Sancti Leonis Magni Tractatus

SERMO LXXXIX [Al. LXXXVII]. De Jejunio septimi mensis IV

SYNOPSIS.

I. Jejunium a Christianis gratia Dei impletum quantum praestet observantia carnali Judaeorum. ---II. Commune et publicum privato esse anteferendum, ut majoris meriti et efficaciae.---III. Innumera esse tela diaboli, quae ab eo solo vitantur qui Deum super omnia diligit.---IV. Quaedam tempora electa, ut ad divina respiremus.---348 V. Jejunio subjungendam eleemosynam, maxime erga fideles. ---VI. Pauperes patientia, divites misericordia salvandos.

CAP. I.

Praedicationem nostram, dilectissimi, familiaris vobis adjuvat consuetudo, et ratio temporis commendat officium sacerdotis, ne aut onerosum videatur aut arduum, quod et praeceptum exigit legis, et devotio temperat voluntatis: quae cum in unum, gratia Dei auxiliante, conveniunt, non littera occidit, sed spiritus vivificat (I Cor. VIII, 1). Ubi autem spiritus Dei, ibi libertas (II Cor. III, 17), quae legem non timore exsequitur, sed amore. Obedientia enim mollit imperium, nec dura ibi necessitate servitur, ubi diligitur quod jubetur. Cum ergo vos, dilectissimi, ad quaedam quae etiam in veteri Testamento instituta sunt cohortamur, non Judaicae vos observantiae jugo subdimus, nec consuetudinem vobis populi carnalis indicimus. Excellit super illorum jejunia continentia Christiana: et si quid nobis atque illis commune est in temporibus, non concordat in moribus. Habeant illi [g 15Kb] nudipedalia sua, et in tristitia vultuum ostentent otiosa jejunia; nos in nullo ad habitus nostri honestatem dissimiles, nec a justis et necessariis operibus abstinentes, edendi licentiam simplici parcitate cohibemus: ut in usu ciborum modus eligatur, non creatura damnetur.

CAP. II.

Quamvis autem unicuique nostrum liberum sit voluntariis castigationibus proprium corpus afficere, et nunc moderatius, nunc vero districtius repugnantes spiritui carnales concupiscentias edomare, quibusdam tamen diebus ab omnibus oportet pariter celebrari generale jejunium, et tunc est efficacior sacratiorque devotio, quando in operibus pietatis totius Ecclesiae unus animus et unus est sensus. Publica enim praeferenda sunt propriis; et ibi intelligenda est praecipua ratio utilitatis, ubi vigilat cura communis. Teneat igitur diligentiam suam observantia singulorum, et contra nequitiae spiritalis insidias, implorato divinae protectionis auxilio, coelestia quisque arma corripiat. Sed ecclesiasticus miles, etiamsi specialibus praeliis possit fortiter facere, tutius tamen et felicius dimicabit, si contra hostem palam in acie steterit: ubi non suis tantum viribus certamen ineat, sed sub invicti Regis imperio fraternis consociatus agminibus bellum universale conficiat. Minori enim discrimine plures confligunt cum hoste quam singuli; nec facile patet vulneri, quem opposito scuto fidei, non sua tantum, sed etiam aliorum fortitudo defendit: ut ubi una est omnium causa, sit una victoria.

CAP. III.

Quia igitur adversarius noster insidiari nobis diversa tentationum arte non desinit, et haec est una versutiarum ejus intentio, ut redemptos Christi sanguine a mandatis Dei possit abducere, omni diligentia praecavendum est ut nullis inimici jaculis vulneremur. Tela enim ipsius non sunt aspera corporis sensibus, sed nimium carni, ut animae noceant, blandiuntur. Trahunt oculos ad varias cupiditates, ut de mundi pulchritudine aut concupiscentiae accendantur faces, aut superstitionum gignantur errores. Per insidiosos etiam sonos mollibus ictibus pulsatur auditus, ut animi soliditas illecebrosa modulatione solvatur, et lethalium consuetudine suavitatum incauta et parum sobria corda capiantur. Sed hos diaboli dolos inefficaces et irritos faciunt divinae praesidia gratiae, et evangelicae praecepta doctrinae. Quoniam qui acceperunt Spiritum sanctum, et a quibus timor Domini non de poenae formidine, sed de Dei charitate conceptus est, illaeso fidei pede laqueos talium conterunt captionum, ut creaturarum omnium pulchritudine ad gloriam et laudem sui utantur auctoris, eumque diligant super omnia, per quem facta sunt omnia (Joan. I, 3).

CAP. IV.

In hujus admirationem, dilectissimi, omnium fidelium tendat affectio; de hoc sibi delectationes non corruptibiles, sed aeternas, sapiens continentia petat, et in amorem ejus boni sine quo nullus est bonus incontaminata castitas inardescat. Ad hoc enim nobis tradita sunt exercitia Christiana ut, resecata omni illicita voluptate, in sanctas et spiritales delicias aestuemus. Et cum nos oporteat semper studere virtutibus, quidam tamen dies ideo sunt ad castigationem communis observantiae consecrati, ut anima quae terrenis adhuc desideriis implicatur et curis saecularibus impeditur, ex intervallo saltem ad divina respiret; et quia portio Dominici agri est, dignos coelestibus horreis afferat fructus. Ibi enim spes est metendi ubi fuerit diligentia seminandi.

CAP. V.

His, dilectissimi, ad profectum vestrum pro temporis occasione perstrictis, jejunium vobis septimi mensis indicimus, in quo vos non solum de ciborum abstinentia, sed etiam de pietatis operibus commonemus: ut quod vestris usibus religiosa parcitate subtrahitis in alimoniam pauperum et in cibos debilium transferatis; omnibus quidem indigentibus generali benevolentia consulentes, sed maxime eorum memores qui sunt de membris corporis Christi et nobis unitate catholicae fidei copulantur. Plus enim debemus nostris pro consortio gratiae, quam alienis pro communione naturae.

CAP. VI.

Abundet ergo in vobis, dilectissimi, benignitas Christiana; et sicut recurrentia anni tempora desideratis ut plena sint fructibus, ita et corda vestra pascendis sint fecunda pauperibus. Quibus utique potuit Deus, cujus sunt omnia, necessariam conferre substantiam, et tales eis tribuere facultates, ut in nullo vestris largitionibus indigerent; sed et illis et vobis multa virtutum materia defuisset, si nec illos ad patientiae coronam inopia exerceret, nec vos ad misericordiae gloriam copia provocaret. Mirabiliter autem providentia divina disposuit ut essent in Ecclesia et sancti pauperes et divites boni, qui invicem sibi ex ipsa diversitate prodessent, cum ad aeterna et incorrupta praemia promerenda Deo gratias agerent accipientes, et Deo gratias agerent largientes: quoniam, sicut scriptum est, et patientia pauperum non peribit in aeternum (Ps. IX, 19), et hilarem datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7). Quarta igitur et sexta feria jejunemus; sabbato vero apud beatissimum Petrum apostolum vigilias celebremus, sperantes nos ita ipsius orationibus adjuvandos, ut Deus misericordiarum jejunii nostri sacrificio placatus exaudiat per Jesum Christum Dominum nostrum, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.


Return to index