris, et consensum animi carnis concupiscentiis denegantes, inimicitias quidem aduersum nos eius qui peccati auctor est, commouemus, sed inexpugnabilem cum deo pacem gratiae ipsius seruiendo firmamus, ut regi nostro non solum oboedientia subiciamur, sed etiam iudicio copulemur.
Quoniam si in eadem sententia sumus, si quod uult uolumus, et quod improbat improbamus, ipse iam pro nobis omnia bella conficiet, ipse qui dedit uelle, donabit et posse, ut simus cooperatores operum eius, et propheticum illud cum fidei exultatione dicamus: Dominus inluminatio mea et salus mea.
Quem timebo? Dominus defensor uitae meae.
A quo trepidabo? Qui ergo non ex sanguinibus, neque ex uoluntate carnis, sed ex deo nati sunt, offerant patri pacificorum concordiam filiorum, et in primogenitum nouae creaturae, qui uenit non suam sed mittentis facere uoluntatem, uniuersa adoptionis membra concurrant, quoniam gratia patris non discordes neque dissimiles, sed unum sentientes unum que amantes adoptauit haeredes.
Ad unam reformatos imaginem oportet animum habere conformem.
Natalis domini natalis est pacis, sicut enim ait apostolus: Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum, quoniam siue Iudaeus, siue gentilis, per ipsum habemus accessum in uno spiritu ad patrem, qui ante passionis diem uoluntaria dispositione praelectum, discipulos suos praecipue doctrina informauit ut diceret: Pacem meam do uobis, pacem meam relinquo uobis.
Et ne sub nomine generali pacis suae qualitas lateret, adiecit: Non quemadmodum mundus dat ego do uobis.
Habet, inquit, mundus amicitias suas, et multos facit peruerso amore concordes.
Sunt etiam in uitiis pares animi, et similitudo desideriorum aequalitatem gignit affectuum.
Ac si quidam forsitan repperiantur quibus praua et inhonesta non placent, qui que inlicitas consensiones a foedere suae caritatis excludant, tamen etiam tales, si uel Iudaei sint uel haeretici uel pagani, non de amicitia dei, sed de pace sunt mundi.
Pax autem spiritalium et catholicorum, a supernis ueniens et ad superna perducens, cum amatoribus mundi nulla nos uult communione misceri, sed omnibus obstaculis resistere, et ad uera gaudia a perniciosis delectationibus euolare, dicente domino: Vbi fuerit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum, hoc est, si deorsum sunt quae amas, ad ima descendes, si sursum sunt quae diligis, ad summa peruenies, quo nos unum uolentes, unum sentientes, et in fide ac spe et caritate concordes, spiritus pacis agat atque perducat, quoniam quicumque spiritu dei aguntur, hi filii sunt dei, qui regnat cum filio et cum spiritu sancto in saecula saeculorum.
Amen.