Sancti Leonis Magni Tractatus

Tractatus XXII

Exultemus in domino, dilectissimi, et spiritali iocunditate laetemur, quia inluxit dies redemptionis nouae, praeparationis antiquae, felicitatis aeternae.

Reparatur enim nobis salutis nostrae annua reuolutione sacramentum, ab initio promissum, in fine redditum, sine fine mansurum.

In quo dignum est nos sursum erectis cordibus diuinum adorare mysterium, ut quod magno dei munere agitur, magnis ecclesiae gaudiis celebretur.

Deus enim omnipotens et clemens, cuius natura bonitas, cuius uoluntas potentia, cuius opus misericordia est, statim ut nos diabolica malignitas ueneno suae mortificauit inuidiae, praeparata renouandis mortalibus pietatis suae remedia inter ipsa mundi primordia praesignauit, denuntians serpenti futurum semen mulieris quod noxii capitis elationem sua uirtute contereret, christum scilicet in carne, deum hominem que significans, qui natus ex uirgine uiolatorem humanae propaginis incorrupta natiuitate damnaret.

Nam quia gloriabatur diabolus hominem sua fraude deceptum diuinis caruisse muneribus, et inmortalitatis dote nudatum duram mortis subisse sententiam, se que in malis suis quoddam de praeuaricatoris consortio inuenisse solacium, deum quoque, iustae seueritatis exigente ratione, erga hominem quem tanto honore condiderat, antiquam mutasse sententiam, opus fuit, dilectissimi, secreti dispensatione consilii ut incommutabilis deus, cuius uoluntas non potest sua benignitate priuari, primam pietatis suae dispositionem sacramento occultiore compleret, et homo diabolicae iniquitatis uersutia actus in culpam contra dei propositum non periret.

Tractatus XXII - pars 2 [The text of this sermon does not match that read by Fr. Foster]

Ingreditur ergo haec mundi infima filius dei, de caelesti sede descendens, et a paterna gloria non recedens, nouo ordine, noua natiuitate generatus.

Nouo ordine, quia inuisibilis in suis uisibilis est factus in nostris, incomprehensibilis uoluit comprehendi, ante tempora manens esse coepit ex tempore, uniuersitatis dominus seruilem formam obumbrata maiestatis suae dignitate suscepit, inpassibilis deus non dedignatus est homo esse passibilis, et inmortalis mortis legibus subiacere.

Noua autem natiuitate generatus, quia Inuiolata uirginitas concupiscentiam nesciuit, carnis substantiam ministrauit.

Adsumpta est de matre domini natura, non culpa.

Creata est forma serui sine conditione seruili, et nouus homo sic contemperatus est ueteri, ut et ueritatem susciperet generis et uitium excluderet uetustatis.

Verax namque misericordia dei, cum ad reparandum humanum genus ineffabiliter ei multa suppeterent, hanc potissimum consulendi elegit uiam, qua ad destruendum opus diaboli non uirtute uteretur potentiae, sed ratione iustitiae.

Nam superbia hostis antiqui non inmerito sibi in omnes homines ius tyrannicum uindicabat, nec indebito dominatu premebat, quos a mandato dei spontaneos in obsequium suae uoluntatis inlexerat.

Non itaque iuste amitteret originalem humani generis seruitutem, nisi de eo quod subegerat uinceretur.

Cum igitur misericors omnipotens que saluator ita susceptionis humanae moderaretur exordia, ut uirtutem inseparabilis a suo homine deitatis per uelamen nostrae infirmitatis absconderet, inlusa est securi hostis astutia, qui natiuitatem pueri in salutem humani generis procreati, non aliter sibi quam omnium nascentium putauit obnoxiam.

Vidit enim uagientem atque lacrimantem, uidit pannis obuolutum, circumcisioni subditum et legalis sacrificii oblatione perfunctum.

Agnouit deinceps solita incrementa pueritiae, et usque in uiriles annos de naturalibus non dubitauit augmentis.

Inter haec intulit contumelias, multiplicauit iniurias, adhibuit maledicta, obprobria, blasphemias, conuicia, omnem postremo in ipsum uim furoris effudit, omnia temptamentorum genera percucurrit, et sciens quo humanam naturam infecisset ueneno, nequaquam credidit transgressionis exortem, quem tot documentis didicit esse mortalem.

Perstitit ergo inprobus praedo et auarus exactor in eum qui nihil ipsius habebat insurgere, et dum uitiatae originis praeiudicium generale persequitur, chirographum quo nitebatur excidit, ab illo iniquitatis exigens poenam, in quo nullam repperit culpam.

