Sancti Leonis Magni Tractatus

Tractatus XXIII

Nota quidem sunt uobis, dilectissimi, et frequenter audita, quae ad sacramentum pertinent sollemnitatis hodiernae, sed sicut inlaesis oculis uoluptatem affert lux ista uisibilis, ita cordibus sanis aeternum dat gaudium natiuitas saluatoris, quae a nobis numquam est tacenda, licet non sit, ut dignum est, explicanda.

Non enim ad illud tantummodo sacramentum, quo filius dei consempiternus est patri, sed etiam ad hunc ortum, quo uerbum caro factum est, credimus pertinere quod dictum est: Generationem eius quis enarrabit?

Deus itaque dei filius, par atque eadem de patre et cum patre natura, uniuersitatis creator et dominus, totus ubique praesens et omnia totus excedens, in ordine temporum quae ipsius dispositione decurrunt, hunc sibi diem quo in salutem mundi ex beata Maria nasceretur elegit, integro per omnia pudore generantis.

Cuius uirginitas sic non est uiolata partu, ut non fuerat temerata conceptu.

Vt impleretur, sicut ait euangelista, quod dictum est a domino per Esaiam prophetam: Ecce uirgo concipiet in utero et pariet filium et uocabitur nomen eius Emmanuhel, quod interpretatur: Nobis cum deus.

Hic enim mirabilis sacrae uirginis partus uere humanam uere que diuinam una edidit prole naturam, quia non ita proprietates suas tenuit utraque substantia, ut personarum in eis posset esse discretio, nec sic creatura in societatem sui creatoris adsumpta est, ut ille habitator et illa esset habitaculum, sed ita ut naturae alteri altera misceretur.

Et quamuis alia sit quae suscipitur, alia uero quae suscipit, in tantam tamen unitatem conuenit utriusque diuersitas, ut unus idem que sit filius, qui se, et secundum quod uerus homo est patre dicit minorem, et secundum quod uerus deus est patri profitetur aequalem.

Tractatus XXIII - pars 2

Hanc unitatem, dilectissimi, qua creatori creatura conseritur, intellegentiae oculis cernere caecitas Arriana non potuit, quae unigenitum dei eiusdem cum patre gloriae atque substantiae esse non credens, minorem sibi finxit filii deitatem de his quae ad formam sunt referenda seruilem, quam idem filius dei ut ostendat in se non discretae neque alterius esse personae, sic cum eadem dicit: Pater maior me est, quemadmodum cum eadem dicit: Ego et pater unum sumus.

In forma enim serui, quam nostrae reparationis causa in saeculorum fine suscepit, minor est patre, in forma autem dei, in qua erat ante saecula, aequalis est patri.

In humilitate humana factus ex muliere, factus sub lege, in maiestate diuina manens deus uerbum, per quod facta sunt omnia.

Proinde qui in forma dei fecit hominem, in forma serui factus est homo, sed utrumque deus de potentia suscipientis, utrumque homo de humilitate suscepti.

Tenet enim sine defectu proprietatem suam utraque natura, et sicut formam serui dei forma non adimit, ita formam dei serui forma non minuit.

Sacramentum itaque unitae cum infirmitate uirtutis, propter eamdem dei hominis que naturam, minorem patre dici filium sinit, deitas autem, quae una est in trinitate patris et filii et spiritus sancti, omnem opinionem inaequalitatis excludit.

Nihil ibi habet aeternitas temporale, nihil natura dissimile, una illic uoluntas est, eadem substantia, par potestas, et non tres dii, sed unus deus, quia uera et inseparabilis est unitas, ubi nulla potest esse diuersitas.

In integra igitur ueri hominis perfecta que natura uerus natus est deus, totus in suis, totus in nostris.

Nostra autem dicimus, quae in nobis ab initio creator condidit, et quae reparanda suscepit.

Nam illa quae deceptor inuexit, et homo deceptus admisit, nullum habuerunt in saluatore uestigium, nec quia communionem humanarum subiit infirmitatum, ideo nostrorum fuit particeps delictorum.

Adsumpsit formam serui sine sorde peccati, humana prouehens, diuina non minuens, exinanitio enim illa qua se inuisibilis uisibilem praebuit, inclinatio fuit miserationis, non defectio potestatis.

