Quae si pigro otio et inerti desidia neglegantur, terra nostra nihil generosi germinis pariet, et spinis ac tribulis obsita, non producet quae condenda sint horreis, sed quae urenda sint flammis.
Ager autem iste, dilectissimi, rorante desuper gratia dei, fide munitur, ieiuniis exaratur, elemosinis seritur, orationibus fecundatur, ut inter plantationes rigationes que nostras nullius amaritudinis radix pullulet, nec se incrementa cuiusquam noxiae stirpis attollant, sed enecato omni semine uitiorum, conualescat seges laeta uirtutum.
Ad quam diligentiam omni quidem nos tempore pietas adhortatur, sed in his diebus qui huic operi sunt specialius praestituti, maior animositas et cura est excitanda feruentior, ne quod pium est agere non indictum, impium sit neglegere praedicatum.
Quia et inimici nostri, qui nostra sanctificatione torquentur, in his diebus quos ad maiorem obseruantiam nobis dispositos esse nouerunt, uehementius saeuiunt et subtiliore insidiantur astutia, ut aliis inmittendo metum inopiae de largitatis expensis, aliis iniciendo tristitiam de labore ieiunii, quamplurimos a consortio huius deuotionis abducant.
Contra quas temptationes, dilectissimi, uigilet in nobis pii cordis intentio, et a christianis mentibus cogitationes diffidentiae repellantur.
Modicum est enim quod pauperi satis est.
Nec uictus illius, nec uestitus onerosus est.
Vile est quod esurit, uile quod sitit, et nuditas quae indiget operiri, non poscit ornari.
Et tamen dominus noster tam pius operum nostrorum arbiter, tam benignus est aestimator, ut etiam pro calice aquae frigidae sit praemium redditurus.
Quia iustus inspector est animorum, non impendium solum operis, sed etiam affectum est remuneraturus operantis.