Sancti Leonis Magni Tractatus

Tractatus XXI

Saluator noster, dilectissimi, hodie natus est, gaudeamus.

Neque enim locum fas est esse tristitiae, ubi natalis est uitae, quae consumpto mortalitatis timore, ingerit nobis de promissa aeternitate laetitiam.

Nemo ab huius alacritatis participatione secernitur, una cunctis laetitiae communis est ratio, quia dominus noster, peccati mortis que destructor, sicut nullum a reatu liberum repperit, ita liberandis omnibus uenit.

Exultet sanctus, quia propinquat ad palmam.

Gaudeat peccator, quia inuitatur ad ueniam.

Animetur gentilis, quia uocatur ad uitam.

Dei namque filius, secundum plenitudinem temporis quam diuini consilii inscrutabilis altitudo disposuit, reconciliandam auctori suo naturam generis adsumpsit humani, ut inuentor mortis diabolus per ipsam quam uicerat uinceretur.

In quo conflictu pro nobis inito, magno et mirabili aequitatis iure certatum est, dum omnipotens dominus cum saeuissimo hoste, non in sua maiestate, sed in nostra humilitate congreditur, obiciens ei eamdem formam eamdem que naturam, mortalitatis quidem nostrae participem, sed peccati totius expertem.

Alienum quippe ab hac natiuitate est, quod de omnibus legitur: Nemo mundus a sorde, nec infans cuius unius diei si sit uita eius super terram.

Nihil in istam singularem natiuitatem de carnis concupiscentia transiit, nihil de peccati lege manauit.

Virgo regia Dauidicae stirpis eligitur, quae sacro grauidanda fetu diuinam humanam que prolem prius conciperet mente quam corpore.

Et ne superni ignara consilii ad inusitatos paueret effectus, quod in ea operandum erat a spiritu sancto, conloquio discit angelico.

Nec damnum credit pudoris dei genetrix mox futura.

Cur enim de conceptionis nouitate desperet, cui efficientia de altissimi uirtute promittitur?

Confirmatur credentis fides etiam praeeuntis adtestatione miraculi, donatur que Elisabeth inopinata fecunditas, ut qui conceptum dederat sterili, daturus non dubitaretur et uirgini.

Tractatus XXI - pars 2

Verbum igitur dei, deus filius dei, qui in principio erat apud deum, per quem facta sunt omnia et sine quo factum est nihil, propter liberandum ab aeterna morte hominem factus est homo, ita se ad susceptionem humilitatis nostrae sine diminutione suae maiestatis inclinans, ut manens quod erat adsumens que quod non erat, ueram serui formam ei formae in qua deo patri est aequalis uniret, et tanto foedere naturam utramque consereret, ut nec inferiorem consumeret glorificatio, nec superiorem minueret adsumptio.

Salua igitur proprietate utriusque substantiae et in unam coeunte personam, suscipitur a maiestate humilitas, a uirtute infirmitas, ab aeternitate mortalitas, et ad dependendum conditionis nostrae debitum, natura inuiolabilis naturae est infusa passibili, deus que uerus homo uerus in unitatem domini temperatur, ut quod nostris remediis congruebat, unus atque idem dei hominum que mediator et mori posset ex uno et resurgere posset ex altero.

Merito uirgineae integritati nihil corruptionis intulit partus salutis, quia custodia fuit pudoris editio ueritatis.

Talis ergo, dilectissimi, natiuitas decuit dei uirtutem et dei sapientiam christum, qua nobis et humanitate congrueret et diuinitate praecelleret.

Nisi enim esset deus uerus, non afferret remedium, nisi esset homo uerus, non praeberet exemplum.

Ab exultantibus angelis nascente domino gloria in excelsis deo canitur, et pax in terra bonae uoluntatis hominibus nuntiatur.

Vident enim caelestem Hierusalem ex omnibus mundi gentibus fabricari de quo inenarrabili diuinae pietatis opere quantum laetari debet humilitas hominum, cum tantum gaudeat sublimitas angelorum?

Tractatus XXI - pars 3

Agamus ergo, dilectissimi, gratias deo patri, per filium eius, in spiritu sancto, qui propter multam caritatem suam qua dilexit nos, misertus est nostri, et cum essemus mortui peccatis, conuiuificauit nos christo, ut essemus in ipso noua creatura nouum que figmentum.

Deponamus ergo ueterem hominem cum actibus suis, et adepti participationem generationis christi, carnis renuntiemus operibus.

Agnosce, o christiane, dignitatem tuam, et diuinae consors factus naturae, noli in ueterem uilitatem degeneri conuersatione recidere.

Memento cuius capitis et cuius sis corporis membrum.

Reminiscere quia erutus de potestate tenebrarum, translatus es in dei lumen et regnum.

Per baptismatis sacramentum spiritus sancti factus es templum, noli tantum habitatorem prauis de te actibus effugare et diaboli te iterum subicere seruituti, quia pretium tuum sanguis est christi, quia in ueritate te iudicabit, qui misericorditer te redemit, christus dominus noster.


Return to index