Tractatus XXIII - pars 3

Vt ergo ad aeternam beatitudinem ab originalibus uinculis et a mundanis reuocaremur erroribus, ipse ad nos descendit, ad quem nos non poteramus ascendere, quia etsi multis inerat amor ueri, incertarum tamen opinionum uarietas fallacium daemonum decipiebatur astutia, et falsi nominis scientia in diuersas conpugnantes que sententias humana ignorantia trahebatur.

Ad auferendum autem hoc ludibrium, quo captiuae mentes superbienti diabolo seruiebant, non sufficiebat doctrina legalis, nec per solas cohortationes propheticas poterat natura nostra reparari, sed adicienda erat ueritas redemptionis moralibus institutis, et corruptam ab initio originem nouis renasci oportebat exordiis.

Offerenda erat pro reconciliandis hostia, quae et nostri generis socia, et nostrae contaminationis esset aliena, ut hoc propositum dei, quo peccatum mundi in Iesu christi placuit natiuitate ac passione deleri, ad omnium generationum saecula pertineret, nec turbarent nos, sed potius confirmarent mysteria pro temporum ratione uariata, cum fides qua uiuimus, nulla fuerit aetate diuersa.

Tractatus XXIII - pars 4

Cessent igitur illorum querelae, qui impio murmure diuinis dispensationibus obloquentes, de dominicae natiuitatis tarditate causantur, tamquam praeteritis temporibus non sit inpensum, quod in ultima mundi aetate sit gestum.

Verbi enim incarnatio hoc contulit facienda, quod facta, et sacramentum salutis humanae in nulla umquam antiquitate cessauit.

Quod praedicauerunt apostoli, hoc adnuntiauerunt et prophetae, nec sero est impletum, quod semper est creditum.

Sapientia uero et benignitas dei hac salutiferi operis mora capaciores nos suae uocationis effecit, ut quod multis signis, multis uocibus, multis que mysteriis per tot fuerat saecula nuntiatum, in his diebus euangelii non esset ambiguum, et natiuitas saluatoris, quae omnia miracula omnem que humanae intellegentiae erat excessura mensuram, tanto constantiorem in nobis gigneret fidem, quanto praedicatio eius et antiquior praecessisset et crebrior.

Non itaque nouo consilio deus rebus humanis, nec sera miseratione consuluit, sed a constitutione mundi unam eamdem que omnibus causam salutis instituit.

Gratia enim dei, qua semper est uniuersitas iustificata sanctorum, aucta est christo nascente, non coepta, et hoc magnae pietatis sacramentum, quo totus iam mundus impletus est, tam potens etiam in suis significationibus fuit, ut non minus adepti sint qui illud credidere promissum, quam qui suscepere donatum.

Tractatus XXIII - pars 5

Vnde cum manifesta pietate, dilectissimi, quantae in nos diuitiae diuinae bonitatis effusae sint, quibus ad aeternitatem uocandis, non solum praecedentium exemplorum utilitas ministrauit, sed etiam ipsa ueritas uisibilis et corporalis apparuit, non segni neque carnali gaudio diem dominicae natiuitatis celebrare debemus.

Quod digne et intellegenter fiet a singulis, si meminerit quisque cuius corporis membrum sit, et cui capiti coaptatum, ne sacrae aedificationi discors compago non haereat.

Considerate, dilectissimi, et secundum inluminationem spiritus sancti prudenter aduertite, quis nos in se susceperit, et quem susceperimus in nobis, quoniam sicut factus est dominus Iesus caro nostra nascendo, ita et nos facti sumus corpus ipsius renascendo.

Ideo et membra christi, et templum sumus spiritus dei, et ob hoc beatus apostolus dicit: Glorificate, et portate deum in corpore uestro.

Qui formam nobis suae mansuetudinis et humilitatis insinuans, ea nos uirtute imbuit qua redemit, ipso domino pollicente: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam.

Tollite iugum meum super uos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris.

Suscipiamus ergo regentis nos ueritatis non graue nec asperum iugum, et simus eius humilitatis similes, cuius gloriae uolumus esse conformes, ipso auxiliante et perducente nos ad promissiones suas, qui secundum magnam misericordiam suam potens est et nostra peccata delere, et sua in nobis dona perficere, christus dominus noster, qui uiuit et regnat in saecula saeculorum.

Amen.


Return to index