Quid enim potest efficacius esse ieiunio, cuius obseruantia appropinquamus deo et resistentes diabolo uitia blanda superamus?
Semper enim uirtuti cibus ieiunium fuit.
De abstinentia denique prodeunt castae cogitationes, rationabiles uoluntates, salubriora consilia.
Et per uoluntarias afflictiones caro concupiscentiis moritur, uirtutibus spiritus innouatur.
Inpendamus uirtuti, quod subtrahimus uoluptati.
Fiat refectio pauperis abstinentia ieiunantis.
Studeamus uiduarum defensioni, pupillorum utilitati, lugentium consolationi, dissidentium paci.
Suscipiatur peregrinus, adiuuetur oppressus, uestiatur nudus, foueatur aegrotus, ut quicumque nostrum de iustis laboribus auctori bonorum omnium deo sacrificium huius pietatis obtulerit, ab eodem regni caelestis praemium recipere mereatur.