Scitis namque et deo docente cognoscitis ad aeternum uobis gaudium profuturam diuinorum obseruantiam mandatorum.
In quibus exsequendis quia humana fragilitas plerumque lassescit, et in multis per lubricum suae infirmitatis offendit, misericors et pius dominus remedia nobis et adiutoria dedit, per quae ueniam obtinere possimus.
Quis enim tot inlecebras mundi, tot insidias diaboli, tot denique pericula suae mutabilitatis euaderet, nisi clementia regis aeterni mallet nos reparare quam perdere?
Nam et qui iam redempti, iam regenerati, iam filii lucis effecti sunt, quamdiu tamen in hoc mundo, qui totus in maligno est positus, detinentur, quamdiu infirmitati carnis corruptibilia et temporalia blandiuntur, non possunt istos dies sine temptatione transire.
Nec facile cuiquam prouenit tam incruenta uictoria, ut inter multos hostes frequentes que conflictus, etiamsi sit liber a morte, sit immunis a uulnere.
Curandis igitur laesionibus quas saepe incidunt qui cum inuisibili hoste confligunt, trium maxime remediorum est adhibenda medicina: In orationis instantia, in castigatione ieiunii, in elemosinae largitate, quae cum pariter exercentur, deus propitiatur, culpa deletur, temptator eliditur.
Et his quidem praesidiis semper fidelis anima debet accingi, sed tunc studiosius praeparari, cum hi adsunt dies qui proprie sunt ad haec pietatis officia praestituti.
Illa enim quae rerum futurarum figuras gerebant, impletis quae significauere, finita sunt.
Ieiuniorum uero utilitatem noui testamenti gratia non remouit, et continentiam semper corpori atque animae profuturam pia obseruatione suscepit.
Quoniam sicut permanet apud intellegentiam christianam: Dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies, et: Diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo, et: Diliges proximum tuum sicut teipsum, et cetera talium mandatorum, ita quod in eisdem libris de ieiuniorum sanctificatione et curatione praeceptum est, nulla interpretatione uacuatur.
In omni enim tempore omnibus que uitae istius saeculi diebus, ieiunia nos contra peccata faciunt fortiores, ieiunia concupiscentias uincunt, temptationes repellunt, superbiam inclinant, iram mitigant, et omnes bonae uoluntatis affectus ad maturitatem totius uirtutis enutriunt, si tamen in societatem sibi beniuolentiam caritatis adsumant et in operibus misericordiae se prudenter exerceant.
Ieiunium enim sine elemosina non tam purgatio animae quam carnis afflictio est, magis que ad auaritiam quam ad continentiam referendum est, quando aliquis sic a cibo abstinet, ut etiam a pietate ieiunet.
Nostra ergo ieiunia, dilectissimi, abundent fructibus largitatis, et in pauperes christi benignis sint fecunda muneribus.
Nec tardentur in hoc opere mediocres, quia parum sit quod possint de sua facultate decerpere.
Nouit dominus omnium uires, et scit iustus inspector de qua mensura quisque quid tribuat.
Dissimiles quidem substantiae similes erogationes habere non possunt, sed aequatur plerumque merito, quod distat impendio, quia potest esse par animus, etiam ubi inpar est census.
Haec itaque ut adiuuante domino pia deuotione curentur, quarta et sexta feria ieiunemus, sabbato uero uigilias apud beatum Petrum apostolum celebremus, cuius orationibus adiuti in omnibus dei misericordiam mereamur.