Soluitur itaque letiferae pactionis malesuada conscriptio.

Fortis ille nectitur uinculis suis et ligato mundi principe, captiuitatis uasa rapiuntur.

Redit in honorem suum ab antiquis contagiis purgata natura, mors morte destruitur, natiuitas natiuitate reparatur, quoniam simul et redemptio aufert seruitutem, et regeneratio mutat originem, et fides iustificat peccatorem.

Quisque igitur christiano nomine pie et fideliter gloriaris, reconciliationis huius gratiam iusto perpende iudicio.

Tibi enim quondam abiecto, tibi extruso paradisi sedibus, tibi per exilia longa morienti, tibi in cinerem et puluerem dissoluto, cui iam non erat spes ulla uiuendi, per incarnationem uerbi potestas data est, ut de longinquo ad tuum reuertaris auctorem, recognoscas parentem, liber efficiaris ex seruo, de extraneo proueharis in filium, ut qui ex corruptibili carne natus es, ex dei spiritu renascaris, et obtineas per gratiam quod non habes per naturam.

Habentes ergo tantae spei fiduciam, dilectissimi, in fide qua fundati estis, stabiles permanete, ne idem ille temptator, cuius a uobis dominationem christus exclusit, aliquibus uos iterum seducat insidiis, et haec ipsa praesentis diei gaudia fallaciae suae arte corrumpat, inludens simplicioribus animis de quorumdam persuasione pestifera, quibus hic dies sollemnitatis nostrae, non tam de natiuitate christi, quam de noui, ut dicunt, solis ortu uidetur honorabilis.

Quorum corda uastis tenebris obuoluta, et ab omni incremento uerae lucis aliena sunt.

Trahuntur enim adhuc stultissimis gentilitatis erroribus, et ministra mundi luminaria diuino honore uenerantur, quae etsi mirandam habent pulchritudinem, adorandam tamen non habent deitatem.

Illa ergo uirtus, illa sapientia, illa est colenda maiestas, quae uniuersitatem mundi creauit ex nihilo, et in quas uoluit formas atque mensuras terrenam caelestem que substantiam omnipotenti ratione produxit.

Sol, luna et sidera sint commoda utentibus, sint speciosa cernentibus, sed ita ut de illis gratiae referantur auctori, et adoretur deus, qui haec condidit, non creatura, quae seruit.

Laudate igitur dominum, dilectissimi, in omnibus operibus eius atque iudiciis.

Sit in uobis indubitata credulitas uirgineae integritatis et partus.

Reformationis humanae sacrum diuinum que mysterium sancto atque sincero honorate seruitio.

Amplectimini christum in nostra carne nascentem, ut eum uidere mereamini deum gloriae in sua maiestate regnantem.

Exultemus in domino, dilectissimi, et spiritali iocunditate laetemur, quia inluxit dies redemptionis nouae, praeparationis antiquae, felicitatis aeternae.

Reparatur enim nobis salutis nostrae annua reuolutione sacramentum, ab initio promissum, in fine redditum, sine fine mansurum.

In quo dignum est nos sursum erectis cordibus diuinum adorare mysterium, ut quod magno dei munere agitur, magnis ecclesiae gaudiis celebretur.

Deus enim omnipotens et clemens, cuius natura bonitas, cuius uoluntas potentia, cuius opus misericordia est, statim ut nos diabolica malignitas ueneno suae mortificauit inuidiae, praedestinata renouandis mortalibus pietatis suae remedia inter ipsa mundi primordia praesignauit, denuntians serpenti futurum semen mulieris quod noxii capitis elationem sua uirtute contereret, christum scilicet in carne, deum hominem que significans, qui natus ex uirgine uiolatorem humanae propaginis incorrupta natiuitate damnaret.

Nam quia gloriabatur diabolus hominem sua fraude deceptum diuinis caruisse muneribus, et inmortalitatis dote nudatum duram mortis subisse sententiam, se que in malis suis quoddam de praeuaricatoris consortio inuenisse solacium, deum quoque, iustae seueritatis exigente ratione, erga hominem quem in tanto honore condiderat, antiquam mutasse sententiam, opus fuit, secreti dispensatione consilii ut incommutabilis deus, cuius uoluntas non potest sua benignitate priuari, primam pietatis suae dispositionem sacramento occultiore compleret, et homo diabolicae iniquitatis uersutia actus in culpam contra dei propositum non periret.

Aduenientibus ergo temporibus, dilectissimi, quae redemptioni hominum fuerant praestituta, ingreditur haec mundi infima Iesus christus filius dei, de caelesti sede descendens, et a paterna gloria non recedens, nouo ordine, noua natiuitate generatus.

