Sancti Leonis Magni Tractatus

Tractatus XVII

Euangelicis sanctionibus, dilectissimi, multum utilitatis praebet doctrina legalis, cum quaedam de mandato ueteri ad nouam obseruantiam transferuntur, et ex ipsa ecclesiastica deuotione monstratur quod dominus Iesus non uenit legem soluere, sed implere.

Cessantibus enim significationibus quibus saluatoris nostri nuntiabatur aduentus, et peractis figuris quas abstulit praesentia ueritatis, ea quae uel ad regulas morum uel ad simplicem dei cultum ratio pietatis instituit, in eadem apud nos forma in qua sunt condita perseuerant, et quae utrique testamento erant congrua, nulla sunt commutatione uariata.

Ex his autem est etiam decimi mensis sollemne ieiunium, quod a nobis nunc annua est consuetudine celebrandum, quia plenum iustitiae est atque pietatis gratias diuinae agere largitati pro fructibus quos in usus hominum secundum summae prouidentiae temperamentum terra produxit.

Quod ut prompto animo nos facere monstremus, non solum continentiam ieiunii, sed etiam elemosinarum curam oportet adsumi, ut de terra quoque cordis nostri germen iustitiae et fructus caritatis oriatur, et misericordiam dei pauperum ipsius miserendo mereamur.

Efficacissima enim est ad exorandum deum postulatio cui pietatis opera suffragantur, quoniam qui suum ab inope non auertit animum, cito ad se domini conuertit auditum, dicente domino: Estote misericordes, sicut et pater uester misericors est; dimittite, et dimittetur uobis.

Quid hac iustitia benignius? Quid hac retributione clementius, ubi sententia iudicaturi in potestate ponitur iudicandi?

Date, inquit, et dabitur uobis.

Quam cito diffidentiae sollicitudo et auaritiae est amputata cunctatio, ut quod reddituram se promittit ueritas, secura expendat humanitas.

Tractatus XVII - pars 2

Constans esto, christiane largitor.

Da quod accipias, sere quod metas, sparge quod colligas.

Noli metuere dispendium, noli de dubio suspirare prouentu.

Substantia tua cum bene erogatur, augetur.

Concupisce iustum misericordiae lucrum, et aeterni quaestus sectare commercium.

Munerator tuus uult te esse munificum, et qui dat ut habeas, mandat ut tribuas, dicens: Date, et dabitur uobis.

Amplectenda est tibi promissionis istius et gratulanda conditio.

Quamuis enim non habeas nisi quod acceperis, non potes tamen non habere quod dederis.

Qui ergo pecunias amat, et multiplicare opes suas inmodicis optat augmentis, hoc potius sanctum fenus exerceat, et hac usurarum arte ditescat, ut non hominum laborantium captet necessitates, ne per dolosa beneficia laqueos incidat insolubilium debitorum, sed illius sit creditor, illius fenerator, qui dicit: Date, et dabitur uobis, et qua mensura mensi fueritis, eadem remetietur uobis.

Infidelis autem et iniquus est etiam sibi, qui quod aestimat diligendum non uult habere perpetuum.

Quantalibet adiciat, quantalibet condat et congerat, inops de hoc mundo et egenus abscedet, dicente propheta Dauid: Quoniam cum interierit non accipiet omnia, neque descendet cum eo gloria domus eius.

Qui si benignus esset animae suae, illi bona sua crederet, qui et idoneus fideiussor est pauperum et largissimus redditor usurarum.

Sed iniusta et inpudens auaritia, quae beneficium se dicit praestare cum decipit, non credit deo ueraciter promittenti, et credit homini trepide paciscenti, dum que certiora aestimat praesentia quam futura, merito in hoc frequenter incurrit ut ei cupiditas iniusti lucri non iniusti causa sit damni.

Tractatus XVII - pars 3

Vnde quilibet sequatur euentus, mala semper est ratio fenerantis, cui pecuniam et minuisse et auxisse peccatum est, ut aut miser sit amittendo quod dedit, aut miserior accipiendo quod non dedit.

Fugienda prorsus est iniquitas fenoris, et lucrum quod omni caret humanitate uitandum est.

Multiplicatur quidem facultas iniustis et tristibus incrementis, sed mentis substantia contabescit, quoniam fenus pecuniae funus est animae.

Quid enim de huiusmodi hominibus deus sentiat, sacratissimus Dauid propheta manifestat, qui cum diceret: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo?

Responso diuinae uocis instruitur, et eum ad aeternam requiem pertinere cognoscit, qui inter alias piae conuersationis regulas pecuniam suam non dedit ad usuram, et a tabernaculo dei ostenditur alienus et a sancto monte eius extraneus, qui dolosum quaestum de pecuniae suae captat usuris, et dum per aliena cupit damna ditari, aeterna dignus est egestate puniri.

Tractatus XVII - pars 4

Vos itaque, dilectissimi, qui ex toto corde promissionibus domini credidistis, fugientes inmundissimam auaritiae lepram, donis dei pie et sapienter utimini.

Et quoniam de ipsius largitate gaudetis, date operam ut possitis gaudiorum uestrorum habere consortes.

Multis enim, quae uobis suppetunt, desunt, et in quorumdam indigentia materia uobis data est diuinae bonitatis imitandae, ut per uos etiam in alios beneficia diuina transirent, et bene dispensantes temporalia adquireretis aeterna.

Quarta igitur et sexta feria ieiunemus, sabbato autem ad beatissimum Petrum apostolum uigilemus, cuius orationibus nobis per omnia obtineatur diuina protectio, per christum dominum nostrum.


Return to index