Sancti Leonis Magni Tractatus

Tractatus XXIV

Semper quidem, dilectissimi, diuersis modis multis que mensuris humano generi bonitas diuina consuluit, et plurima prouidentiae suae munera omnibus retro saeculis clementer inpertiit, sed in nouissimis temporibus omnem abundantiam solitae benignitatis excessit, quando in christo ipsa ad peccatores misericordia, ipsa ad errantes ueritas, ipsa ad mortuos uita descendit, ut uerbum illud coaeternum et aequale genitori in unitatem deitatis suae naturam nostrae humilitatis adsumeret, et deus de deo natus, idem etiam homo de homine nasceretur.

Promissum quidem hoc a constitutione mundi, et multis significationibus rerum atque uerborum semper fuerat prophetatum, sed quantam hominum portionem figurae illae et mysteria obumbrata saluarent, nisi longa et occulta promissa aduentu suo christus impleret, et quod tunc paucis credentibus profuit faciendum, innumeris iam fidelibus prodesset effectum?

Iam ergo nos non signis neque imaginibus ad fidem ducimur, sed euangelica historia confirmati, quod factum credimus, adoramus, accedentibus ad eruditionem nostram propheticis instrumentis, ut nullo modo habeamus ambiguum, quod tantis oraculis scimus esse praedictum.

Hinc enim est quod Abrahae dominus ait: In semine tuo benedicentur omnes gentes.

Hinc Dauid promissionem dei prophetico spiritu canit dicens: Iurauit dominus Dauid, et non frustrabitur eum: De fructu uentris tui ponam super sedem meam.

Hinc idem dominus per Esaiam: Ecce, inquit, uirgo in utero accipiet, et pariet filium, et uocabunt nomen eius Emmanuhel, quod est interpretatum: Nobis cum deus.

Et iterum: Exiet uirga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet.

In qua uirga non dubie beata Maria uirgo praedicta est, quae de Iesse ac Dauid stirpe progenita, et sancto spiritu fecundata, nouum florem carnis humanae, utero quidem materno, sed partu est enixa uirgineo.

Tractatus XXIV - pars 2

Exultent ergo in laudem dei corda credentium, et mirabilia eius confiteantur filii hominum, quoniam in hoc praecipue dei opere humilitas nostra cognoscit, quanti eam suus conditor aestimarit.

Qui cum origini humanae multum dederit, quod nos ad imaginem suam fecit, reparationi nostrae longe amplius tribuit, cum seruili formae ipse se dominus coaptauit.

Quamuis enim ex una eadem que pietate sit, quidquid creaturae creator inpendit, minus tamen mirum est hominem ad diuina proficere, quam deum ad humana descendere.

Hoc autem nisi facere dignaretur omnipotens, nulla quemquam species iustitiae, nulla forma sapientiae a captiuitate diaboli et a profundo aeternae mortis erueret.

Condemnatio enim ex uno in omnes cum peccato transiens permaneret, et letali uulnere labefacta natura nullum remedium repperiret, quia conditionem suam suis uiribus mutare non posset.

Primus namque homo carnis substantiam accepit e terra, et rationali spiritu per insufflationem creantis animatus est, ut ad imaginem et similitudinem auctoris sui uiuens, formam bonitatis dei atque iustitiae in splendore imitationis tamquam in speculi nitore seruaret.

Quam naturae suae speciosissimam dignitatem si per obseruantiam legis datae perseueranter excoleret, ipsam illam terreni corporis qualitatem ad caelestem gloriam mens incorrupta perduceret.

Sed quia inuido deceptori temere atque infeliciter credidit, et superbiae consiliis adquiescens, repositum honoris augmentum occupare maluit quam mereri, non solum ille homo, sed etiam uniuersa in illo posteritas eius audiuit: Terra es, et in terram ibis.

Qualis ergo terrenus, tales et terreni, et nemo inmortalis, quia nemo caelestis.

Tractatus XXIV - pars 3

Ad huius itaque peccati et mortis uinculum resoluendum, omnipotens filius dei, omnia implens, omnia continens, aequalis per omnia patri, et in una ex ipso et cum ipso consempiternus essentia, naturam in se suscepit humanam, et creator ac dominus omnium rerum, dignatus est unus esse mortalium, electa sibi matre quam fecerat, quae salua integritate uirginea, corporeae tantum esset ministra substantiae, ut humani seminis cessante contagio, nouo homini et puritas inesset et ueritas.

Non ergo in christo ex utero uirginis genito, quia natiuitas est mirabilis, ideo nostri est natura dissimilis.

Qui enim uerus deus, idem uerus est homo, et nullum est in substantia utraque mendacium.

Verbum caro factum est prouectione carnis, non defectione deitatis, quae sic potentiam suam bonitatem que moderata est, ut et nostra suscipiendo proueheret, et sua communicando non perderet.

In hac natiuitate christi, secundum prophetiam Dauid, ueritas de terra orta est, et iustitia de caelo prospexit.

In hac natiuitate christi, etiam Esaiae sermo completus est dicentis: Producat terra, et germinet saluatorem, et iustitia oriatur simul.

