Sancti Leonis Magni Tractatus

SERMO XCI [Al. LXXXIX]. De Jejunio septimi mensis VI

SYNOPSIS.

I. Dei voluntatem ex ipsis etiam elementis edoceri, quae et a cibis, et a mundana sapientia abstinere jubet.---II. Tam Nestorii quam Eutychis haeresim esse detestandam.---III. Veritatem carnis in Christo ex sacrificio Eucharistiae et praecepto eleemosynae probari.

CAP. I.

Devotionem fidelium, dilectissimi, nihil est in quo providentia divina non adjuvet. Siquidem exercendis ad sanctimoniam mentibus atque corporibus, ipsa quoque mundi elementa famulantur, dum dierum ac mensium distincte variata revolutio quasdam nobis paginas aperit praeceptorum, ut quod sacra admonent instituta, hoc quodammodo loquantur et tempora. Unde cum septimum mensem nobis anni recursus attulerit, non ignoro observantiam vestram ad celebrandum solemne jejunium spiritaliter incitari: quoniam experimento didicistis quantum haec praeparatio et exteriora hominum et interiora purificet, ut cum a licitis abstinetur, facilius illicitis resistatur. Continentiae autem ratio, dilectissimi, non in sola castigatione corporum, nec in diminutione tantum habeatur escarum. Majora enim virtutis istius bona ad illam animae pertinent castitatem, quae non solum carnis concupiscentias conterit, sed etiam mundanae sapientiae vana contemnit, dicente Apostolo: Videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum (Coloss. II, 8).

CAP. II.

Continendum ergo est a cibis, sed multo magis ab erroribus jejunandum: ut mens nulli carnali dedita voluptati, nullius sit captiva mendacii: quia sicut in praeteritis, ita etiam in nostris diebus non desunt veritatis inimici qui intra catholicam Ecclesiam movere audeant bella civilia, ut in consensum impiorum dogmatum imperitos quosque ducentes, sibi glorientur accrescere quos a Christi corpore potuerint separare. Quid enim tam adversatur prophetis, tam repugnat Evangeliis, tam denique est apostolicis rebelle doctrinis, quam in Domino Jesu Christo ex Maria genito, et sempiterno Patri intemporaliter coaeterno, unam et singularem praedicare naturam? Quae si hominis tantum intelligenda est, ubi est quae salvat Deitas? si tantummodo Dei, ubi est quae salvatur humanitas? Fides autem catholica, quae omnibus resistit erroribus, etiam simul istas impietates refutat, damnans Nestorium divina ab homine dividentem, detestans Eutychen in divinis humana vacuantem: quoniam veri Dei Filius Deus verus, unitatem et aequalitatem habens cum Patre, et cum Spiritu sancto, idem verus homo esse dignatus est, nec conceptu Virginis matris est sejunctus a carne nec partu: sic humanitatem sibi uniens, ut Deus incommutabiliter permaneret; sic Deitatem homini impertiens, ut eum glorificatione non consumeret, sed augeret. Qui enim factus est forma servi, forma Dei esse non destitit, nec alter cum altero, sed unus in utroque est: ut ex quo Verbum caro factum est (Joan. I, 14), nullis dispensationum varietatibus fides nostra turbetur; sed sive in miraculis virtutum, sive in contumeliis passionum, et Deum qui homo est, et hominem credamus esse qui Deus est.

CAP. III.

Hanc confessionem, dilectissimi, toto corde promentes, impia haereticorum commenta respuite, ut jejunia vestra et eleemosynae nullius erroris contagio polluantur; tunc enim et sacrificii munda est oblatio, et misericordiae sancta largitio, quando ii qui ista dependunt, quod operantur intelligunt. Nam dicente Domino: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI, 54), sic sacrae mensae communicare debetis, ut nihil prorsus de veritate corporis Christi et sanguinis ambigatis. Hoc enim ore sumitur quod fide creditur: et frustra ab illis AMEN respondetur, a quibus contra id quod accipitur, disputatur. Dicente autem propheta: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem (Ps. XL, 1), ille circa pauperes vestimentorum et ciborum laudabilis distributor est, qui se Christum in indigentibus et vestire novit et pascere: quoniam ipse ait: Quamdiu fecistis uni ex fratribus meis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40). Verus itaque Deus et verus homo, unus est Christus, dives in suis, pauper in nostris, dona accipiens et dona diffundens, particeps mortalium et vivificatio mortuorum: ut in nomine Jesu Christi omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum; et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 10, 11), vivens et regnans cum sancto Spiritu in saecula saeculorum. Amen.


Return to index