Sed etiam praesens uita per creatoris opem ducitur et per ipsius prouidentiam sustinetur, quia idem largitor est temporalium, qui promissor est aeternorum.
Sicut ergo pro spe futurae felicitatis, ad quam per fidem currimus, gratias deo agere debemus quod ad perceptionem tantae praeparationis euehimur, ita pro his quoque commodis quae singulorum annorum reuolutione consequimur, deus a nobis honorandus atque laudandus est, qui sic terrae fecunditatem ab initio dedit, sic pariendorum fructuum leges in quibusque germinibus ac seminibus ordinauit, ut numquam sua instituta desereret, sed in rebus conditis benigna conditoris administratio permaneret.
Quidquid ergo ad usus hominum segetes, uineae oleae que pepererunt, totum hoc diuinae bonitatis largitate profluxit, quae, elementorum qualitate uariata, dubios agricolarum labores clementer adiuuit, ut utilitatibus nostris uenti et imbres, frigora et aestus, dies noctes que seruirent.
Non enim sibi ad effectus operum suorum ratio humana sufficeret, nisi plantationibus et rigationibus solitis dominus incrementa praeberet.
Vnde plenum pietatis atque iustitiae est, ut de his quae nobis caelestis pater misericorditer contulit, nos quoque alios adiuuemus.
Sunt enim plurimi qui nullam in agris, nullam in uineis, nullam habent in oleis portionem, quorum inopiae de ea quam dominus dedit copia consulendum est, ut et ipsi nobis cum deo pro terrae fecunditate benedicant, et gaudeant possidentibus fuisse donata quae etiam pauperibus ac peregrinis fuerint facta communia.
Felix illud est horreum et omnium fructuum multiplicatione dignissimum, de quo egentium et debilium saturatur esuries, de quo releuatur necessitas peregrini, de quo desiderium fouetur infirmi.
Quos ideo sub diuersis molestiis iustitia dei laborare permisit, ut et miseros pro patientia, et misericordes pro beniuolentia coronaret.
Efficacissima enim pro peccatis deprecatio est in elemosinis atque ieiuniis, et uelociter ad diuinas conscendit aures talibus oratio eleuata suffragiis.
Quoniam, sicut scriptum est, animae suae benefacit uir misericors, et nihil est uniuscuiusque tam proprium quam quod inpendit in proximum.
Pars enim corporalium facultatum quae indigentibus ministratur, in diuitias transit aeternas, et illae opes de hac largitate pariuntur, quae nullo usu minui, nulla poterunt corruptione uiolari.
Beati namque misericordes, quoniam ipsorum miserebitur deus, et ipse illis erit summa praemii, qui est forma praecepti.
Et sicut decipiendis primis hominibus ministerium sibi serpentis adsumpsit, ita horum linguas ad seducendos rectorum animos, ueneno suae falsitatis armauit.
Sed his insidiis, dilectissimi, pastorali sollicitudine, in quantum dominus auxiliatur, occurrimus.
Et ne quid de sancto grege pereat praecauentes, paternis uos denuntiationibus admonemus, ut labia iniqua et linguam dolosam, a quibus animam suam propheta liberari postulat, declinetis, quoniam sermo eorum, sicut ait beatus apostolus, serpit ut cancer.
Humiliter inrepunt, blande capiunt, molliter ligant, latenter occidunt.
Veniunt enim, sicut saluator praedixit, sub uestitu ouium, intus autem sunt lupi rapaces, qui non possent ueras et simplices oues fallere, nisi christi nomine tegerent rabiem bestialem.
In his autem omnibus operatur qui, cum sit uerae inluminationis inimicus, in lucis se angelum transfigurat.
Huius arte Basilides, huius Marcion callet ingenio, hoc duce agitur Sabellius, hoc praecipitatur rectore Fotinus, huius potestati famulatur Arrius, huius spiritui seruit Eunomius, tota denique bestiarum talium cohors hoc praeside ab ecclesiae unitate discessit, hoc magistro a ueritate desciuit.