Nouo ordine, quia inuisibilis in suis uisibilis est factus in nostris, incomprehensibilis uoluit comprehendi, ante tempora manens esse coepit ex tempore, uniuersitatis dominus seruilem formam obumbrata maiestatis suae dignitate suscepit, inpassibilis deus non dedignatus est homo esse passibilis, et inmortalis mortis legibus subiacere.

Noua autem natiuitate generatus est, conceptus a uirgine, natus ex uirgine, sine paternae carnis concupiscentia, sine maternae integritatis iniuria, quia futurum hominum saluatorem talis ortus decebat, qui et in se haberet humanae substantiae naturam, et humanae carnis inquinamenta nesciret.

Auctor enim deo in carne nascenti deus est, testante archangelo ad beatam Mariam quia spiritus sanctus superueniet in te, et uirtus altissimi obumbrabit tibi, ideo que quod nascetur ex te sanctum, uocabitur filius dei.

Origo dissimilis, sed natura consimilis, humano usu et consuetudine, quod credimus, caret, sed diuina potestate subnixum est, ut uirgo conceperit, uirgo pepererit, uirgo permanserit.

Non hic cogitetur parientis conditio, sed nascentis arbitrium, qui sic homo natus est, ut uolebat et poterat.

Si ueritatem quaeris naturae, humanam cognosce materiam; si rationem scrutaris originis, uirtutem confitere diuinam.

Venit enim dominus Iesus christus contagia nostra auferre, non perpeti, nec succumbere uitiis, sed mederi.

Venit ut omnem languorem corruptionis et uniuersa ulcera sordentium curaret animarum.

Propter quod oportuit ut nouo nasceretur ordine, qui nouam inpollutae sinceritatis gratiam humanis corporibus inferebat; oportuit ut primam genetricis integritatem nascens incorruptio custodiret, et conplacitum sibi claustrum pudoris et sanctitatis hospitium uirtus diuini spiritus infusa seruaret, quae statuerat deiecta erigere, confracta solidare, et superandis carnis inlecebris multiplicatam pudicitiae donare uirtutem, ut uirginitas, quae in aliis non poterat salua esse generando, fieret et in aliis imitabilis renascendo.

Tractatus XXII - pars 3

Hoc ipsum autem, dilectissimi, quod christus nasci elegit ex uirgine, nonne apparet altissimae fuisse rationis, ut scilicet natam humano generi salutem diabolus ignoraret, et spiritali latente conceptu, quem non aliud uideret quam alios, non aliter crederet natum esse quam ceteros?

Cuius enim similem cum uniuersis aduertit naturam, parem habere arbitratus est cum omnibus causam, nec intellexit a transgressionis uinculis liberum, quem ab infirmitate mortalitatis non inuenit alienum.

Verax namque misericordia dei, cum ad reparandum humanum genus ineffabiliter ei multa suppeterent, hanc potissimum consulendi elegit uiam, qua ad destruendum opus diaboli non uirtute uteretur potentiae, sed ratione iustitiae.

Nam superbia hostis antiqui non inmerito sibi in omnes homines ius tyrannicum uindicabat, nec indebito dominatu premebat, quos a mandato dei spontaneos in obsequium suae uoluntatis adlexerat.

Non itaque iuste amitteret originalem dediticii generis seruitutem, nisi de eo quod subegerat uinceretur.

Quod ut fieret, sine uirili semine editus est christus ex uirgine, quam non humanus coitus, sed spiritus sanctus fecundauit.

Et cum in omnibus matribus non fiat sine peccati sorde conceptio, haec inde purgationem traxit, unde concepit.

Quo enim paterni seminis transfusio non peruenit, peccati se illic origo non miscuit.

Inuiolata uirginitas concupiscentiam nesciuit, substantiam ministrauit.

Adsumpta est de matre domini natura, non culpa.

Creata est forma serui sine conditione seruili, quia nouus homo sic contemperatus est ueteri, ut et ueritatem susciperet generis et uitium excluderet uetustatis.

Tractatus XXII - pars 4

Cum igitur misericors omnipotens que saluator ita susceptionis humanae moderaretur exordia, ut uirtutem inseparabilis a suo homine deitatis per uelamen nostrae infirmitatis absconderet, inlusa est securi hostis astutia, qui natiuitatem pueri in salutem humani generis procreati, non aliter sibi quam omnium nascentium putauit obnoxiam.

Vidit enim uagientem atque lacrimantem, uidit pannis obuolutum, circumcisioni subditum et legalis sacrificii oblatione perfunctum.

