Sancti Leonis Magni Tractatus

Tractatus XVIII

Praesidia, dilectissimi, sanctificandis mentibus nostris atque corporibus diuinitus instituta, ideo cum dierum temporum que curriculis sine cessatione reparantur, ut infirmitatum nostrarum ipsa nos medicina commoneat.

Natura quippe mutabilis et de peccati labe mortalis, licet iam redempta et sacro baptismate iam renata, in quantum est passibilis, in tantum est ad deteriora procliuis.

Corrumperetur carnali desiderio, nisi spiritali muniretur auxilio, quia sicut illi numquam deest unde corruat, ita semper praesto est unde subsistat, dicente apostolo: Fidelis deus, qui uos non patietur temptari super id quod potestis, sed faciet prouentum, ut possitis sustinere.

Quamuis ergo dominus protegat bellatores, et milites suos ille qui potens est in proelio cohortetur et dicat: Nolite timere, quia ego uici mundum, sciendum tamen est, dilectissimi, hoc incitamento formidinem sublatam esse, non pugnam, et retunso aculeo timoris, causam manere certaminis, quod ab hoste uersuto terribiliter quidem furore persecutionis mouetur, sed nocentius specie pacis infertur.

Vbi enim in aperto sunt pugnae, in manifesto sunt et coronae.

Et hoc ipsum alit atque accendit patientiae fortitudinem, quod sicut proxima est tribulatio, ita est et uicina promissio.

Cessantibus uero publicis inpugnationibus impiorum, et a caedibus se ac suppliciis fidelium diabolo continente, ne pertinacia crudelitatum multiplicatio nostrorum fieret triumphorum, fremens aduersarius cruentas inimicitias ad quietas conuertit insidias, ut quos uincere fame et gelu, ferro flammis que non poterat, otio tabefaceret, cupiditatibus inretiret, ambitione inflaret, uoluptate corrumperet.

Tractatus XVIII - pars 2

Sed his atque aliis omnibus destruendis habet christiana acies potentes munitiones et arma uictricia, dum instruente milites suos spiritu ueritatis, mansuetudo iram, largitas auaritiam, benignitas extinguit inuidiam.

Commutante enim dextera excelsi corda multorum, rediit in nouitatem uetustas, de famulis iniquitatis ministri prodiere iustitiae.

Subegit luxuriam continentia, humilitas arrogantiam propulsauit, et qui inpudicitia sorduerant, castitate nituerunt.

His autem conuersionibus, dilectissimi, per prouidentiam gratiae dei addita sunt sancta ieiunia, quae in quibusdam diebus ab uniuersa ecclesia deuotionem obseruantiae generalis exigerent.

Quamuis enim pulchrum sit atque laudabile ut singula quaeque membra corporis christi propriis ornentur officiis, excellentioris tamen est actionis sacratioris que uirtutis, cum in unum propositum piae plebis corda concurrunt, ut ille cui sanctificatio nostra supplicium est, non solum a parte, sed etiam a soliditate superetur.

Cui nunc operi, dilectissimi, decimus mensis offertur, admonens quodammodo pro qualitate temporis sui ne quisquam frigore infidelitatis obtorpeat, sed potius caritatis spiritu conualescat.

Quoniam et per ipsa elementa mundi, tamquam per publicas paginas, significationem diuinae uoluntatis accipimus, nec umquam cessat superna eruditio, quando etiam de his quae nobis famulantur inbuimur.

Tractatus XVIII - pars 3

Praeter illam namque apostolicam sententiam qua homines fructu pietatis carentes uacuis arboribus comparantur, etiam illa ficus nobis cauenda est de suae infecunditatis exemplo, quam dominus Iesus, sicut euangelium refert, nihil habentem quod esuriens sumeret, perpetua sterilitate damnauit, ut intellegeremus quoniam qui esurientem non refouet, illi denegat cibum qui quod pauperi est datum, sibi dixit inpensum.

Et huius maledictionis arbores erunt, quibus a iudicante dicetur: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, quem praeparauit pater meus diabolo et angelis eius.

Esuriui enim, et non dedistis mihi manducare, sitiui, et non dedistis mihi bibere, et cetera.

Quae ideo singula recoluntur, ut aduertamus non futurum extra misericordiam, qui uel partem horum operum fuerit exsecutus.

Anima autem neminem iuuans erit arbor non habens poma, cum totius pietatis inuenietur aliena.

Decimi ergo mensis ieiunium, quod hiemalis est temporis, ad agriculturam nos mysticam uocat, qua segetum et palmitum atque arborum uires, quibus humana sustentatur infirmitas, spiritalibus studiis excolantur, ut dominicus ager suis ditetur inpendiis, et quem numquam expedit esse sine fructu, de propria fiat ubertate fecundior.

Quod utique intellegit sanctitas uestra ad totius ecclesiae profectus esse referendum, quorum in fide germen est, in spe incrementum, in caritate maturitas, quia castigatio corporis et instantia orationis tunc ueram obtinent puritatem, cum elemosinarum sanctificatione nituntur, dicente domino: Date elemosinam, et ecce omnia munda sunt uobis.

Quarta igitur et sexta sabbati ieiunemus, sabbato autem apud beatissimum Petrum apostolum uigilias celebremus, ipso praestante et adiuuante qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat per omnia saecula saeculorum.

Amen.


Return to index