Quod enim in paganis profanum, quod in Iudaeis carnalibus caecum, quod in secretis magicae artis inlicitum, quod denique in omnibus haeresibus sacrilegum atque blasphemum est, hoc in istos, quasi in sentinam quamdam cum omnium sordium concretione confluxit.
Vnde uniuersas eorum impietates ac turpitudines enarrare perlongum est.
Superat enim uerborum copiam criminum multitudo.
Ex quibus ad indicandum pauca sufficiunt, ut de his quae audieritis, etiam illa quae uerecunde praetermittimus aestimetis.
De sacris tamen eorum, quae apud illos tam obscena sunt quam nefanda, quod inquisitioni nostrae dominus manifestari uoluit, non tacemus, ne quisquam putet nos de hac re dubiae famae et incertis opinionibus credidisse.
Residentibus itaque me cum episcopis atque presbyteris, et in eumdem consessum christianis uiris et nobilibus congregatis, electos et electas eorum iussimus praesentari.
Qui cum de peruersitate dogmatis sui et de festiuitatum suarum consuetudine multa reserassent, illud quoque scelus, quod eloqui uerecundum est, prodiderunt, quod tanta diligentia uestigatum est, ut nihil minus credulis, nihil obtrectatoribus relinqueretur ambiguum.
Aderant enim omnes personae per quas infandum facinus fuerat perpetratum, puella scilicet ut multum decennis, et duae mulieres quae ipsam nutrierant et huic sceleri praepararant.
Praesto erat etiam adolescentulus uitiator puellae, et episcopus ipsorum detestandi criminis ordinator.
Omnium horum par fuit et una confessio, et patefactum est exsecramentum quod aures nostrae uix ferre potuerunt.
De quo ne apertius loquentes castos offendamus auditus, gestorum documenta sufficiunt, quibus plenissime docetur nullam in hac secta pudicitiam, nullam honestatem, nullam reperiri penitus castitatem, in qua lex est mendacium, diabolus religio, sacrificium turpitudo.
Qui sciens quod primum uirum mulieris ore seduxerit, per que femineam credulitatem omnes homines a paradisi felicitate deiecerit, uestro nunc quoque sexui securiore insidiatur astutia, ut eas quas sibi potuerit per ministros suae falsitatis illicere, et fide spoliet et pudore.
Illud quoque uos, dilectissimi, obsecrans moneo, ut si cui uestrum innotuerit ubi habitent, ubi doceant, quos frequentent, et in quorum societate requiescant, nostrae sollicitudini fideliter indicetis, quia parum prodest unicuique quod protegente spiritu dei ab istis ipse non capitur, si cum alios capi intellegit non mouetur.
Contra communes hostes pro salute communi una omnium debet esse uigilantia, ne de alicuius membri uulnere etiam alia possint membra corrumpi, et qui tales non prodendos putant, in iudicio christi inueniantur rei de silentio, etiam si non contaminantur assensu.
Ideo enim misericors deus quamdam nobis partem prodidit hominum noxiorum, ut manifestato periculo excitaretur diligentia cautionis.
Non sufficiat quod actum est, sed eadem inquisitio perseueret, quae hoc auxiliante domino consequetur, ut non solum qui recti sunt incolumes perseuerent, sed etiam multi qui diabolica seductione decepti sunt, ab errore reuocentur.
Vestrae autem orationes et elemosinae atque ieiunia misericordi deo per hanc ipsam deuotionem sacratius offerentur, cum etiam hoc opus fidei ad omnia officia pietatis accesserit.
Quarta igitur et sexta feria ieiunemus, sabbato autem apud beatissimum Petrum praesentem apostolum uigilias celebremus, qui, sicut experimur et credimus, pro commendatis sibi a domino ouibus indesinenter pastorales praetendit excubias, exoraturus deprecationibus suis ut ecclesia dei, quae ipsius est praedicationibus instituta, ab omni errore sit libera.
Per christum dominum nostrum.