Agnouit deinceps solita incrementa pueritiae, et usque in uiriles annos de naturalibus non dubitauit augmentis.

Inter haec intulit contumelias, multiplicauit iniurias, adhibuit maledicta, obprobria, blasphemias, conuicia, omnem postremo in ipsum uim furoris effudit, omnia temptamentorum genera percucurrit, et sciens quo humanam naturam infecisset ueneno, nequaquam credidit primae transgressionis exortem, quem tot documentis didicit esse mortalem.

Perstitit ergo inprobus praedo et auarus exactor in eum qui nihil ipsius habebat insurgere, et dum uitiatae originis praeiudicium generale persequitur, chirographum quo nitebatur excidit, ab illo iniquitatis exigens poenam, in quo nullam repperit culpam.

Soluitur itaque letiferae pactionis malesuada conscriptio, et per iniustitiam plus petendi, totius debiti summa uacuatur.

Fortis ille nectitur uinculis suis et omne commentum maligni in caput ipsius retorquetur.

Ligato mundi principe, captiuitatis uasa rapiuntur.

Redit in honorem suum ab antiquis contagiis purgata natura, mors morte destruitur, natiuitas natiuitate reparatur, quoniam simul et redemptio aufert seruitutem, et regeneratio mutat originem, et fides iustificat peccatorem.

Tractatus XXII - pars 5

Quisque igitur christiano nomine pie et fideliter gloriaris, reconciliationis huius gratiam iusto perpende iudicio.

Tibi enim quondam abiecto, tibi extruso paradisi sedibus, tibi per exilia longa morienti, tibi in cinerem et puluerem dissoluto, cui iam non erat spes ulla uiuendi, per incarnationem uerbi potestas data est, ut de longinquo ad tuum reuertaris auctorem, recognoscas parentem, liber efficiaris ex seruo, de extraneo proueharis in filium, ut qui ex corruptibili carne natus es, ex dei spiritu renascaris, et obtineas per gratiam quod non habes per naturam, ac si te dei filium per spiritum adoptionis agnoueris, deum patrem audeas nuncupare.

Malae conscientiae absolutus reatu, ad caelestia regna suspires, uoluntatem dei facias diuino fultus auxilio, imiteris angelos super terram, inmortalis substantiae uirtute pascaris, securus aduersus inimicas temptationes pro pietate confligas, et si caelestis militiae sacramenta seruaueris, non dubites te in castris triumphalibus regis aeterni pro uictoria coronandum, cum te resurrectio piis parata susceperit in regni caelestis consortium prouehendum.

Tractatus XXII - pars 6

Habentes ergo tantae spei fiduciam, dilectissimi, in fide qua fundati estis, stabiles permanete, ne idem ille temptator, cuius iam a uobis dominationem christus exclusit, aliquibus uos iterum seducat insidiis, et haec ipsa praesentis diei gaudia fallaciae suae arte corrumpat, inludens simplicioribus animis de quorumdam persuasione pestifera, quibus hic dies sollemnitatis nostrae, non tam de natiuitate christi, quam de noui, ut dicunt, solis ortu uideatur honorabilis.

Quorum corda uastis tenebris obuoluta, et ab omni incremento uerae lucis aliena sunt.

Trahuntur enim adhuc stultissimis gentilitatis erroribus, et quia supra id quod carnali intuentur aspectu, nequeunt aciem mentis erigere, ministra mundi luminaria diuino honore uenerantur.

Absit ab animis christianis impia superstitio prodigiosum que mendacium.

Vltra omnem modum distant a sempiterno temporalia, ab incorporeo corporea, a dominatore subiecta, quae etsi mirandam habent pulchritudinem, adorandam tamen non habent deitatem.

Illa ergo uirtus, illa sapientia, illa est colenda maiestas, quae uniuersitatem mundi creauit ex nihilo, et in quas uoluit formas atque mensuras terrenam caelestem que substantiam omnipotenti ratione produxit.

Sol, luna et sidera sint commoda utentibus, sint speciosa cernentibus, sed ita ut de illis gratiae referantur auctori, et adoretur deus, qui condidit, non creatura, quae seruit.

Laudate igitur deum dilectissimi, in omnibus operibus eius atque iudiciis.

Sit in uobis indubitata credulitas uirgineae integritatis et partus.

Reformationis humanae sacrum diuinum que mysterium sancto atque sincero honorate famulatu.

Amplectimini christum in nostra carne nascentem, ut eumdem deum gloriae uidere mereamini in sua maiestate regnantem, qui cum patre et cum spiritu sancto manet in unitate deitatis in saecula saeculorum.

Amen.


Return to index