Vnde etsi necessarium est trepidare de merito, religiosum tamen est gaudere de dono, quoniam qui mihi honoris est auctor, ipse est administrationis adiutor, et ne sub magnitudine gratiae succumbat infirmus, dabit uirtutem, qui contulit dignitatem.
Recurrente igitur per suum ordinem die quo me dominus episcopalis officii uoluit habere principium, uera mihi in gloriam dei est causa laetandi, qui mihi, ut multum a me diligeretur, multa dimisit, et ut mirabilem faceret gratiam suam, in eum munera sua contulit, in quo meritorum suffragia non inuenit.
Quo opere suo dominus quid cordibus nostris insinuat, quid ue commendat, nisi ut de sua iustitia nemo praesumat et de ipsius misericordia nemo diffidat, quae tunc euidentius praeminet, quando peccator sanctificatur et abiectus erigitur.
Neque enim de qualitate nostrorum operum pendet caelestium mensura donorum, aut in isto saeculo in quo tota uita temptatio est, hoc unicuique retribuitur quod meretur, ubi si iniquitates dominus obseruaret, nullus iudicium ipsius sustineret.
Nam quod proprie ad affectum animi mei pertinet, confiteor me plurimum de omnium uestrum deuotione gaudere.
Cum que hanc uenerabilium consacerdotum meorum splendidissimam frequentiam uideo, angelicum nobis in tot sanctis sentio interesse conuentum.
Nec dubito abundantiore nos hodie diuinae praesentiae gratia uisitari, quando simul adsunt et uno lumine micant tot speciosissima tabernacula dei, tot membra excellentissima corporis christi.
Nec abest, ut confido, ab hoc coetu etiam beatissimi Petri apostoli pia dignatio et fida dilectio, neque deuotionem uestram ille deseruit, cuius uos reuerentia congregauit.
De uestro itaque et ipse gaudet affectu et in consortibus honoris sui obseruantiam dominicae institutionis amplectitur, probans ordinatissimam totius ecclesiae caritatem quae in Petri sede Petrum suscipit et a tanti amore pastoris nec in persona tam inparis tepescit haeredis.
Vt ergo haec pietas, dilectissimi, quam erga humilitatem meam unanimiter exhibetis, fructum sui studii consequatur, misericordissimam dei nostri clementiam supplices obsecrate, ut in diebus nostris expugnet impugnantes nos, muniat fidem nostram, multiplicet dilectionem, augeat pacem, me que seruulum suum, quem ad ostendendas diuitias gratiae suae gubernaculis ecclesiae uoluit praesidere, sufficientem tanto operi et utilem uestrae aedificationi dignetur efficere, et ad hoc tempora nostrae seruitutis extendere, ut proficiat deuotioni quod fuerit largitus aetati, per christum dominum nostrum.