Sancti Leonis Magni Tractatus

Tractatus XII

Si fideliter, dilectissimi, atque sapienter creationis nostrae intellegamus exordium, inueniemus hominem ideo ad imaginem dei conditum ut imitator sui esset auctoris, et hanc esse naturalem nostri generis dignitatem si in nobis quasi in quodam speculo diuinae benignitatis forma resplendeat.

Ad quam utique nos cotidie reparat gratia saluatoris, dum quod cecidit in Adam primo, erigitur in secundo.

Causa autem reparationis nostrae non est nisi misericordia dei, quem non diligeremus, nisi nos prior ipse diligeret, et tenebras ignorantiae nostrae ueritatis suae luce discuteret.

Quod per sanctum Esaiam dominus praenuntians ait: Adducam caecos in uiam quam ignorabant, et semitas quas nesciebant faciam illos calcare.

Faciam illis tenebras in lucem et praua in directa.

Haec uerba faciam illis et non derelinquam eos.

Et iterum: Inuentus sum, inquit, non quaerentibus me, et palam apparui his qui me non interrogabant.

Quod quomodo impletum sit, Iohannes apostolus docet dicens: Scimus quoniam filius dei uenit et dedit nobis sensum, ut cognoscamus uerum et simus in uero filio eius.

Et iterum: Nos ergo diligamus, quoniam deus prior dilexit nos.

Diligendo itaque nos deus ad imaginem suam reparat, et ut in nobis formam suae bonitatis inueniat, dat unde ipsi quoque quod operatur operemur, accendens scilicet mentium nostrarum lucernas et igne nos suae caritatis inflammans, ut non solum ipsum, sed etiam quidquid diligit diligamus.

Nam si inter homines ea demum firma amicitia est, quam morum similitudo sociarit, cum tamen parilitas uoluntatum saepe in reprobos tendat affectus, quantum nobis optandum atque nitendum est ut in nullo ab his quae deo sunt placita, discrepemus! De quo dicit propheta: Quoniam ira in indignatione eius, et uita in uoluntate eius, quia non aliter in nobis erit dignitas diuinae maiestatis, nisi imitatio fuerit uoluntatis.

Tractatus XII - pars 2

Dicente itaque domino: Diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota mente tua, et diliges proximum tuum sicut teipsum, suscipiat fidelis anima auctoris sui atque rectoris inmarcescibilem caritatem, totam que se eius subiciat uoluntati, in cuius operibus atque iudiciis nihil uacat a ueritate iustitiae, nihil a miseratione clementiae.

Quoniam etsi magnis quis laboribus et multis fatigetur incommodis, bona est illi causa tolerandi, qui se aduersis uel corrigi intellegit uel probari.

Caritatis uero istius pietas perfecta esse non poterit, nisi diligatur et proximus.

Quo nomine non hi tantum intellegendi sunt qui nobis amicitia aut propinquitate iunguntur, sed omnes prorsus homines, cum quibus nobis natura communis est, siue illi hostes sint, siue socii, siue liberi, siue serui.

Vnus enim nos conditor finxit, unus creator animauit; eodem cuncti caelo et aere, hisdem utimur diebus et noctibus; cum que alii boni, alii sint mali, alii iusti, alii iniusti, deus tamen omnibus largitor, omnibus est benignus, sicut Lycaoniis a Paulo et Barnaba apostolis dicitur de prouidentia dei: Qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi uias suas.

Et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit, benefaciens eis, de caelo dans pluuiam et tempora fructifera, implens cibo et laetitia corda nostra.

Dedit autem nobis maiores diligendi proximi causas christianae gratiae latitudo, quae se per omnes partes totius orbis extendens, neminem hominum desperat, dum docet neminem neglegendum.

Et merito etiam inimicos diligi et pro persecutoribus sibi praecipit supplicari, qui ex omnibus cotidie gentibus sacris oliuae suae ramis inserens germen oleastri, de inimicis reconciliatos, de alienis adoptiuos, de impiis facit iustos, ut omne genu flectatur, caelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quoniam dominus Iesus in gloria dei patris est.

Tractatus XII - pars 3

Cum ergo deus bonos nos uelit esse, quia bonus est, nihil nobis debet de eius iudiciis displicere.

Nam non per omnia illi gratias agere, quid est aliud quam ex quadam eum parte reprehendere?

Audet enim plerumque humana insipientia aduersus creatorem suum, non solum de inopia, sed etiam de copia murmurare, ut et cum aliquid non suppetit, querula, et cum quaedam exuberent, sit ingrata.

Multae messis dominus horreorum suorum plenitudinem fastidiuit et ad copiam uindemiae affluentis ingemuit, nec de magnitudine fructuum gratulatus, sed de uilitate conquestus est.

Si autem parcior fuit in susceptis terra seminibus et castigatiore prouentu uites oleae que fluxerunt, accusatur annus, arguuntur elementa, et nec aeri parcitur, nec caelo, cum fideles et pios discipulos ueritatis nihil magis commendet et muniat quam perseuerans in deum et indefessa laudatio, dicente apostolo: Semper gaudete, sine intermissione orate, in omnibus gratias agite.

Haec enim uoluntas dei est in christo Iesu in omnibus uobis.

Huius autem deuotionis quemadmodum poterimus esse participes, nisi rerum uarietas constantiam mentis exerceat, ut amor directus in deum nec inter secunda superbiat, nec inter aduersa deficiat?

Quod placet deo, placeat et nobis.

De omni mensura munerum ipsius gaudeamus.

Qui bene usus est magnis, bene utatur et modicis.

Tam nobis copia quam parcitate consulitur.

Nec in spiritalibus lucris angustia grauabimur fructuum, si fecunditas non arescat animorum.

Oriatur de cordis agro, quod terra non edidit.

Semper illi quod largiatur occurrit, cui bene uelle non deficit.

Ad omnia igitur, dilectissimi, opera pietatis omnium nobis qualitas prosit annorum, nec beniuolentiam christianam difficultas temporalis impediat.

Nouit dominus uasa hospitalis uiduae in opus pietatis suae uacuata complere; nouit aquas in uina conuertere; nouit de paucissimis panibus milia esurientium saturare populorum.

Et ille qui in suis pascitur, quae potuit augere dando, potest multiplicare sumendo.

Tractatus XII - pars 4

Tria uero sunt quae maxime ad religiosas pertinent actiones, oratio scilicet, ieiunium et elemosina, quibus exercendis omne quidem tempus acceptum, sed illud est studiosius obseruandum, quod apostolicis accepimus traditionibus consecratum, sicut etiam decimus hic mensis morem refert ueteris instituti, ut tria illa de quibus locutus sum diligentius exsequamur.

Oratione enim propitiatio dei quaeritur, ieiunio concupiscentia carnis extinguitur, elemosinis peccata redimuntur, simul que per omnia dei in nobis imago renouatur, si et in laudem eius semper parati et ad purificationem nostram sine cessatione solliciti et ad sustentationem proximi indesinenter simus intenti.

Haec triplex obseruantia, dilectissimi, omnium uirtutum comprehendit effectus.

Haec ad imaginem et similitudinem dei peruenit et a sancto spiritu inseparabiles facit.

Quia in orationibus permanet fides recta, in ieiunio innocens uita, in elemosinis mens benigna.

Quarta igitur et sexta feria ieiunemus,

Tractatus XII - pars 5

sabbato autem apud beatissimum Petrum apostolum uigilias celebremus, qui et orationes et ieiunia et elemosinas nostras precibus suis dignabitur adiuuare.

Per dominum nostrum Iesum christum, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat in saecula saeculorum.

Amen.


Return to index