Non enim quia maior pars ecclesiae dei quod credit intellegit, ideo necessarium non est etiam quae dicta sunt dicere, cum utique multis nunc primum ad fidem uenientibus oris nostri officium debeamus, melius que sit doctos onerare iam notis, quam rudes fraudare discendis.
Quod ergo filius dei, qui cum patre et cum spiritu sancto non unius personae sed unius essentiae est, humilitatis nostrae particeps fieri et unus passibilium, unus uoluit esse mortalium, tam sacratum tam que mirabile est, ut ratio diuini consilii sapientibus mundi patere non possit, nisi humanae ignorantiae tenebras lux uera discusserit.
Non enim in solo opere uirtutum, aut in sola obseruantia mandatorum, sed etiam in tramite fidei angusta et ardua uia est quae ducit ad uitam, et magni laboris est magni que discriminis, inter dubias imperitorum opiniones et uerisimiles falsitates per unam sanae doctrinae semitam inoffensis gressibus ambulare, et cum undique se laquei erroris opponant, omne periculum deceptionis euadere.
Quis autem ad haec idoneus, nisi qui spiritu dei et docetur et regitur, dicente apostolo: Nos autem non spiritum mundi accepimus, sed spiritum qui ex deo est, ut sciamus quae a deo donata sunt nobis, canente etiam Dauid: Beatus quem tu erudieris, domine, et de lege tua docueris eum.
Propter nostram autem infirmitatem extenuauit se incapacibus sui, et uelamine corporis splendorem maiestatis suae, quem uisus hominum non ferebat, obtexit.
Vnde etiam exinanisse se dicitur, tamquam se propria uirtute uacuauerit, dum in ea humilitate qua nobis consuluit, non solum patre sed etiam seipso est factus inferior.
Nec aliquid illi hac inclinatione decessit, cui cum patre et cum spiritu sancto, hoc quod est esse, commune est, ut hoc ipsum intellegamus ad omnipotentiam pertinere, quod qui secundum nostra minor est, secundum propria minor non est.
Quia enim lux ad obcaecatos, uirtus ad inbecilles, misericordia respexit ad miseros, de magna factum est potestate, ut dei filius substantiam humanam causam que susciperet, qui et naturam quam condidit reformaret, et mortem quam non fecit aboleret.
Ipse est enim in humilitate nostra, qui est in maiestate diuina, uerus homo et uerus deus, sempiternus in suis, temporalis in nostris, unum cum patre in substantia quae numquam fuit minor patre, unum cum matre in corpore quod creauit.
In adsumptione enim naturae nostrae nobis factus est gradus quo ad ipsum per ipsum possimus ascendere.
Nam illa essentia quae semper ubique tota est, locali descensione non eguit, et tam ei proprium fuit totam homini inseri, quam ei proprium est totam a patre non diuidi.
Manet ergo quod in principio erat uerbum, et non est ei accidens ut quod est aliquando non fuerit.
Sempiterne enim filius filius est, et sempiterne pater pater est.
Vnde cum ipse filius dicat: Qui me uidet, uidet et patrem, excaecauit te, o haeretice, impietas tua, ut qui maiestatem filii non uidisti, patris gloriam non uideres, dicendo enim genitum esse qui non erat, filium asseris temporalem, et dum filium asseris temporalem, credidisti patrem esse mutabilem.
Mutabile enim est, non solum quod minuitur, sed etiam quidquid augetur, et si ideo patri inpar est genitus, quia ut tibi uidetur generatio, eum qui non erat genuit, inperfecta erat etiam generantis essentia, quae ad habendum quod non habuit, generando profecit.
Sed hanc impiam peruersitatem tuam fides catholica execratur et damnat, quae in deitate uera nihil temporalitatis agnoscit, sed unius sempiternitatis et patrem confitetur et filium, quia splendor ex luce ortus non est luce posterior, et lux uera numquam sui splendoris est indiga, sic substantiale habens semper fulgere, sicut substantiale habet semper existere.
Huius autem splendoris manifestatio missio dicitur, qua mundo christus apparuit, et cum omnia inuisibili maiestate sua semper impleret, tamen quasi de remotissimo altissimo que secreto, his quibus erat ignotus aduenit, cum caecitatem ignorantiae abstulit, et sicut scriptum est, sedentibus in tenebris et umbra mortis, lux orta est eis.
Quid uero hoc est, nisi uerbum carnem fieri, conditorem mundi per uterum uirginis nasci, dominum maiestatis humanis se coaptare primordiis, et licet conceptui spiritali nulla sint terreni seminis mixta contagia, ad suscipiendam tamen uerae carnis substantiam, solam sumere de matre naturam?
Hac missione, qua deus unitus est homini, filius inpar est patri, non in eo quod est ex patre, sed in eo quod est factus ex homine.
Aequalitatem enim quam inuiolabilem habet deitas, non corrupit humanitas, et creatoris ad creaturam descensio, credentium est ad aeterna subuectio.
Nam quia, sicut ait apostolus, in sapientia dei non cognouit mundus per sapientiam deum, placuit deo per stultitiam praedicationis saluos facere credentes.
Mundo ergo, id est prudentibus mundi, sapientia sua caecitas facta est, nec potuerunt per illam cognoscere deum, ad cuius notitiam non nisi in sapientia eius acceditur.
Et ideo quia mundus de uanitate suorum dogmatum superbiebat, in eo constituit dominus saluandorum fidem, quod et indignum uideretur et stultum, ut deficientibus omnibus opinionum praesumptionibus, sola dei gratia reuelaret quod comprehendere humana intellegentia non ualeret.
Solus itaque inter filios hominum dominus Iesus innocens natus, quia solus sine carnalis concupiscentiae pollutione conceptus, factus est homo nostri generis, ut nos diuinae naturae possimus esse consortes.
Originem quam sumpsit in utero uirginis, posuit in fonte baptismatis, dedit aquae quod dedit matri: Virtus enim altissimi et obumbratio spiritus sancti, quae fecit ut Maria pareret saluatorem, eadem facit ut regeneret unda credentem.
Quid autem sanandis aegris, inluminandis caecis uiuificandis mortuis aptius fuit, quam ut superbiae uulnera humilitatis remediis curarentur?
Adam praecepta dei neglegens, peccati induxit dominationem, Iesus factus sub lege, reddidit iustitiae libertatem.
Ille diabolo obtemperans usque ad praeuaricationem, meruit ut in ipso omnes morerentur, hic patri oboediens usque ad crucem, fecit ut in ipso omnes uiuificarentur.
Ille cupidus honoris angelici, naturae suae perdidit dignitatem, hic infirmitatis nostrae suscipiens conditionem, propter quos ad inferna descendit, eosdem in caelestibus conlocauit.
Postremo illi per elationem lapso dictum est: Terra es, et in terram ibis, huic per subiectionem exaltato dictum est: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
Frustra autem appellamur christiani, si imitatores non sumus christi, qui ideo uiam esse se dixit, ut conuersatio magistri sit forma discipulis, et illam humilitatem eligeret seruus, quam sectatus est dominus, qui uiuit et regnat in saecula saeculorum.
Amen.