Terra enim carnis humanae, quae in primo fuerat praeuaricatore maledicta, in hoc solo beatae uirginis partu germen edidit benedictum et a uitio suae stirpis alienum.

Cuius spiritalem originem in regeneratione consequimur, et omni homini renascenti aqua baptismatis instar est uteri uirginalis, eodem sancto spiritu replente fontem, qui repleuit et uirginem, ut peccatum quod ibi uacuauit sacra conceptio, hic mystica tollat ablutio.

Tractatus XXIV - pars 4

Ab hoc sacramento, dilectissimi, insanus Manichaeorum error alienus est, nec ullum habent in christi regeneratione consortium, qui eum de Maria uirgine negant corporaliter natum, ut cuius non credunt ueram natiuitatem, nec ueram recipiant passionem, et quem non confitentur uere sepultum, abnuant ueraciter suscitatum.

Ingressi enim praeruptam exsecrandi dogmatis uiam, in qua nihil non tenebrosum, nihil que non lubricum est, ruunt in profunda mortis per praecipitia falsitatis, nec aliquid solidum cui innitantur inueniunt, qui praeter omnia diabolici probra commenti, in ipso praecipuo obseruantiae suae festo, sicut proxima eorum confessione patefactum est, ut animi ita et corporis pollutione laetantur, nec in fide integritatem nec in pudore seruantes, ut et in dogmatibus suis impii, et in sacris inueniantur obsceni.

Tractatus XXIV - pars 5

Aliae haereses, dilectissimi, licet merito omnes in sua diuersitate damnandae sint, habent tamen singulae in aliqua sui parte quod uerum sit.

Arrius dei filium minorem patre et creaturam esse definiens, et ab eodem inter omnia creatum putans spiritum sanctum, magna impietate se perdidit, sed sempiternam atque incommutabilem deitatem, quam in trinitatis unitate non uidit, in patris essentia non negauit.

Macedonius a lumine ueritatis alienus, diuinitatem sancti spiritus non recepit, sed in patre et filio unam potentiam et eamdem confessus est esse naturam.

Sabellius inexplicabili errore confusus, unitatem substantiae in patre et filio et spiritu sancto inseparabilem sentiens, quod aequalitati tribuere debuit, singularitati dedit, et cum ueram trinitatem intellegere non ualeret, unam eamdem que credidit sub triplici appellatione personam.

Fotinus mentis caecitate deceptus, in christo uerum et nostrae substantiae confessus est hominem, sed eumdem deum de deo ante omnia saecula genitum esse non credidit.

Apollinaris fidei soliditate priuatus, filium dei ita ueram humanae carnis credidit suscepisse naturam, ut in illa carne diceret animam non fuisse, quia uicem eius expleuerit ipsa diuinitas.

Hoc modo si omnes quos catholica fides damnat retractentur errores, in aliis atque aliis quiddam inuenitur quod a damnabilibus possit abiungi.

In Manichaeorum autem scelestissimo dogmate prorsus nihil est quod ex ulla parte possit tolerabile iudicari.

Tractatus XXIV - pars 6

Sed uos, dilectissimi, quos nullis dignius quam beati Petri apostoli adloquor uerbis, genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus adquisitionis, aedificati super inuiolabilem petram christum, ipsi que domino saluatori nostro per ueram susceptionem nostrae carnis inserti, permanete stabiles in ea fide quam confessi estis coram multis testibus, et in qua renati per aquam et spiritum sanctum, accepistis chrisma salutis et signaculum uitae aeternae.

Si quis autem uobis aliud adnuntiauerit praeter in quod didicistis, anathema sit.

Nolite impias fabulas praeponere lucidissimae ueritati, et quidquid contra regulam catholici et apostolici symboli aut legere, aut audire contigerit, id omnino mortiferum et diabolicum iudicate.

Non uos seducant deceptoriis artibus ficta et simulata ieiunia, quae non ad purificationem, sed ad perditionem proficiunt animarum.

Speciem quidem sibi pietatis et castitatis adsumunt, sed hoc dolo actuum suorum obscena circumtegunt, et de profani cordis penetralibus iacula quibus simplices uulnerentur emittunt, ut, sicut ait propheta, sagittent in obscuro rectos corde.

Magnum praesidium est fides integra, fides uera, in qua nec augeri ab ullo quidquam, nec minui potest, quia nisi una est, fides non est, dicente apostolo: Vnus dominus, una fides, unum baptisma, unus deus et pater omnium, qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis.

Huic unitati, dilectissimi, inconcussis mentibus inhaerete, et in hac omnem sectamini sanctitatem, in hac praeceptis domini deseruite, quia sine fide inpossibile est placere deo, et nihil sine illa sanctum, nihil castum est, nihil uiuum.

Iustus enim ex fide uiuit, quam qui diabolo decipiente perdiderit, uiuens mortuus est, quia sicut per fidem iustitia, ita etiam per fidem ueram uita obtinetur aeterna, dicente domino saluatore: Haec est autem uita aeterna, ut cognoscant te solum uerum deum, et quem misisti Iesum christum, qui uos proficere et perseuerare faciat usque in finem, qui uiuit et regnat in saecula saeculorum.

Amen.


Return to index